I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, Tit. 2, M. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, T. 2, M. 1
De voluntate beneplaciti
Ad quod sic: a. In Psalmo: "Omnia, quaecumque voluit, fecit" ; et constat quod intelligitur de voluntate beneplaciti; ergo non potest frustrari.
6. Praeterea, si frustraretur divina voluntas, hoc non posset esse nisi aut ratione ignorantiae vel impotentiae, quorum utrumque longe relegatur a Deo et divina voluntate.
Contra: 1. I Tim. 2,4: "Vult omnes hominessalvos fieri" ; sed constat quod non omnes salvi fiunt, immo plures damnantur; ergo frustratur et cassatur divina voluntas.
2. Item, Matth. 23, 37 et Luc. 13,34: "Quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullossub alas, et noluisti" ! Ex quo videtur quod divina voluntas impedita sit hominum voluntate.
3. Ad haec est responsio Magistrorum, quod est voluntas beneplaciti et est voluntas signi: voluntate beneplaciti non "vult omnes homines salvos fieri" nec Ierusalem congregare; voluntate vero signi "vult omnes homines salvos fieri", quia praecipit et consulit omnibus omnia quae pertinent ad eorum salutem. — Contra: Damascenus distinguit voluntatem beneplaciti in antecedentem et consequentem. Dicit ergo quod "oportet scirequod voluntate antecedenti "vult"Deus "omnes homines salvos fieri"et regno eius potiri; non enim in puniendo plasmavit nos, sed ad participationem bonitatis eius, ut bonus". Si ergo voluntas antecedens est voluntas beneplaciti, voluntate beneplaciti vult omnes salvari ; ergo voluntas beneplaciti quantum ad aliquid frustratur.
4. Propterea fuerunt, qui distinguerem voluntatem beneplaciti dupliciter: est enim voluntas absoluta et voluntas conditionalis. Voluntate ergo absoluta vult solum praedestinatos salvari, quos scit bene usuros sua gratia; voluntate vero conditionali vult omnes salvari, quia vult sub hac conditione: si ipsi volunt. — Sed contra hoc obicitur de parvulis non baptizatis. Nam constat quod in ipsis non est voluntas contradicens divinae voluntati; ergo, secundum ipsos, vult salvari omnes parvulos: quod constat esse falsum, nisi tantum regeneratos. Non est igitur verum quod conditione dependente a parte nostri arbitrii velit omnes salvari.
5. Item obicitur: cum parvuli non baptizati damnentur, aut igitur causa damnationis est ex parte parvulorum aut ex parte divinae voluntatis. Non potest poni ex parte parvulorum, "cum nihil boni vel mali" egerint; ergo ponetur ex parte divinae voluntatis; sed hoc quomodo? cum velit "omnessalvos fieri".
6. Item, II Tim. 2,13: "Negare se ipsum non potest" ; sed ipse est summa bonitas et summa salus rationalis creaturae; ergo summam bonitatem et salutem rationali creaturae negare non potest; sed de summa bonitate est communicare se omnibus; ergo, quantum est de se, omnibus paratus est communicare suam bonitatem et salutem. Ex quo relinquitur quod "vult omnes salvos fieri".
Ad hoc est responsio secundum Damascenum, libro II, et tamen ingerit difficultatem. Dicit enim: "Oportet enim scire quod Deus voluntate antecedenti vult omnes salvari: non enim in puniendo plasmavit nos, sed ad participationem bonitatis suae, ut bonus; peccantes autem vult puniti, ut iustus". Secundum hoc ergo distinguit voluntatem divinam in antecedentem, de qua dicit quod est "acceptatio ex ipso existens", et consequentem, de qua dicit quod est "concessio ex nostra causa" ; et hanc subdividit in dispensativam et eruditivam ad salutem, qua scilicet vult et concedit bonos puniri, ut Iob, et desperativam ad finalem perditionem, secundum quam vult damnatos puniri. — Item, nota quod dicit quod voluntas consequens est "eorum quae non sunt in nobis; eorum autem quaesunt in nobis", id est in potestate nostri arbitrii, "quae quidem sunt bona, antecedenter vult et acceptat", hoc est vult voluntate antecedenti; "quae vero sunt perniciosa et mala nec antecedenternec consequenter vult", hoc est nec vult voluntate antecedenti nec consequenti. Secundum ergo Damascenum dicendum quod voluntas beneplaciti uno modo dicitur respectu naturae rationalis possibilis ad beatitudinem quantum est de sua conditione: et hanc dicit voluntatem antecedentem, qua scilicet "vult omnes homines salvos fieri", quia de voluntate eius est ut de natura conditionis eius sit homo ordinatus ad beatitudinem; alio modo est respectu nostri meriti quod est ex nobis: et haec dicitur voluntas consequens, qua scilicet non vult omnes salvari, nisi solum illos quorum merita exigunt salutem.
II. Sed circa proposita verba Damasceni dubitatur multipliciter. 1. Primo, cum in divina voluntate non sit prius vel posterius, ergo inconvenienter assignantur differentiae voluntatis in antecedentem et consequentem.
