I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 1, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. I, M. 3, C. 3
UTRUM PRAEDESTINATIO ET REPROBATIO HABEANT CAUSAM EX PARTE DEI.
Consequenter quaeritur utrum praedestinatio et reprobatio habeant causam ex parte Dei, scilicet praescientiam, id est utrum praescientia, qua scit istum bene usurum gratia, sit causa praedestinationis, et praescientia, qua scit illum male usurum, sit causa reprobationis.
Ad hoc Augustinus: "Voluntas Dei ex ratione est" ; similiter Ioannes Damascenus: "Voluntas est rationalis appetitus", ergo voluntas Dei maxime: semper enim quod nobilius est Deo est tribuendum ; sed voluntas operans ex ratione praeferenda est illi quae operatur sine ratione. Quaeritur ergo quae sit ratio voluntatis divinae.
Videtur quod praescientia: a. Voluntatis enim, quae est ex ratione, scientia praecedens ratio est. Cum ergo in praedestinatione intelligam voluntatem, scilicet praeparativam, erit eius ratio praescientia.
d. Item, ad idem patet ratio, quia si aliquis esset largitor bonorum et sciret quod iste non bene uteretur dono suo, sed male, non esset bonus et rationabilis dispensator, si daret illi qui male esset usurus et non illi qui bene esset usurus; sed ipse Deus praescit omnia; ratio ergo est ut det illi qui bene usurus est et non illi qui male.
Contra: 1. Augustinus, in libro, De praedestinatione sanctoram ; "Non quia nos tales futuros esse praescivit, ideo elegit".
2. Item, si dicatur quod meritum in praescientia sit causa praedestinationis et reprobationis: aut ergo merita in praescientia sunt idem quod Deus aut non. Si idem: ergo idem est causa sui; nam praedestinatio etiam idem est quod Deus praedestinans. Si merita in praescientia vel in causa non sunt idem quod Deus: sed merita in suo esse sunt temporalia; ergo temporale est causa aeterni.
3. Item, Deus gratiam dat illi quem scit male usurum, ut Iudae proditori, non tamen ex hoc dicitur irrationabiliter agere; ergo a simili non est ratio quare dicatur agere irrationabiliter, quia non dat illi qui bene est usurus gratia; ergo non est causa vel ratio praedestinationis. — Item, "voluntas Dei est prima ratio et causa omnium" ; sed primae rationis vel causae non est causa vel ratio; ergo voluntatis divinae non est quaerenda causa vel ratio.
Respondeo: Secundum rem idem est in Deo praescientia et praedestinatio secundum principale significatum; tamen secundum rationem intelligentiae differunt, et ideo unum potest dici ratio alterius, non causa. Et hoc voluit dicere Augustinus, cum dixit: "Voluntas Dei ex ratione est".
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicitur "non ideo elegit" etc.: si ideo dicit causam, verum est; si rationem, falsum est, quia praescientia meritorum dicit rationem voluntatis, non tamen ex hoc sequitur quod ipsa merita sint ratio vel causa voluntatis.
2. Ad aliud dicendum quod nihil aliud sunt merita in praescientia quam praescientia meritorum; praescientia autem meritorum idem est quod Deus; non est autem idem ratio sui: nam etsi quantum ad principale significatum sint idem praescientia et voluntas, differunt tamen secundum rationem intelligentiae quantum ad connotata; nam collationis gratiae et gloriae potest esse ratio praescientia meritorum.