Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

De ignotis signis

CAPUT IX. De ignotis signis.

Ignotorum autem signorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet; namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex aliis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut lingua eadem, si et otium est et ingenium ediscenda, aut plurimum interpretum consulenda collatio. Si autem ipsius linguae nostrae, id est Latinae, aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus, ut cum peritior occurrerit, de eo quaeri possit, vel talis lectio, quae vel praecedentibus, vel consequentibus, velocius [vel utrisque] ostendat, quam vim habeat, quidque significet quod ignoramus, facile adjuvante memoria possimus advertere et discere. Debet autem studere, is qui propriorum signorum peritus esse vult, id est, quantum ad sermones pertinet, ut et certam cognoscat vim verborum, et proprium sciat modum locutionum, quod a grammaticis et rhetoribus non mediocriter discere (qui vult) valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9