I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, Tit. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, T. 1
DE DIFFERENTIIS VOLUNTATIS DIVINAE IN GENERALI.
Quantum ad primum nota secundum Hugonem, in suis Sententiis, et secundum Lombardum, in suis, quod "voluntas Dei dicitur proprie, quae in ipso est et ipsius essentia, et dicitur voluntas beneplaciti, de qua in Psalmo: "Omnia, quaecumque voluit, fecit", et Rom.9,19: "Voluntati eius quis resistet"? et Rom.12,2: "Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta". Et haec non recipit multiplicitatem et mutabilitatem", sicut dicitur 45 dist. I libri Sententiarum.
Item, dicitur voluntas improprie sive figuraliter, et hoc modo voluntatis divinae signa dicuntur eius voluntas. Et haec recipit multiplicitatem in quinque: voluntas enim Dei dicitur permissio et operatio, praeceptum, prohibitio, consilium, de quibus intelligitur illud Psalmi: "Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius". — Quod permissio Dei et eius operatio dicantur voluntas Dei, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Non fit[aliquid] nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo" ; et de hoc accipitur illud Rom. 9,18: "Cuius vult, miseretur, et quem vult, indurat". — Item, quod voluntas Dei dicatur eius praeceptum, prohibitio et consilium, habetur ex Matth. 6,10: "Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra".
I. Circa has autem differentias positas dubitatur multipliciter. 1. Primo, cum scientia sit respectu veri sicut voluntas respectu boni, et ponuntur subiecta divinae scientiae sicut subiecta voluntati: quare ex parte scientiae non est talis differentia, ut divideretur per scientiam proprie et per se et per scientiam signi? sicut dicitur voluntas beneplaciti, quae est voluntas proprie, et voluntas signi.
2. Item, cum definiat Augustinus, De doctrina christiana, signum "quod praeter illud quod ingerit sensibus, aliud facit in cognitionem venire": ergo, cum praeceptio, prohibitio non sint sensibilia, sed intelligibilia, non sunt signa voluntatis divinae.
5. Item, si signum est multiplex, et signatum; sed signa sunt multiplicia; ergo et ipsa voluntas beneplaciti; et cum non sint sensibilia, sed potius intelligibilia, non dicentur esse signa.
3. Item, quaeritur: quae est ratio dicendi voluntatem beneplaciti? Nam quod praecipit et quod prohibet et quod operatur videntur esse beneplacita.
4. Item, quaeritur an voluntas beneplaciti recipiat multiplicitatem. Nam sapientia Dei dicitur multae ideae vel rationes secundum multitudinem rerum cognitarum; ergo similiter voluntas beneplaciti dicetur esse multae voluntates secundum differentiam volitorum.
6. Item, quaeritur, cum dicatur in Psalmo: "Exquisita in omnes voluntates eius", et dicuntur voluntates pluraliter respectu diversorum volitorum, quae sunt signa divinae voluntatis, et ita voluntas Dei dicetur multiplex, quaeritur quare non dicitur mutabilis secundum mutationem volitorum.
7. Item, si dicatur, secundum Gregorium, quod "Deus mutat sententiam, sed non consilium", et ita voluntas divina in sententiam dicitur mutabilis, non in consilio, quaeritur quare dicitur mutari sententia, non consilium.
II. Item, quaeritur de illis quinque differentiis: 1. Primo quia videtur quod debeant esse plures. Nam praeceptum et consilium sunt respectu boni, ut fiat; sed praeceptum est respectu boni necessarii ad salutem, consilium respectu boni non necessarii; quare ergo non ponuntur duo ex opposito respectu mali ? ut sicut ponitur inter signa prohibitio, quae est contraria ei quod praecipitur, poneretur differentia contraria ei quod consulitur.
2. Item, tres sunt differentiae respectu boni: praeceptum, consilium, operatio; prohibitio, permissio respectu mali: prohibitio respectu mali ne fiat. Cum pluris divisionis sit malum quam bonum, quia bonum uno modo, malum multifariam: ergo deberent poni plures differentiae respectu mali quam respectu boni.
