Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. 1, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, M. I, C. 3

UTRUM INTENTIO POTENTIAE ALIQUOD CREATUM CONNOTET-PRAETER DIVINAM ESSENTIAIVI.

Postea quaeritur utrum, cum determinatur potentia respectu creaturae, connotetur aliquid creatum, sicut cum dicitur homo potest facere domum, notatur potentia in ipso et connotatur possibilitas materiae.

Ad quod sic obicitur: a. Cum dicitur Deus scit mundum fore vel esse vel fuisse, connotatur aliquid quod ponitur in creatura vel in praesenti vel in praeterito vel in futuro; similiter cum dicitur Deus vult mundum fore, ex hoc ponitur quod mundus erit: intentio enim scientiae et voluntatis dictae respectu creaturae connotat aliquid respectu creaturae; ergo similiter cum dicitur Deus potest hoc facere, connotabitur aliquid in creatura, scilicet quod possibile est hoc esse.

Contra: 1. Anselmus, in libro De conceptu virginali: Deus potest de trunco facere vitulum, non tamen de trunco potest fieri vitulus, quia deest aptitudo ex parte materiae. Relinquitur igitur quod, cum dicitur Deus potest facere hoc, non connotatur aptitudo quae sit ex parte materiae, sicut dicimus quod in grano est aptitudo ut fiat messis.

2. Item, Augustinus, in libro De Symbolo: "Omnipotens dicitur, quia de nihilo fecit quaecumque fecit; non enim aliqua materies eum iuvit, ex qua demonstraret artis suae potentiam, sedex nihilo cuncta creavit". Ex hoc relinquitur quod, cum dicitur Deus potest hoc facere, non ponitur possibilitas materiae: nil igitur connotatur creatum, ex quo non connotatur aptitudo nec possibilitas materiae.

3. Item, intentio potentiae non aequivocatur, cum dicitur Deus potest hoc facere et cum dicitur Deus potest intelligere. Si ergo nihil connotatur creatum, cum dicitur Deus potest intelligere: ergo nihil connotabitur, cum dicitur Deus potest aliquid facere.

4. Item, cum potentia dicatur ad possibile sicut scientia ad scibile respective, cum dicitur Deus potest hoc facere vel potest creare mundum antequam mundus esset, cum ponatur potentia, ponetur et possibile, scilicet quod mundum creari sit possibile; quaeritur ergo: aut illa possibilitas est in creatura aut in causa? Si dicatur esse in creatura: tunc non erit verum ab aeterno mundum creari est possibile ; si in causa: cum possibilitas causae nihil aliud sit quam potentia causae, quaecumque erunt in potentia causae, erunt possibilia; cum ergo in potentia causae sit potentia creandi innumerabiles mundos, relinquitur quod innumerabiles mundos esse est possibile: quod videtur inconveniens.

5. Item Athanasius, in Altercatione contra Arium: "Vide quot et quantis vocabulis appellemus sapientem, bonum et omnipotentem, et hoc quoad se; quoad nos vero misericordem, pium et iustum". Ergo nihil creatum connotatur, cum dicitur sapiens, bonus, potens.

Respondeo: Intentio potentiae determinatur dupliciter: per temporale et aeternum, ut potentia creandi, potentia intelligendi. Cum determinatur per aeternum, nihil connotatur creatum; cum vero per temporale, connotatur ens possibile: sicut cum determinatur scientia per temporale, connotatur verum scibile, sic cum voluntas determinatur per temporale, connotatur bonum amabile seu voluntabile.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illa ergo quae obiciuntur per auctoritatem Anselmi quod non connotatur aptitudo materiae, et per auctoritatem Augustini quod non connotatur possibilitas materiae: dicendum quod aptitudo et possibilitas materiae possunt considerari ut in sua natura: et hoc modo non connotantur, cum dicitur Deus potest hoc facere ; vel possunt considerari secundum quod in causa, prout consideratur effectus in sua causa: hoc modo potest dici connotari possibilitas materiae vel aptitudo; sed ex hoc non sequitur aptitudo vel materia esse ab aeterno, quia tunc esse in potentia causae non est aliud quam esse ipsa potentia causae, prout dicit Anselmus quod "creatura in Creatore est creatrix essentia", quod debet intelligi composite: nam cum dicitur "creatura in Creatore", trahitur extra rationem creaturae ad supponendum existentiam eius in causa.

3. Ad tertium vero dicendum quod aliquid connotatur ex determinatione quod non connotatur, cum potentia accipitur sine determinatione, sicut dictum est.

4. Ad quartum vero quod quaerit: in quo sit illa possibilitas, cum dicitur possibile est mundum creari: dicendum quod solum est in potentia causae, quae scilicet ita perfecta est ut sit tota causa sui effectus, non indigens alia materia subiecta vel aliqua specie obiecta. Unde notandum quod quaedam potentia indiget materia subiecta, ut potentia naturae vel artificis; item, est potentia quae non indiget materia subiecta, indiget tamen specie obiecta, ut patet in potentia animae; item, est potentia Dei, quae nec indiget materia nec obiecto, et haec est perfectissima: perfectior enim est potentia quae est tota causa sui effectus; quod autem perfectius est semper est Deo tribuendum; igitur potentia Dei est tota causa sui effectus et ideo non indiget materia nec obiecto. —— Et si obicitur quod in Deo est possibilitas ad infinitos mundos, ergo possibile est infinitos mundos creari: dicendum quod sicut in Deo est prima potentia activa; prima autem in prima materia est prima potentia passiva, ita materia, quantum est de sua prima potentia, non est determinata ad aliquam formam, sed indifferens ad omnes; sed tamen intelligitur materia cum aliqua dispositione: et sic est determinata ad aliquam formam. Similiter dicendum de potentia Dei activa quia est potentia indeterminata, quae se habet ad infinitos mundos et secundum hoc est potentia in causa ad infinitos mundos, et est potentia determinata per dispositionem praeordinatam.

5. Ad ultimum iam patet solutio: nam misericors, pius et iustus connotant, accepta absolute, effectum in creatura: ut iustus significat divinam essentiam et connotat retributionem secundum merita ; sapiens vero, bonus et potens non connotant creatum nisi addita determinatione.

Sic ergo quaeritur de intentione potentiae absolute.

PrevBack to TopNext