I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, Praeambulum
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, Praeambulum
Postquam disseruimus de numero divinarum personarum, de ordine earumdem, virtute Dei iuvante, inquiramus. Et quia circa ordinem multae sunt dubitationes, de eis per ordinem discutiendum est: Primo, an sit ordo in divinis personis; secundo, cuiusmodi sit ille ordo, utrum naturae vel originis; tertio, de ordine originis, an sit ibi aliqua persona sine origine; quarto, an possint esse plures personae sine origine; quinto, an duae habentes originem immediate procedant ab illa quae non habet originem, ita quod neutra ab alia, sicut ponebant Graeci; sexto, an illa, quae habet originem ab alia, habet similiter originem a prima immediate; septimo, an processio Spiritus Sancti consequatur ordine naturae ad generationem Filii vel e converso; octavo, an abstractis hypostasibus sive personis sit intelligere ordinem naturae in Trinitate et e converso.
On this page