Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 45

Caput 45

De Encaeniis, et unde omnis ordo ille originem duxerit

CAPUT XLV. De Encaeniis, et unde omnis ordo ille originem duxerit.

Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum, ex more veterum celebrari, in Evangelio legimus, ubi dicitur: "Facta sunt autem encaenia Jerosolymis" (Joan. X). Encaenia quippe festivitates erant dedicationes templi. Graece enim καινὸν dicitur novum. Quodcunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Illum enim diem quo dedicatum est templum a Salomone, sicut Regum liber et Paralipomenon narrat, Judaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus habebatur; qui usus videlicet in illis exolevit qui caruerunt et cultu et templo. Christiani autem servant morem illum patrum, in quibus gloria translata videtur. Nam quod in dedicatione templi, in nocte praecedente diem dedicationis, reliquiae sanctorum feretro conditae in tentorio vigiliis custodiuntur, quid aliud demonstrat, quam quod arca testamenti cum sanctis quae in ea erant, in tabernaculo Mosaico ante aedificationem templi per excubias Levitarum servabatur. Et quod in tempore dedicationis multitudine undique convocata, feretrum cum reliquiis sanctorum per sacerdotes de tentorio ad templum fertur, quid aliud intimat, quam quod liber Paralipomenon narrat, quod "venerunt omnes viri Israel ad regem" Salomonem "in die solemni, et portaverunt Levitae arcam foederis Domini" cum omni apparatu "tabernaculi, et intulerunt eam sacerdotes in locum suum" (II Par. V), id est, oraculum templi in sancta sanctorum? Quod vero pontifex simul cum sacerdotibus feretrum portantibus, et omni clero ac caetero populo laudem et litanias canendo antequam ingrediatur in templum, ter foris illud circuit, quid aliud significat, quam quod in adventu Domini et sanctorum ejus, qui fit per invocationem ejus sicut ipse dixit: "Ubi duo vel tres congregati" fuerint "in nomine meo, in medio eorum sum" (Matth. XVIII), omnis superbia et virtus diaboli, si quae in domo latitaverit, corruat et dissipetur, et quod secundum prophetam: "Exaltabitur Dominus solus in die illa, et vocabitur deinceps nomen loci illius Dominus" (Ibid.). Legimus etiam in Jesu Nave, quod sacerdotes et Levitae, atque universus Israel simul cum arca Domini circumirent urbem Jericho, et sacerdotibus clangentibus buccinis et conclamante universo populo, subito corruerunt muri civitatis, quod utique significat ad vocem praedicationis et laudis Domini post Salvatoris adventum, superbiam mundanam corruisse, et regnum diaboli destructum esse. Quod vero duodecim lucernae intus juxta parietes templi ponuntur, duodenarium numerum exprimit apostolorum et patriarcharum, quem etiam Joannes apostolus in Apocalypsi commemorat in aedificio coelestis Jerusalem esse insignem. Quod vero altare post aspersionem aquae chrismate perungitur, ad imitationem patriarchae Jacob factum est: qui post visionem illam terribilem, "erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper," vocans locum, "domus Dei" (Gen. XXVIII). Legiturque in Exodo, quod Moyses faceret sanctum unctionis oleum, ungeretque ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia ejus, altare thymiamatis et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. Aaron quoque et filios ejus, ut sacerdotio Domini fungerentur. Benedicit, ut res sacrificandae sacro chrismatis liniantur unguento, ut demonstretur quod omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismate ad sanctificationem praebendam permista est. Quod vero tunc incensum a pontifice super altare ponitur, significat sacerdotis puram super illud orationem esse debere, ut possit dicere Domino cum Propheta: "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo" (Psal. CXL). Quod autem subtus tabulam altaris reliquiae sanctorum ponuntur, significat sanctos sub throno Dei sedes et requiem habere. Testatur etiam hoc Joannes in Apocalypsi, cum dicit: "Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo Domine sanctus verus, non vindicas et judicas sanguinem de his qui habitant in terra? Et datae sunt his singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi" (Apoc. VI). Perfecta vero dedicatione templi et altaris, induit se pontifex et clerus vestimentis aliis, et celebrant solemniter sanctarum missarum celebrationem. Et hoc ex veteri usu servatum est, quia legitur in Paralipomenon, quod postquam collata sit arca in loco suo, id est, in sanctis sanctorum, et "egressis sacerdotibus de sanctuario, omnes sacerdotes sanctificati" sint, et "tam Levitae quam cantores, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris," et reliqua (II Par. V). Et item: Rex autem et omnis populus, immolabant victimas coram Domino. Et paulo post: "Et dedicavit domum Dei rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis," etc. (II Par. VII). In hoc autem istud praestantius est veteri illi dedicationi, quod illic mactabantur boum et ovium multa millia, hic vero immolatur agni illius corpus, qui abstulit peccata mundi; illic concrepabat multitudo tubarum et cymbalorum, et caetera instrumenta musicorum, hic autem jubilus ex devoto pectore prolatus, suaviter sonat per voces hominum. Quantum autem distat ab umbra veritas, tantum distat a legali victima nostrum sacrificium, et quantum praestat insensibili sensibile, tantum praestat laus vocis humanae ex puro corde prolata, inani flatu tubarum, et percussione cymbalorum. Sed quia omnia in figuram contingebant illis, et nos revelata facie gloriam Domini contemplamur, morem illum veterum translatum in nostra religione tanto congruentius quanto verius observamus. Omnes autem festivitates pro varietate religionum, diversaque in honorem martyrum tempora, ideo a viris prudentibus instituta sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, et ex conspectu mutuo, et fides crescat, et laetitia major oriatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 45