I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. I, C. 1
AN DEO CONVENIAT RATIO POTENTIAE PROPRIE
Ad primum, ex conclusione Richardi, in libro De Trinitate, arguitur sic: a. Constans est Deum esse potentem potentiae plenitudine, non potentiae participatione; sed cui aliquid attribuitur secundum plenitudinem, verius ei convenit ratio quam cui attribuitur secundum participationem: sicut patet in bonitate, quae attribuitur Creatori secundum plenitudinem, creaturae vero secundum participationem, et verius convenit intentio bonitatis Creatori quam creaturae; ergo verius conveniet ei intentio potentiae quam creaturae.
Contra: 1. Nihil quod dicitur secundum dependentiam proprie convenit divinae essentiae; si ergo intentio potentiae dicitur per dependentiam ad actum, ergo intentio potentiae proprie non conveniet divinae essentiae.
2. Item, secundum Aristotelem, in Metaphysicis, intentio potentiae est duobus modis. Est enim potentia activa, quae ab eo notificatur "principium transmutationis in aliud secundum quod aliud" ; et est potentia passiva, quae scilicet est "principium transmutationis ab alio secundum quod aliud". Ex quibus notificationibus relinquitur quod ubicumque est potentia passiva, est mutabilitas ab alio, et ideo non convenit Deo; ubicumque vero est activa potentia, est imperfectio, quia ibi exigitur subiecta materia, cum sit in aliud. Cum ergo in operatione Dei non requiratur subiecta materia, ut patet in creatione, ergo relinquitur quod non convenit Deo potentia activa nec passiva; ergo nec intentio potentiae. — Si vero diceretur quod potentia activa dicitur in Deo non solum secundum quod est principium transmutationis in aliud, sed [etiam] principium transmutationis de non-esse in esse — contra: intentio potentiae non dicitur in Deo respectu creationis solum, sed respectu generationis et processionis, a quibus relegata est omnis mutatio; et ita intentio potentiae non erit Deo conveniens.
Respondeo: Potentia dicitur secundum imperfectionem: et hoc modo convenit creaturae; potentia dicitur etiam secundum perfectionem et plenitudinem: et hoc modo convenit Creatori. Dico autem imperfectionem potentiae indigentiam suae perfectionis complendae per actum vel indigentiam materiae subiectae —— quemadmodum est in potentia activa creaturae, quae scilicet ad perfectionem pervenit mediante effectu, sicut in spiritualibus exemplum patet in viribus animae rationabilibus, vel sicut in iis quae efficiuntur mediante corpore, ubi necessaria est subiecta materia, exemplum in artifice — vel quam concomitatur mutabilitas dicitur potentia imperfecta, sicut est potentia materiae et materialium. Intentio ergo potentiae secundum imperfectionem nullo modo conveniet Deo, sed secundum perfectionem.
[Ad obiecta]: 1. Unde ad illud quod primo obicit: dicendum quod sicut in sole dicitur potentia ad actum qui est lucere — qui quidem actus semper est in sole, coaevus ipsi essentiae solis — et iterum potentia ad actum qui est illuminare — qui quidem actus est in alio a sole: actus iste, qui est illuminare, est actus quem potentia solis efficit, actus vero, qui est lucere, est actus quo agit— sic est determinare intentionem divinae potentiae per actum coaeternum, quemadmodum diceretur potentia intelligendi, potentia amandi in Deo, velut potentia lucendi in sole; et est determinare potentiam per actum temporalem, sicut potentia creandi et formandi et huiusmodi. Manifestum autem est quod nunquam potentia dependet ab actu, nisi cum perfectio nobilior acquiritur potentiae per actum: unde potentia illuminandi in sole non dependet ab actu illuminationis, multo magis nec potentia creandi ab actu creationis; potentia vero lucendi dependet, ab actu, qui est lucere, in sole, quia per hunc. actum acquiritur ei perfectio nobilior, quae quidem est actualitas lucis. Quia autem in sole non est idem potentia et hic actus — sicut patet ex obscuratione, quae facta est in morte Domini, ubi separabatur actus a potentia — ideo ipsa potentia dependet ab actu: ab actu dico coaevo ipsi essentiae. Quia ergo in Deo omnino idem est potentia et actus coaeternus, ut potentia intelligendi et intelligere et potentia generandi et generare, non erit aliquo modo potentia dependens ab actu. Illud ergo, quod dicit Philosophus quod potentia dependet ab actu, intelligitur in creatura secundum naturam rei; secundum vero rationem intelligentiae potest intelligi communiter: nam intellectus potentiae dependet ab intellectus actus ; nam nos non intelligimus potentiam nisi mediante notitia actus.
On this page