Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 1

UNDE SUMPTUM SIT ISTUD NOMEN PERSONA.

Quantum ad primum nota differentes sententias. Nam secundum quosdam hoc nomen persona originem sumpsit a persona grammatica, quae est substantia de qua quis loquitur, id est substantia noscibilis, id est habens notionem; unde hypostasis est substantia significata per pronomen: substantia enim, ut est distinguibilis, dicitur hypostasis; unde persona prima in grammatica dicitur loquens de se, et secunda dicitur ad quam loquitur prima, et tertia, de qua fit sermo inter primam et secundam. Unde prima persona ab alia non est noscibilis, secunda a prima noscibilis, tertia ab utraque notionem trahit. Unde dicit Priscianus quod "tertia dicitur de qua quis loquitur per privationemprimae et secundae".

Aliter dicit Boethius. in libro De duabus naturis et una persona Christi: "Quoniam personis inductishistriones individuas homines, quorum erat tragoedia, repraesentabant, ut Simonem et Chremetem, idcirco ceteros, quorum certa pro sui forma erat cognitio, et Latini personamet Graeci πρόσωπονnuncupaverunt". Unde persona a personando in concavitate larvae ante faciem positae, πρόσωπον vero eo quod ponebatur ante faciem, a προτος. quod est, et σωποσ, quod est facies ; unde persona de prima institutione fuit ad designandum certum hominem.

PrevBack to TopNext