Caput 53
Caput 53
De libris duorum Testamentorum
Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis, de Scripturis sanctis. Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. Vetus lex illa est quae data est primum Judaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus utique a prophetis scriptum est atque signatum. Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et suos apostolos dedit. Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. Ex lege enim venitur ad Evangelium. Si quidem Christus qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. Imo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: "Qui loquebar, ecce adsum, legem praemittens velut infantibus paedagogum, Evangelium vero, perfectum vitae magisterium, jam adultis omnibus praestans." Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur. Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et revera bonum nuntium, ut qui susceperint, filii Dei vocentur.
Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti quos sub amore doctrinae et pietatis legendos recipiendosque, Ecclesiarum principes tradiderunt. Primi namque legis, id est, Moysi libri quinque sunt, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii. Hos sequuntur historici libri quindecim, Jesu Nave scilicet, et Judicum libri singuli, sive Ruth. Regum etiam libri quatuor. Paralipomenon duo. Tobiae quoque et Esther, et Judith singuli. Esdrae duo, et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt, Isaias, Jeremias, Ezechiel et Daniel, libri singuli. Duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem prophetica sunt. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur: id est, Job liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, Sapientia et Ecclesiasticus, Lamentationesque Jeremiae. Sic complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. Novi autem Testamenti primum, quatuor Evangelia sunt, Matthaei, Marci, Lucae, Joannis. Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur: quibus etiam subjunctae sunt septem canonicae Epistolae, Jacobi, Petri, Joannis et Judae. Actus quoque duodecim apostolorum: quorum omnium signaculum est Apocalypsis Joannis, quod est revelatio Jesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine. Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros qui prophetizarent; ob hoc et Jesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus ut tot libri essent quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedificarentur.
On this page