4. Item, videtur quod deberent assignari pauciores. Nam, cum dicat Augustinus, in Enchiridion: "Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo": ergo universaliter non sunt nisi duo signa voluntatis divinae, scilicet permissio et operatio.
5. Item, Hugo, in suis Sententiis: "Voluntatembeneplaciti duae sequuntur voluntates sicut signa harum voluntatum: una permittens vocatur, alia faciens. Et duo ista sunt quasi consequentia voluntatis summae et quasi explicatio eius eteffectus illius et paria illi, noncoaeterna: quidquid enim in illa semper est, in istis aliquando est, et quidquid in istis aliquando non est, in illa nunquam est". Ex hoc relinquitur quod universaliter signa divinae voluntatis sunt operatio et permissio. — Item, Hugo, in eodem: "Beneplacitum universale, quod aeternum est, perficitur et consummatur et manifestatur iis duobus quae subsequunturin tempore: permissione et operatione divina".
6. Item, praeceptum et prohibitio non videntur facere differentiam: nam in praeceptis Decalogi annumerantur octo prohibitiones pro octo praeceptis.
7. Item, non faciunt differentiam motus a et motus ad ; sed prohibitio est motus a malo, praeceptum motus ad bonum; non different ergo praeceptum et prohibitio.
8. Item, praeceptum et permissum concurrunt in eodem, quia, sicut dicitur super illud: "Eduxit eos cum argento et auro", Glossa: "Asportare vasa Aegyptiorum fuit praeceptum et permissum". Ergo non debent distingui in signis divinae voluntatis.
9. Item, cum permissio non semper sit mali, ut patet I Cor. 7,25 super illud: "De virginibus autem" etc., Glossa: "Virginibus permittit nubere" — nubere autem non est malum — quomodo distinguetur a signis ceteris?
10. Item, secundum quod permissio dicitur mali, cum divina voluntas nunquam sit mali, non significabit quod est in divina voluntate, sed magis quod non est in ipsa.
11. Simili modo opponitur de prohibitione. Nam cum prohibitio sit eius quod Deus non vult, prohibitio magis est signum divinae uoluntatis quam voluntatis.
12. Item, dicit Damascenus quod "in Deo non est consilium: ignorantis enim naturae est consiliari". Ergo differentia signorum divinae voluntatis non debet poni consilium.
III. 1. Item, quaeritur quid praedicatur, cum dicitur Deus permittit mala fieri vel praecipit bona fieri: aut creatum, aut increatum. Si creatum, ergo creatura praedicaretur de Creatore; si increatum — contra: Augustinus: "Mala fiunt praeter eius voluntatem, quae ipse est, sed non praeter eius permissionem, quae ipse non est". Permissio ergo non est divina essentia; ergo non praedicatur increatum.
2. Item, nihil est signum sui ; si ergo praeceptio, prohibitio etc. sunt signa divinae voluntatis, ergo non sunt divina voluntas.
3. Item, quaeritur, cum diversa sint signa, numquid idem habent significatum aut diversa? Et cum omnia sint signa voluntatis beneplaciti, voluntas autem beneplaciti per omnia est eadem et una, ergo idem significatum.
Contra: a. Cum aliud sit volitum a Deo voluntate operationis et voluntate permissionis et ceteris, et ipsa volita a Deo sint significata iis signis, operatione, permissione etc., ergo plura sunt significata.
Respondeo: Sicut dicitur Rom. 12 5, super illud: "Ut probetis potiora", Glossa: "Nota quod voluntas Dei dicitur sive ipsa qua vult, quae in DeoDeus est, sive illud quod vult; hic vero accipitur voluntas qua vult, quae semper impletur, quae beneplacitumDei et dispositio Deiinterdum appellatur". Dicendum ergo secundum hoc quod voluntas beneplaciti est voluntas qua vult, voluntas signi est id quod vult; quia ergo quo vult et quod vult dicuntur voluntas, sed quo vult proprie, quod vult improprie, secundum illum modum quo dicit Hugo, quod "signa irae dicuntur iraet signa dilectionis dilectio appellantur", sic signum voluntatis Dei dicetur voluntas.