2. Item, quare ponit ipse "eorum quae sunt in nobis et eorum quae non sunt in nobis" voluntatem Dei antecedentem, "eorum vero quae non sunt in nobis" voluntatem consequentem?
3. Item, cum voluntas antecedens et consequens videatur esse respectu bonorum, quorum Deus est initium, ergo videtur quod utraque sit voluntas antecedens.
4. Item, cum voluntas sequens sit "concessio ex nostra causa", sicut ipse dicit, sed nostra causa est respectu "eorum quae sunt in nobis" ; ergo voluntas sequens est respectu "eorum quae sunt in nobis". Qualiter ergo stabit illud quod dicit postea quod "voluntas sequens estrespectu eorum quae non sunt in nobis" ?
5. Item, in nobis est bene facere, gratia assistente, male, gratia desistente ; sed ad hoc sequitur poena aut praemium; ergo in nobis est salvari aut puniri: in quo enim est causa proxima antecedens, in eo est effectus proximus consequens; ergo voluntas consequens est "eorum quae sunt in nobis".
6. Item, dubitatur de hoc quod dicit quod "eorum quae sunt in nobis non est voluntas antecedens vel consequens". Nam dicit Augustinus, in Enchiridion: "Nihil fit, sive bonum sive malum, quod omnipotens fieri non velit". Cum ergo haec divisio sit sufficiens voluntatis divinae in antecedentem et consequentem, vult mala fieri voluntate antecedente vel consequente.
Respondeo I. quod voluntas beneplaciti nunquam frustratur, sicut dicit iuxta Apostolum B. Augustinus.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur ex auctoritate Apostoli: "Vult omnes homines salvos fieri", respondetur multipliciter. Uno modo, secundum Augustinum, in Enchiridion, ut intelligatur sic: "Vult omnessalvos fieri", id est "nullus salvatur nisi quem vult salvare" ; in quem modum accipitur illud Ioan. 1,9: "Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum", quod sic intelligitur: "Non quia nullus hominum est qui non illuminetur, sed quia nullus nisi ab ipso illuminatur" ; ita et ex ista parte intelligendum est. Et est exemplum Augustini, in libro De vocatione sanctorum: "Si esset unus solus magister in una civitate qui doceret pueros, posset dici quod iste magisterdocet omnes pueros huius civitatis, non quod omnes doceantur, sed quia nullus docetur nisi qui docetur ab ipso". Sic ex parte ista unus est qui vult omnes "salvos fieri", nec tamen omnes salvi fiunt, sed qui salvi fiunt, per ipsum salvantur. — Aliter respondet Augustinus, in Enchiridion, distinguens hanc: "Vult omnes homines salvos fieri", quia potest fieri distributio pro singulis generum, et hoc modo falsa est: non enim vult singulos homines salvos fieri; vel potest fieri distributio pro generibus singulorum, et hoc modo vera est et intelligenda ut sit sensus: vult de omni genere hominum salvos fieri. Et habetur simile Matth. 23: "Decimatis omne olus", id est omne olerum genus; non enim singula olera decimabant, quae in diversis mundi partibus oriuntur. — Aliter, secundum Damascenum, sicut supra tactum est: voluntate antecedenti "vult omnes salvos fieri", voluntate vero consequenti non.
3. Et ad quaestionem, qua quaeritur utrum voluntate beneplaciti velit omnes salvari, per hoc est responsio. Nam voluntas beneplaciti potest dici respectu possibilitatis rationalis creaturae ad salutem, quae quidem possibilitas est in ipsa a Deo: et hoc modo voluntate beneplaciti "vult omnessalvos fieri". Alio modo voluntas beneplaciti dicitur respectu effectus salutis, qui redditur a Deo rationali creaturae pro meritis: et sic voluntate beneplaciti non "vult omnes salvos fieri", sed solum praedestinatos. Primo modo dicit Damascenus voluntatem antecedentem, et hoc ratione bonitatis quae est in Deo; secundo modo dicit voluntatem consequentem, secundum rationem iustitiae quae respicit merita, quae sunt in nobis vel a nobis. Patet igitur quod semper impletur voluntas Dei beneplaciti, sive dicatur antecedens sive consequens.
2. Simili modo respondetur ad illam auctoritatem: "Quotiens volui congregare filios" etc. Secundum autem Augustinum, in Enchiridion, exponitur sic: "Quotiens congregare volui filios tuos, et noluisti", "id est quotquot congregavi voluntate mea semper efficaci, te nolente, feci; non enim ex eo sensu dictum est quasiDominus voluerit colligerefilios Ierusalem et non sit factum quod voluit, quia ipsa noluerit, sed potiusilla quidem ab ipso filios suos colliginoluit, qua tamen nolente, filios eius collegit omnes quos voluit". De voluntate ergo beneplaciti illa intelliguntur, sicut iam patet, non de voluntate signi, sicut illi dixerunt.
