Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, Sect. 2, Q. 4, T. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 5, S. 2, Q. 4, T. 2, C. 1

QUOMODO INTENTIO PRAESCIENTIAE APPROPRIETUR REPROBATIONI.

Circa primum proceditur sic: Cum enim hoc nomen praescientia ita extendatur ut aliquando sumatur communiter respectu bonorum et malorum, aliquando vero approprietur respectu malorum, quaeritur quare non similiter approprietur respectu bonorum.

Respondeo: Quod divina notitia respectu bonorum non tantum scientiam habet, sed etiam causam; plus autem est esse causam quam praescire. Est autem impositum nomen quod continet utrumque in se, scilicet praedestinatio: praedestinatio enim est praescientia bonorum cum causalitate eorumdem. Respectu autem malorum non sic est, quia solum praecognitionem habet respectu eorum, non causalitatem; causalitas autem residet penes liberum arbitrium. Quia ergo nihil superadditur scientiae ultra cognitionem in malis, nomen generis appropriatur respectu malorum; quia vero scientiae superadditur causalitatis ratio in bonis, ideo nomen proprium dicitur respectu bonorum.

PrevBack to TopNext