[Ad obiecta.]: I. 1. Et per hoc patet responsio ad primum. Scientia enim non dicitur iis duobus modis; magis enim abstracta est ab actu scientia quam voluntas, et ideo actus, qui est signum scientiae, non dicitur scientia, quamvis actus, qui est signum voluntatis, dicatur voluntas propter immediationem actus ad voluntatem.
2. Ad secundum dicendum quod voluntas signi dicitur secundum illam rationem Augustini, De doctrina christiana: "Signum est quod praeter id quod sensibus ingerit" etc.; sed sensus non tantum accipitur vis exterior, sed etiam interior, quae dicitur intellectus; haec autem dicuntur signa ratione cointellectorum, quae indicant aliquid esse volitum voluntate beneplaciti; in quo volito, sicut in effectu, voluntas Dei, quae aeterna est, quae est eius causa, indicatur; et ita per medium sunt ista signa beneplaciti, scilicet per ipsa volita a Deo, circa quae sunt praeceptio, prohibitio etc.
3. Ad tertium quod quaerit, secundum quam intentionem dicatur voluntas beneplaciti: dicendum, secundum Augustinum, De Trinitate: "Beneplacitum estquieta voluntas". Cum ergo dicit Apostolus, Rom. 12,2: "Voluntas Dei bona", significat quod bonum est semper volitum voluntate divina; cum vero dicit "beneplacens", significat immobilitatem sive quietem ex parte voluntatis; cum dicit "perfecta", significat complementum ex parte utriusque, scilicet voluntatis et voliti, ut nihil desit quin fiat quod vult et prout vult.
4. Ad quartum vero quod quaerit de multiplicitate: dicendum quod voluntas qua vult non est multiplex, quamvis dici possit multiplex in effectu, sicut dicitur de Spiritu Sancto, Sap. 7, 22: "Unicus, multiplex". — Ad illud quod obicitur quod sapientia dicitur multae ideae et rationes: notandum quod in iis intentionibus causa, principium, voluntas et ceteris essentialibus, non importatur aliqua multiplicitas ex parte principalis significati, quae est divina essentia, neque ex parte connotati. Connotatur ergo in huiusmodi intentionibus aliquando esse absolutum, aliquando esse distinctum, aliquando esse ordinatum ad proprium naturae terminum, aliquando vero esse ordinatum ad finem ultimum. Quando ergo connotatur esse absolutum, cum in esse absoluto non differant res, intentio illa, quae connotabit esse absolutum, non poterit dici pluraliter: hinc est quod non possunt dici plures causae vel plura rerum principia, quia principium et causa nec ex parte significanti, quod est divina essentia, nec ex parte connotati, quod est esse absolutum, non esse tale vel tale, dicunt pluralitatem. Quando vero connotatur esse distinctum vel esse ordinatum ad proprium terminum naturae, dicetur pluraliter, non respectu significati, sed connotati, quod est in pluralitate et distinctione: hinc est quod dicuntur plures ideae, quia idea connotat esse distinctum, et plures rationes, quia ratio connotat esse ordinatum ad proprium naturae terminum. Unde dicit Augustinus, in 83 Quaestion.: "Non ea ratione conditus est homo qua equus". Quando vero connotatur esse ordinatum ad finem ultimum, quod est summum bonum, nullo modo dicetur pluraliter, quia in fine ultimo non differunt. Quia igitur voluntas, cum dicat esse rerum ordinatum, connotat ordinem rerum ad finem ultimum, non dicetur proprie plures voluntates, secundum quod dicitur voluntas qua Deus vult.
5. Ad quintum quod obicitur si signum multiplex, et signatum: dicendum quod de voluntate quod Deus vult tenet, sed non de voluntate qua vult, ut dictum est.
6. Ad sextum quod quaeritur de multiplicitate: dicendum quod multiplicitas, secundum quod se extendit ad quamcumque pluralitatem, non repugnat simplicitati divinae, in qua est pluralitas personarum in una essentia, sed mutabilitas repugnat; proprium enim creaturae est mutari, in quantum cedit de non-esse in esse vel de esse in non-esse vel simpliciter vel aliquo modo.
7. Ad ultimum dicendum quod sententia dicitur mutabilis, non consilium circa divinam voluntatem, qula consilium notat aeternam Dei dispositionem, sententia vero executionem rerum temporalem. Cum ergo dicitur sententia mutabilis, hoc est ratione executionis temporalis, non ratione voluntatis divinae in illa; quia vero consilium non respicit temporale, ideo dicitur immutabile.
