Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

Quid sit sapienter et eloquenter dicere; et quod alienum non dicat, qui ab alio prolata, vivendo praedicat

CAPUT XXXVI. Quid sit sapienter et eloquenter dicere; et quod alienum non dicat, qui ab alio prolata, vivendo praedicat.

Quid ergo est non solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in submisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia, veris tamen rebus quibus audiri oporteat adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicat eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. Si autem nec hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi praemium comparet, sed et praebeat aliis exemplum et sit ejus quasi copia dicendi, forma vivendi. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient, cogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad populum proferant, si eam personam gerunt, non improprie faciunt. Sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt: nec multi magistri, si unius rei magistri idipsum dicant omnes, et non sint in eis schismata. Nec deterrendi sunt isti voce Jeremiae prophetae, per quem Deus arguit eos, qui "furantur verba ejus, unusquisque a proximo suo" (Jerem. XXIV). Qui enim furantur, alienum rapiunt; verbum autem Dei non est alienum ab eis, qui obtemperant ei; potiusque dicit ille aliena, cui cum dicit bene, vivit male. Quicunque enim bona dicit, ejus videntur excogitari ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei sunt; cum mali sunt, faciendo quae sua sunt. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam accommodant, utrique sua dicunt: quod et Deus ipsorum est, cujus sunt illa quae dicuntur et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36