Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

De Purificatione

CAPUT XXXIII. De Purificatione.

Purificationis ergo matris Domini tempus, post dies quadraginta a nativitate ejus celebratur, quia ex legis praecepto hoc tempus statutum est parientibus feminis, quo purificari deberent. Scriptum est enim in libro Levitico, quod Dominus per Moysen mandaverit Israel, ut mulier quae in suscepto semine pareret masculum, immunda esset septem diebus, et die octava circumcideretur infantulus; ipsa vero triginta quatuor diebus maneret in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tangeret, nec ingrederetur sanctuarium, donec implerentur dies purgationis ejus. Sin autem feminam pareret, immunda esset duabus hebdomadibus, et quadraginta ac tribus diebus maneret in sanguine purificationis suae. Cumque impleti essent dies purgationis ejus, pro filio sive filia deferret agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem pro peccato. Quod si non potuerit agnum offerre, sumeret duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato, oraretque pro ea sacerdos, et sic mundaretur (Lev. XII). Hac ergo de causa statuta in Ecclesia festivitas haec, quia matrem Domini secundum legem in hac die constabat purgari; sed non ideo, quod aliqua legali purgatione indiguerit, quae Dominum gestabat legis, sed quia Jesus non venit legem solvere, sed adimplere. Venit ergo mater Domini ad templum secundum legem, ducens secum puerum, ac deferens hostias quae lex praecepit, ut in nullo patribus fieret dissimilis, ac illud in se primo ostenderet, quod scriptum est: "Quanto magnus es, humilia te in omnibus" (Eccli. III). Obvios habuit grandaevum Simeonem, et Annam multorum annorum viduam, et caeteras personas in hoc sacro ministerio affuisse, quae benedixerunt et glorificaverunt Deum, et multa de eo vaticinavere, sacer Evangelii textus luculento sermone demonstrat. Ob hanc quippe causam eadem festivitas Hypante, ὑπαντὴ nuncupatur, quia praedictae personae ad templum obviam Christo advenerunt, devoto corde et obsequio, hypantao enim Graeco sermone ὑπαντάω dicitur, quod obvio Latine interpretatur. Est quoque festivitas haec Purificationis incipiente Februario mense, qui a Februo, id est, Plutone, qui lustrationum potens a gentibus credebatur, ita vocatus est, lustrarique eo mense apud Romanos civitatem consuetudo erat, ut justa diis Manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem, die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnis, modulationibus devotis, per ecclesias, perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes: non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem regni coelestis memoriam, quando juxta parabolam virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum operum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33