Hoc igitur modo solvuntur obiecta circa positam divisionem voluntatis in voluntatem beneplaciti et voluntatem signi.
II. Ad obiecta vero contra divisionem voluntatis signi quantum ad numerum, respondendum. Secundum quosdam accipitur hoc modo numerus signorum beneplaciti, quae sunt operatio, permissio, praeceptio, prohibitio, consilium. Nam voluntas divina aut respicit actum dum fit aut dum est faciendus. Si dum fit: aut igitur iste actus est bonus aut malus; si bonus: eius operatio est signum voluntatis divinae; si malus: eius permissio est signum voluntatis divinae. Si vero dum est faciendus: aut igitur est bonus aut malus; si malus: sic prohibitio illius est signum divinae voluntatis; si bonus: aut igitur necessarius est ad salutem, et sic praeceptum illius est voluntatis divinae signum; aut non est necessarius, sed tamen conferens saluti, et sic consilium illius est signum voluntatis divinae. — Vel sicut quidam correxerunt: si est actus faciendi, aut igitur est absolute faciendus, et secundum hoc est praeceptum; aut absolute vitandus, et secundum hoc est prohibitio; aut est in comparatione faciendus vel vitandus, et sic est consilium, quia consilium non solum est respectu melioris boni faciendi, sed minoris mali declinandi, sicut respectu culpae venialis; et hoc modo accipitur divinum consilium in Scriptura. — Aliter visum est aliis, ut accipiantur differentiae primo secundum difterentiam boni et mali. Signum igitur divinae voluntatis aut est respectu boni aut respectu mali. Si respectu boni: hoc est dupliciter, in dictando, in exequendo; si in exequendo: sic signum voluntatis divinae est operatio; si in dictando: aut igitur dictatur necessarium saluti, et sic praeceptum; aut non necessarium saluti, sed expediens, et sic consilium.
Aliter dicendum [et] melius, secundum Hugonem de S. Victore, in Sententiis suis, quod signum voluntatis divinae aut accipitur generaliter aut specialiter. Si generaliter: secundum hoc signa sunt permissio et operatio, sed operatio bonorum, permissio malorum. Si specialiter, videlicet respectu rationalis creaturae: secundum hoc est praeceptum et prohibitio, sed praeceptio bonorum, prohibitio malorum. Et hoc est quod dicit: "Nam sicut operatio Dei et permissio eius per omnia tenduntur, quia sine iis non fit aliquid, sic et praeceptum eius et prohibitio; sed ad rationalem creaturam diriguntur haec duo". Consilium vero non ponitur inter signa ab Hugone, sed additur a Magistro Petro, in Sententiis, velut medium inter praeceptum et prohibitionem, sicut supra dictum est.
1. Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod sicut ex parte virtutis animae cognitivae ponitur duplex acceptio — una in assertione unius partis contradictionis cum negatione alterius, et dicitur scientia, cum est acceptio recta; alia, quae est in assertione unius partis, non tamen cum negatione alterius, sed magis inclinans ad alteram, et dicitur opinio — ita ex parte virtutis animae motivae est duplex inclinatio: una, quae est in approbatione unius partis cum reprobatione contrarii, et hanc respicit praeceptum; alia, quae est in approbatione unius partis, non cum reprobatione alterius, et hanc ordinat consilium. Sicut ergo ex parte cognitivae, acceptioni determinatae, quae est scientia, est species acceptionis contraria, scilicet error contrarius rectae scientiae, acceptioni vero indeterminatae quae est opinio, non est species acceptionis contraria, quia error non est contrarius opinioni, sed opinioni opinio: ita ex parte motivae, inclinationi determinatae in bonum, quam ordinat praeceptum, est inclinatio contraria quae est in malum, quam respicit prohibitio; inclinationi vero indeterminatae in bonum, quam ordinat consilium, non est inclinatio contraria, et ideo non est ponere contrarium consilio, sed praecepto.
