Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 35

Caput 35

De die Palmarum

CAPUT XXXV. De die Palmarum.

Dies palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit, Jerusalem tendens, super asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei, clamaverunt: "Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini" rex Israel (Matth. XXI). In ramis enim palmarum significabatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus: et tropaeo crucis, de diabolo mortis principe triumphaturus. In asello autem super quem sedendo Jerosolymam venit, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo atque regendo, perducebat ad visionem pacis. Hoc autem die Symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur agnoscant. Vulgus autem ideo eum diem capitularium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidata ad unctionem accederent.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 35