Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 1, Q. 1, M. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 1, Q. 1, M. 1

Quid sit scientia divina.

Circa primum quaeritur quid sit scientia divina secundum rationem intelligentiae.

Ad quod sic proceditur: a. Augustinus, in libro De Trinitate: "Scientia est ipsa sapientia, sapientia idemquod ipsa essentia, quia in illa Trinitate non est aliud sapere quam esse". Ergo scientia nihil aliud est quam divina essentia.

I. Quaeritur ergo utrum aliquid connotetur praeter rationem essentiae in scientia.

Et videtur quod sic: 1. Dicit enim Hugo de S. Victore: "Scientia quae de nullo est, et ipsa nulla est. Omnis ergo scientia de aliquo est, quia si nihil esset de quo scientia esset, scientia nulla esset". Ergo in omni scientia connotatur respectus ad scibile.

2. Item, scientia est assimilatio intellectus ad rem scitam. Si ergo assimilatio connotat respectum, similiter et scientia connotabit.

3. Item, Hugo de S. Victore, in suis Sententiis: "Scientia est existentium, praescientia futurorum" etc. Ergo scientia dicit respectum ad res existentes, sicut praescientia ad res futuras.

Contra: a. 35 Dist. dicitur: "Si nulla essent futura, nulla esset praescientia, esset tamen in Deo scientia" ; sed si res non essent futurae, non esset dicere respectum ad creaturam; ergo in scientia non requiritur respectus ad creaturam.

b. Item, cum dicitur Deus scire se, dicitur divina essentia, non tamen connotatur respectus ad creaturam; ergo virtute significationis nominis scientiae non importatur respectus ad creaturam.

c. Item, ad idem, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Divina sapientia, cognoscens se ipsam, cognoscit omnia". Non igitur alio modo cognoscit et scit quam per se ipsam; sed cum dico cognoscit se sive scit, non connotatur

respectus ad creaturam; ergo nec similiter cum dicitur scit res.

d. Ad hoc potest responderi quod scire aliquando dicitur absolute: et tunc non connotatur respectus; et aliquando dicitur respective cum determinatione, sed hoc dupliciter, quia quandoque cum determinatione eiusdem respectu sui: et sic non importatur respectus; quandoque vero respectu diversi: et sic importatur respectus ; et hoc dupliciter, scilicet quasi in actu vel quasi in habitu. — Sed contra: Deus dicitur scire se, scire creaturam: aut ergo univoce aut aequivoce. Si univoce: ergo una est ratio intelligentiae utrobique; si ergo non connotatur respectus, cum dicitur scit se, nec similiter connotatur, cum dicitur scit creaturas. Si aequivoce: ergo alia ratione scit se et creaturas — contra: sciendo se, scit creaturas, ut dicit Dionysius ; ergo non alia ratione scit se quam creaturas; ergo eadem.

e. Item, obicitur contra hoc quod dicitur cum dicitur Deus scit creaturas, connotatur respectus: cum dicitur Deus scit absolute, non connotatur respectus aliquis; si ergo non connotatur hic respectus aliquis, ergo scientia de virtute nominis nihil connotat. — Hoc iterum videtur: Est enim considerare nomen divinum in se et in coordinatione. Si nomen aliquod nihil connotat in se, nec de virtute nominis aliquid connotatur in coordinatione. Patet autem quod in omnibus nominibus divinis connotantibus est connotatio etiam extra coordinationem: ut patet in hoc nomine creator et dominus et huiusmodi, et sic de singulis. Si ergo hoc verbum scit extra coordinationem nihil connotat, nec in coordinatione connotabit, quantum est de virtute significationis nominis.

II. Item, obicitur contra hoc quod dicitur quod nihil connotatur, cum dicitur: Deus scit se, et probatur quod connotatur respectus, sed non ad creaturam. Nam cum dicitur scientia, intelligitur essentia; aut igitur additur aliquid supra essentiam in ratione intelligentiae, cum dicitur scientia, aut non. Et constat quod sic, quia scientia est assimilatio intellectus ad rem scitam; sed, sicut dicit Hilarius: "Similitudo non sibi est", immo similitudo semper dicit convenientiam aliquorum in aliquo uno; ubi ergo est similitudo, est et respectus pluralitatis; ergo cum intelligitur scientia, intelligitur respectus per quem probatur pluralitas personarum. Quamvis ergo divina scientia dicatur ad se, ut cum dicitur Deus scit se, tamen connotatur respectus personarum, quiaconnotatur similitudo vel assimilatio.