2. Ad secundum dicendum quod, si respiciatur bonum et malum secundum se, pluris divisionis est malum quam bonum: nam "bonum ex una causa, malum autem ex multis defectibus". Sed secundum quod bonum et malum referuntur ad divinam voluntatem, pluris divisionis est bonum quam malum: nam bonum, quod significat divinam voluntatem, aut attenditur quantum ad illud ad quod omnes tenemur, et est necessitatis ; aut attenditur quantum ad illud ad quod non omnes tenemur, et est utilitatis et consilii. Et etiam utrumque potest considerari vel ut faciendum vel ut iam factum. Si ut faciendum: sic respicit praeceptum aut consilium; si iam factum: sic respicit operationem. Ex parte vero mali secundum quod respicit non-faciendum, est una sola differentia, quia, sicut dictum est, consilio non est oppositum aliquid ut malum; secundum vero quod respicit malum factum: sic est permissio. Pluribus ergo modis significatur voluntas divina in bonis quam in malis.
4-5. Ad quartum et quintum obiectum ex auctoritate Augustini et Hugonis quod solum erunt duo signa, scilicet permissio et operatio: patet responsio secundum Hugonem quod duo sunt signa generalia, quae respiciunt omnem creaturam, scilicet operatio et permissio; et hoc intendunt Augustinus et Hugo. Sed praeter hoc adduntur alia specialia quae respiciunt rationalem creaturam, scilicet praeceptum, prohibitio et consilium. Signum autem divinae voluntatis debet multiplicari secundum actum in quo significatur: et secundum hoc generaliter signa sunt operatio et permissio; et secundum respectum actus ad illum cui significatur: et secundum hoc multiplicatur signum per consilium, prohibitionem et praeceptionem; iis enim modis significatur rationali creaturae divina voluntas. In omni ergo creatura significatur permissione et operatione, sed rationali creaturae soli significatur praecepto, prohibitione, consilio divina voluntas: de fugiendo per prohibitionem, de operando per praeceptum, de eligendo per consilium.
6. Ad sextum dicendum quod praeceptum dicitur communiter et proprie: communiter comprehendit iussionem de faciendo et prohibitionem de non faciendo; proprie vero accipitur pro iussione, quae est de bono faciendo, et ex opposito prohibitio de malo vitando. Hic autem accipitur proprie secundum quod dividitur contra prohibitionem.
7. Ad septimum dicendum quod motus a et motus ad, secundum quod dicuntur respectu eiusdem termini, non faciunt differentiam in motu secundum speciem; sed cum dicuntur respectu diversorum introducunt differentiam secundum speciem, secundum quem modum sunt differentes motus secundum speciem motus timoris et amoris. Quamvis amor dicat ut motum ad, timor vero ut motum a, differens tamen est terminus et motivum proximum timoris et amoris, quemadmodum dicitur bonum differens positivum, ut vivere, privativum, ut non mori. Motus autem amoris terminum habet bonum positivum, ut vivere; motus autem timoris et fugae terminum habet bonum privativum, ut non mori: ideo enim aliquis ex timore fugit gladium ut non moriatur. Secundum hoc ergo dicendum quod similis est differentia praecepti et prohibitionis: nam praeceptum respicit bonum positivum, ut facere bonum, prohibitio vero bonum privativum, ut declinare a malo.
8. Ad octavum dicendum quod in eodem actu in genere potest concurrere praeceptum et permissum, sed in eodem actu in numero non potest esse. Unde asportare vasa Aegyptiorum, quoad illos qui asportaverunt ex cupiditate, fuit permissum, quoad illos vero qui ex obedientia, erat praeceptum. Praeterea, asportare simpliciter fuit praeceptum; sed asportare sic, scilicet ex cupiditate, non praeceptum, sed permissum fuit. Quantum ergo ad genus actus concurrunt in eodem praeceptum et permissum, sed nunquam quantum ad circumstantias actus.