4. Ad illud vero quod dixerunt alii quod de voluntate conditionali esset intelligendum, non de voluntate absoluta: dicendum quod sic potest dici, sed conditio non debet talis apponi: "Vult omnes salvos fieri", si ipsi volunt, propter parvulos; sed debet apponi: "Vult omnes salvos fieri", quantum in se est, vel si sunt digni vel susceptibiles salutis. Quemadmodum illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quantum est de se, qui est illuminabilis vel susceptibilis illuminationis, sic vult omnes salvare, quantum est in se, qui sunt susceptibiles salutis; sed parvuli non sunt susceptibiles propter culpam originalem; quia ergo in illis non servatur conditio, ideo non consequuntur effectum salutis.
5. Et per hoc patet responsio ad illud quod quaerebatur quae est causa damnationis parvulorum: causa enim non est ex parte voluntatis, sed ex parte corruptionis animae, quae contrahitur ex massa peccatrice.
6. Ad illud quod obicitur quod "negare se ipsum non potest": sic intelligendum est ut quod dicit non posse non dicat necessitatem qua adstringatur suam bonitatem communicare, sed immutabilitatem suae liberalitatis qua, quantum in se est, paratus est communicare nisi impedimentum ex parte suscipientis invenerit.
1. Ad primum quod obicit quod non debent esse huiusmodi differentiae voluntatis, antecedens et consequens: dicendum quod antecedere et sequi non dicuntur in divina voluntate respectu prioritatis et posterioritatis in ipsa, sed respectu prioritatis et posterioritatis in nobis; voluntas enim antecedens dicitur respectu boni antecedenter collati nobis non ex merito nostro, voluntas vero consequens respectu boni quod est nobis conferendum ex merito nostro.
2. Ad illud quod quaeritur quare ponit "eorum quae sunt in nobis et eorum quae non sunt in nobis" voluntatem antecedentem, "eorum vero quae non sunt in nobis" voluntatem consequentem, respondeo: primo, creatura rationalis exit in esse ordinabilis ad salutem per usum liberi arbitrii; deinde est usus liberi arbitrii; tertio est remuneratio liberi arbitrii. In nobis autem non est constitutio nostri arbitrii, sed a Deo est; similiter remuneratio nostri arbitrii, scilicet gloria, a Deo est; medium est in nobis, scilicet usus liberi arbitrii. Voluntas ergo antecedens est respectu constitutionis liberi arbitrii, voluntas consequens respectu remunerationis liberi arbitrii. Item, usus liberi arbitrii aut erit bonus aut erit malus; si bonus: illum respicit divina voluntas; si malus: illum non respicit divina voluntas, quia illius non est causa; voluntas ergo antecedens est respectu boni usus. Voluntas ergo Dei, secundum quod est causa "eorum quae non sunt in nobis", dupliciter dicitur: antecedens et consequens; secundum quod est "eorum quae sunt in nobis", solum uno modo, scilicet antecedens.
3. Ad illud quod obicitur quare non dicitur utraque antecedens, iam apparet responsio, quoniam antecedens dicitur ratione boni conditionis quod praecedit, et etiam perfectionis voluntatis ad merendum; consequens vero ratione retributionis, quae consequitur conditionem et meritum.
4. Ad illud quod obicitur quod voluntas sequens debeat dici "eorum quae sunt in nobis", propter hoc quia "est concessio ex nostra causa": dicendum quod "concessio ex nostra causa" dicitur voluntas consequens, quae respicit retributionem et praemium, non quia simus causa illius, sed solum in hoc notatur ordo, ut dicatur voluntas sequens, quae est respectu boni sequentis meritum nostrum; quamvis autem nos simus nostri meriti causa, non tamen gloriae quae consequitur ad meritum nostrum; nostram ergo causam ibi dicit nostrum meritum. — Ideo nota quod voluntas antecedens dicitur respectu boni quod antecedit nostrum meritum. Antecedit autem nostrum meritum bonum duplex: unum, quod non est in nobis, scilicet constitutio nostri liberi arbitrii; aliud quod est ex nobis, scilicet consensus liberi arbitrii ad gratiam. Ideo ergo dicitur voluntas antecedens respectu "eorum quae sunt in nobis" et respectu "eorum quae non sunt in nobis" ; voluntas vero consequens dicitur respectu boni quod consequitur nostrum meritum, quod est bonum retributionis, et ideo dicitur "eorum quae non sunt in nobis".
5. Ad illud quod obicit quod in nobis est bene facere et male, et ita salvari et damnari, respondeo: in nobis est salvari ut in causa meritoria vel disponente, non ut in causa agente vel efficiente; unde non valet argumentatio: si nos sumus causa primi, quod nos simus causa secundi, quia quamvis ordinemur ad nostrum meritum sicut causa efficiens, meritum tamen nostrum non ordinatur ad praemium ut causa efficiens, sed ut aliquid ad suam causam finalem, hoc est in ratione disponentis vel meritorii; sed ipsum praemium est finis meriti nostri.
6. Ad ultimum dicendum quod voluntas Dei, secundum quod dicitur malorum, non dicitur voluntas beneplaciti, sed solum signi; mala enim non fiunt voluntate beneplaciti Dei, sed voluntate signi, quae dicitur permissio; et ideo non fiunt nec voluntate antecedente nec voluntate consequente, quia hae nominant voluntatem beneplaciti.
On this page