III. Sed quaeritur ulterius si ista similitudo intelligatur ut exemplar, secundum quod dicitur quod divina scientia nihil aliud est quam divina essentia significata ut exemplar. Si hoc — contra: scientia non est causa rerum, quia scientia Dei est malorum, non tamen Deus est causa malorum; sed exemplar est causa formalis: Deus enim est causa formalis exemplaris ; ergo scientia non dicit divinam essentiam ut exemplar. -— Item, exemplar non est rerum non existentium; sed scientia est rerum non existentium ; ergo non sunt idem scientia et exemplar.

IV. Item, quaeritur quare diversimode nominatur divina scientia, ut patet 35 dist. I libri Sententiarum: nominatur enim scientia sapientia, praescientia, dispositio, providentia, praedestinatio.

1. Videtur enim quod pluribus modis deberet nominari: nam sicut praedestinatio est praescientia salvandorum, sic reprobatio est praescientia damnandorum; sicut ergo praedestinatio dicitur differentia scientiae, sic debet dici reprobatio.

2. Item, quaeritur quare non dicitur memoria scientia praeteritorum, sicut praescientia futurorum,, cum ita sciantur ab ipso praeterita sicut futura.

Respondeo: I. Nomen scientiae significat divinam essentiam principaliter, non tamen significat divinam essentiam ut essentiam, sed ut habitum: scientia enim in nobis est habitus ad cognoscendum, sicut virtus est habitus ad operandum. Est autem nihil aliud scientia sive iste habitus quam assimilatio intellectus ad rem. Sed similitudo potest esse in actu vel in habitu, sicut patet: posito quod nullus esset color et quod lux haberet similitudinem omnium colorum, lux haberet similitudinem ad omnes colores in habitu; similiter, remotis scibilibus, scientia, quae est sicut lux, habet similitudinem ad illa in habitu, sed non in actu. Dicendum ergo est quod est similitudo in actu et est similitudo in habitu; item, est similitudo ad res et est similitudo a rebus: similitudo ad res ut patet in arte; item, est similitudo rei penes intellectum speculativum et similitudo rei penes intellectum practicum, quae, si comparetur ad opus, dicitur ars. scientia ergo Dei, loquendo secundum nos, dicit similitudinem speculativam, non a rebus, sed ad res, in habitu, non in actu, ad se autem in actu: dico autem scire in actu, quando intelligit res existentes in actu sive in natura propria, non solum in causa; in habitu, quando intelligit in suo exemplari vel in arte. Similitudo ergo speculativa dicitur ut ostendatur quod prima intentio scientiae non est ut intentio artis, in quantum huiusmodi, vel exemplaris vel virtutis, quia est bonorum etc malorum. Ad res vero dicitur non secundum dependentiam, sed secundum causam, ut separetur ab humana scientia, quae accipit a rebus. Unde Dionysius, De divinis nominibus: "Nonex entibus entia discens novit divinus intellectus, sed ex ipso, in ipso, secundum causam omnium notitiam et scientiam praeconcepit". Ad res vero dicitur in habitu, quia sicut dicit Hugo de S. Victore: "Andicemus, quia omnia in Creatore ab aeterno increata fuerunt, quae ab ipso temporaliter creata sunt? Et illic sciebantur ubihabebantur, et eo modo sciebantur quo habebantur, et non cognovit aliquid extra se Deus qui omnia habebat in se". Ad se vero in actu dicitur, quia semper est actu sibi praesens.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo Hugonis quod obicitur quod "scientia est de aliquo": dicendum quod, quantum est de nomine scientiae, non dicit respectum ad creaturas in actu, sed in habitu; sed cum dicitur scit creaturas, quasi reducitur respectus ab habitu in actum: tunc enim dicit respectum in actu.

