Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 47

Caput 47

De cantico

CAPUT XLVII. De cantico.

Canticum enim primus omnium Moyses legitur instituisse, quando percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso, cum populo per insueta maris itinera, ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: "Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est" (Exod. XV). Item, idem auctor in Deuteronomio canticum praesagium futurorum conscripsit. Deinde quoque Debbora non ignobilis femina, in libro Judicum hoc mysterio functa reperitur; postea multos non solum viros, sed etiam feminas spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria. Canticum autem vox humana est; psalmus autem, qui canitur ad psalterium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 47