Text List

Prologus

Liber I, Prologus [Penn Transcription]

Utrum theologia sit scientia

Queritur utrum theologia sit scientia Responsio proprie loquendo debet dici sapientia quae secundum augustinum est de divinis Sed scientia de humanis tamen haec large etiam potest scientia quia licet non procedat secundum viam rationis inferioris sicut aliae scientiae tamen procedit secundum viam rationis superioris

Utrum sit una scientia vel plures

utrum sit una scientia vel plures Responsio una est simpliciter quia est de deo principaliter et de aliis rebus inquantum participant aliquid divini esse

Quid sit subiectum in theologia

Quid sit subiectum in theologia Responsio deus est subiectum proprie loquendo quia de illo principaliter intenditur vel minus proprie omne illud dicendo subiectum de quo in scientia determinatur Sic omnes res divinae sunt subiectum inquantum esse divinum participant primum subiectum est intentionis secundum executionis

Utrum theologia sit scientia speculativa vel practica

utrum theologia sit scientia speculativa vel practica Responsio partim speculativa partim practica quia de ipsa est sapientia quae est habitus perficiens intellectum in extensione ad affectum secundum quod excitat affectionem unde potest de scientia affectiva unde apostolus dicit eam esse scientia pietatis

Utrum sit scientia necessaria

utrum sit scientia necessaria Responsio Sic quia aliae scientia sunt de rebus prout exeunt a suo principio hoc autem de ipsis prout redeunt in ipsum tamquam in suum finem cognitio aut finis nostri nobis summe neccessaria necessaria est

Utrum huic scientia conveniat modus inquisitionis per rationes et argumenta

Utrum huic scientia conveniat modus inquisitionis per rationes et argumenta Responsio Sic modestus quo suppositum ratio fidei non quod proponatur id est nec ad fidei probationem Sed ad declarationem fidelibus id est et ad defensionem contra infideles haec omnia augustinus 7 8 in littera

Back to TopNext