Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

De mathematica

CAPUT XXI. De mathematica.

Mathematica est quam Latine possumus dicere doctrinalem scientiam, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separamus, vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, vel ab aliis hujuscemodi quae in sola ratiocinatione tractamus. Haec dividitur in arithmeticam, musicam, geometriam, astronomiam: de quibus singulis secundum ordinem disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21