9. Ad nonum dicendum quod verbum permissionis dicitur multipliciter: positive et privative. Positive dicitur pro indulgentia, quae est minoris boni, et hoc modo accipitur in Glossa I Cor. 7,25: "Virginibus permittit nubere" ; privative, et hoc tribus modis: uno modo per privationem poenae temporalis, secundum quem modum dicitur Moyses permisisse repudium, quia non puniebat temporaliter, licet peccarent mortaliter; alio modo per privationem prohibitionis, secundum quod dicitur in Psalmo: "Irascimini", Glossa: "Quod necessitatisest permittit", scilicet venialem motum irae, id est non prohibet. Quarto modo dicitur per privationem cohibitionis, cum cohibere possit, et hoc modo dicitur proprie; et sic accipitur cum dicitur permissio esse signum divinae voluntatis, ut dicit Augustinus, in Enchiridion, ut supra dictum est. Quatuor ergo modis dicitur aliquid permitti, scilicet cum indulgetur, cum non punitur, cum non prohibetur, cum non cohibetur.
10—11. Ad decimum et undecimum quod obicitur de prohibitione et permissione: dicendum quod prohibitio et permissio non indicant voluntatem Dei circa illud quod permittitur et prohibetur, sed circa oppositum eius, sicut patet in prohibitione, cum scilicet Deus prohibet falsum testimonium dicere, significat quod vult nos verum dicere; vel significatur circa aliquid quod ex permisso vel prohibito elicitur, sicut patet in permissione. Verbi gratia Deus permittit malos persequi bonos, et ex persecutione elicitur quod boni sunt patientiores vel aliquod aliud bonum; vult ergo Deus non ipsum persequi, sed patientiam, quae ex persecutione elicitur
12. Ad ultimum dicendum quod consilium dicitur dupliciter: uno modo appetitus inquisitionis eius quod ignoratur, sicut dicit Damascenus, et secundum hoc consulere est consilium quaerere, quo modo dicit Damascenus consilium non esse in Deo; alio modo dicitur consulere consilium dare, et hoc modo dicitur consilium signum divinae voluntatis et non est ignorantis, sed scientis; tertio modo dicitur consilium ipsa dispositio sive praeordinatio de agendis, et secundum hoc consilium non dicitur signum divinae voluntatis, sed aeterna Dei dispositio, secundum quem modum dicit Gregorius: "Mutat sententiam, sed non mutat consilium".
III. Ad obiecta vero circa praedicationem et designationem signorum voluntatis respondeo: 1. Ad primum, quod permissio et praeceptio Dei etc. possunt dici duobus modis: active, et secundum hoc permissio Dei nihil aliud est quam voluntas permittens, nec praeceptio quam voluntas praecipiens, et sic de aliis, et sic idem significanti quantum ad principale significatum, scilicet divinam essentiam; tamen connotant in creatura: vel secundum positionem, ut operatio connotat effectum, praeceptio iussum etc., vel secundum privationem, sicut permissio noncohibitionem et prohibitio fugam aut non-sectationem. Item dicuntur passive, et secundum hoc praeceptio accipitur pro re praecepta, prohibitio pro re prohibita, permissio pro re permissa; et secundum hoc non significatur divina essentia, sed significatur signum voluntatis: vel in ipso actu, ut in operatione et praeceptione et consilio, vel in opposito actus, ut in prohibitione, vel in eo quod elicitur, ut in permissione. — Ad illud ergo quod obicitur ex auctoritate Augustini, quod permissio Dei non est ipse Deus: secundum rem, si permissio accipiatur passive, verum est; secundum vero rationem intelligentiae, non secundum rem, si permissio accipiatur active, adhuc iterum verum est quod permissio non est Deus, id est ratio permissionis non dicit idem omnino quod Deus sive divina-voluntas, immo addit ad intentionem voluntatis non cohibere malum.
2. Ad illud vero quod obicitur nihil est signum sui, iam patet responsio: nam voluntas signi dicitur in eo quod Deus vult, scilicet quod est signum voluntatis beneplaciti qua Deus vult quidquid vult.
3. Ad illud quod obicitur utrum sint signa eiusdem signati, id est eiusdem voluntatis, respondeo: voluntas aut accipitur pro eo quo Deus vult aut pro volito, scilicet pro eo quod Deus vult. Si pro eo quo Deus vult, est idem significatum per haec quinque; si vero pro eo quo Deus vult, non est idem significatum: nam aliud placet Deo in consiliis, aliud in praeceptis, aliud in permissis.
On this page