I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 3, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 3, C. 1
QUAE NOMINA DISTINCTIVA SINT RECIPIENDA IN DIVINIS ET QUAE NON.
Ad primum quaeritur an diversitas vel diversum vel divisio sive separatio vel singularitas vel solitudo dicenda sit in divinis.
Quod non videtur: a. Hilarius, VII De Trinitate: "Sicut in Patre etFilio credere duos Deos impium est, ita Patrem vel Filium singularem Deum praedicare sacrilegumest; nihil in iis novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile".
c. Item, Ambrosius, in libro De Trinitate: "Quod unius est substantiae separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis". Deus cum dicitur, nequaquam Trinitatem deitatis excludit, et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est praedicatur.
Sed obicitur in contrarium: 1. Quare praedicta in divinis non admittuntur? cum ibi recipiatur distinctio, discretio et differentia et dicantur distinctae, discretae et differentes personae.
2. Item, Anselmus, in libro De incarnatione Verbi: "Cum Deus nascitur de Deo velprocedit de Deo, nec substantia potest amittere unitatem nec relatio pluralitatem; ideo tria est ibi unum, et unum tria, [nec] tamen tria de se invicem dicuntur".
3. Item, Hilarius, IV libro De Trinitate: "Est unus ab uno, neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius neque praeter unigenitum Deumunigenitus Deus alius est; uterque unus solus est proprietate in d unoquoque innascibilitatis et originis". Ergo est ibi accipere solitudinem.
Respondeo: 1. Solitudo dicit negationem multarum personarum, singularitas individuitatem per accidentia sive plurium exclusionem, proprie discretio pertinet ad visum, distinctio ad tactum; accipiuntur autem haec per translationem, et accipitur discretio quoad visum spiritualem qui est fidei. Dicitur ergo discretio personarum, quia non est necesse, qui fide movetur in unam personam, quod propter hoc in aliam; distinctio vero est ipsarum personarum inter se differentia, differentia vero communiter se habet ad distinctionem et diversitatem. Quod patet per divisionem Philosophi: "Prima divisio unius comparati ad aliud est per conveniens et differens". Differens autem est aut in substantia aut in quantitate aut in qualitate aut in situ. Si in situ, dicitur non simul; si in qualitate, dissimilitudo; si in quantitate, inaequalitas; si in substantia vel secundum substantiam: vel secundum quod dicitur persona vel secundum quod dicitur essentia; si ut dicitur essentia, tunc dicitur diversitas; si secundum quod persona, tunc dicitur distinctio vel discretio. Ex quo patet quod differentia communiter dicitur ad diversitatem sive discretionem sive differentiam; divisio autem vel separatio semper [ad] ubi vel quasi ubi. Hic autem non est separatio secundum esse in diversis essentiis, et quia non sunt diversae essentiae differentium personarum, ideo non est separatio in divinis. Divisio autem est multiplicatio essentiae generalis per substantias particulares; multiplicatio autem huiusmodi removetur a divinis: propter quod in divinis non est diversitas vel divisio.
b. Ad auctoritatem Augustini dicendum quod utitur hoc nomine singulare extenso nomine, quia divina essentia est indivisa.
c. Quod autem dicit Ambrosius excluditur singularitatis intelligentia, ibi sumitur singularitas ut est in personis proprie.
On this page