I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. I, C. 4
DE CONVENIENTIA BONITATIS IN BONIS.
Et videtur quod non, possit esse commune secundum aliquid rei: a. Dictum enim de summo bono est id ipsum, quia sicut dicit Augustinus, IV libro De Trinitate: "Non est in Deo alterum esse Deum et esse bonum, vel esse et esse bonum". Ergo bonum dictum de Deo est indifferens illi; ergo non potest esse commune in summo bono et increato bono, sicut nec hoc ipsum Deus.
6. Item, si est commune, ergo est accipere quod est commune et quod est proprium, ergo compositionem quamdam. — Si forte dicas bonum esse commune secundum communem habitudinem ad consimilem effectum in creaturis, et sic bonum non oportet ponere in Primo nisi essentiam ipsam, sed praeter hoc additi quamdam relationem ad quemdam effectum in creatura - contra: si bonum est ex hac ratione commune, sed aeque se habet creatura ad suam effectionem sicut Deus ad suam; ergo bonum aequaliter participabile, quia sicut ab hac egreditur [suus effectus], ita ab illo. — Item, secundum hoc bonum trahit rationem a posteriori, scilicet ab effectu, cum aliter determinentur intentiones scilicet quod summum bonum sit bonum per se et quod ista sint bona ab ipso.
[Solutio]: Propter hoc aliter dicendum est in bono et in iis quae non manifeste exprimunt actum respicientem creaturam specialiter, et aliter in illis quae exprimunt. In illis enim est communitas secundum comparationem aut habitudinem quae est in effectu: ut in illis quae connotant, ut punit, iustificat ; ista non sunt communia nisi quantum ad effectum connotatum: unde punit, dictum de Deo, nihil copulat creatum, sed connotat; dictum de creatura, copulat quod prius connotat. —— Sed in illis quae non exprimunt, aliter est communitas praeter praedictam, quia per se et propter se conveniunt Deo, creaturis secundum quod ab ipso et ad ipsum; et haec est communitas secundum prius et posterius. Et hoc manifestum est, quia hoc oblique intelligitur in illo. Bonum enim de Deo dicitur, quia finis; bonum de creatura, quia ordinationem habet ad finem: sicut ens secundum prius dicitur de substantia, quae est per se ens, secundum posterius de accidente, quod est per substantiam; et ita indirecte [intelligitur de illo. Dico ergo quod bonum quod dicitur de Deo indifferens est illi et tamen bonum commune potest esse, quia directe et secundum prius dicitur de ipso et indirecte ] et per posterius de creatura; et ibi est accipere commune et proprium quantum ad modum dicendi.
On this page