3. Ad illud quod obicitur quod "scientia est existentium": dicendum quod existentia intelliguntur vel in sua natura vel in causa; item, in causa intelliguntur vel ut in potentia causae, vel ut in dispositione suae causae. Cum ergo dicitur "scientia est existentium", debet accipi "existentium" in potentia Causae, sicut dicit Hugo.

2. Similiter, dicendum quod assimilatio debet intelligi in habitu, non in actu, cum dicitur scientia velut assimilatio intellectus ad rem.

a—e. Item, ad illud quod obicitur cum dicitur Deus scit se, non connotatur respectus aliquis, respondeo: verum est, non connotatur respectus in actu, sed significatur divina essentia ut similitudo. Ipsa autem divina natura de sua potestate habet similitudinem: non quae sit a creaturis, sed magis ad creaturas, etiam si nulla sit creatura; unde etiam connotatur respectus in habitu. Conceditur ergo quod eadem ratione Deus scit se et scit creaturam; sed tamen cum dicitur Deus scit se, connotatur respectus in habitu; cum dicitur scit creaturam, in actu.

II. Ad illud quod quaeritur utrum notetur respectus personarum, cum dicitur Deus scit se: dicendum quod quidam dixerunt, quod non; immo, abstractis personis, esset dicere Deus scit se, intelligit se, meminit se ; tamen cum dicitur Deus scit se, intelligitur divina essentia ut similitudo, nec est diversitas nisi secundum rationem intelligentiae. — Vel dicendum, ut a quibusdam dicitur, secundum Anselmum, quod facit ad fidem quod ipsa scientia, quae est similitudo, significat essentiam et connotat pluralitatem personarum, quia similitudo plurium est. Unde Anselmus, in Proslogion: "In hoc quod summus Spiritus intelligit se, Pater generat et Filius generatur, quia intelligere se ponit similitudinem habere apud se" ; et ita ponitur relatio unius et alterius, qui tamen sint per omnia similes, id est eadem essentia.

III. Ad illud quod quaeritur utrum nomine scientiae intelligitur ratio exemplaris, respondeo: est scientia simplicis notitiae sive speculativa et est scientia practica sive cum approbatione. Primo modo non dicit scientia rationem exemplaris, sed secundo modo.

IV. Ad illud quod quaeritur de distinctione istorum vocabulorum, quibus nominatur divina scientia, dixerunt quidam, quod divina intelligentia potest considerari secundum quod abstrahitur respectus a rebus quae sunt sub tempore aut secundum quod respicit res quae sunt sub tempore. Secundum quod respicit res abstrahendo respectum a conditione temporis, sic dicitur sapientia et scientia; secundum vero quod respicit res sub conditione temporis, sic est praescientia, dispositio, praedestinatio etc. Differentia autem est inter sapientiam et scientiam: nam est considerare ipsam causam, et secundum hoc dicitur sapientia; vel effectum in causa, et sic dicitur scientia, quia scientia est comprehensio rei per causam. Item, secundum quod divina intelligentia considerat res sub conditione temporis, est differentia: quia aut respicit bonum et malum communiter, et sic est praescientia; aut bonum tantum, et hoc multipliciter: nam quaedam respiciunt bona tam naturae quam gratiae, quaedam bonum gratiae tantum. Bonum autem naturae est dupliciter; aut in fieri aut in facto esse. Si in fieri, sic est dispositio; si in facto esse, sic est providentia. Bonum vero gratiae respicit praedestinatio. — Vel aliter, secundum quod dicit Hugo de S. Victore, in suis Sententiis: "Divina autem sapientia et scientia vocatur et praescientia et dispositio et praedestinatio et providentia: scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum, providentia subiectorum".

1. Quod vero quaeritur quare inter haec non nominetur reprobatio: dicendum quod nihil addit supra haec vel ultra. Nam in intellectu reprobationis non sunt nisi duo: praescientia iniquitatis et praeparatio poenae ; praescientia iniquitatis intelligitur in praescientia, praeparatio poenae in dispositione; sed praedestinatio addit, quia dicit respectum ad bonum gratiae.

2. Ad illud quod obicitur quare non dicitur memoria scientia praeteritorum, sicut praescientia futurorum: dicendum quod hoc fit ne videretur quod res antecessissent divinam scientiam.

PrevBack to TopNext