Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, m. 2

Quid sint notiones, proprietates et relationes.

Consequenter quaeritur quid sint notiones, proprietates et relationes in divinis.

1. Et cum dicat Apostolus, Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur", ergo quaelibet creatura potest dici notio Creatoris; notio ergo Dei ponetur in creatura.

2. Item, dicit Augustinus quod notio primae veritatis est menti humanae impressa; sed quod est impressum menti est creatum; ergo etc.

3. Item, Boethius: "Notio est insita et ante percepta cuius est quam formae cognitio". Cum ergo essentia divina sit forma, Philip. 2, 6: "Cum in forma Dei esset" etc., ergo notio est essentiae.

4. Item, "notio est intellectus quidam et simplexmentis conceptio, quae ad res pertinet differentes" ; sed proprietas personalis non pertinet ad res differentes; ergo non est notio.

5. Item, socratitas in Socrate non est paternitas; sed socratitas est proprietas, paternitas est relatio; ergo non est idem proprietas et relatio; ergo in divinis relatio non erit proprietas; cum ergo paternitas sit relatio, non erit proprietas.

6. Item, proprietas est quo res distinguitur et convenit uni soli; sed communis spiratio, quae est relatio, non convenit uni soli, immo pluribus; ergo relatio non est proprietas.

7. Item, innascibilitas convenit uni soli, scilicet Patri; ergo est proprietas; sed cum per innascibilitatem non referatur Pater ad aliquid, ergo non erit relatio; non sunt igitur in divinis idem proprietas, relatio et notio.

Quid ergo in divinis dicuntur notio, proprietas et relatio?

Respondeo: Secundum rationem intelligentiae communem sciendum est quod proprietas dicitur quod uni soli convenit, hunc ab illo distinguens, ut socratitas soli Socrati convenit et ipsum a Platone distinguit. Relatio vero est hunc ad illum referens, ut paternitas est referens Sortem ad Platonem. Notio vero dicitur rem notam faciens, et hoc dicitur multipliciter. Nam cum notio sit illud quo res fit nota, quo autem res fit nota dicitur multis modis: uno modo ex parte cognoscibilis, forma vel dispositio rei qua noscibilis est ; alio modo ex parte cognoscentis, species rei apud animam, per quam rem cognoscit; alio modo ex parte medii exterius per quod res noscitur, ut per effectum manifestum causa occulta; tribus ergo modis dicitur notio rei. Secundum hoc notio Dei dicitur uno modo creatura, in quantum eius effectus per eam, sicut medio extrinseco, cognoscitur; Dionysius: "Ipsa apparentis mundi operatio est etinvisibilium Dei propositio". Alio modo dicitur species veritatis menti rationali impressa, qua sicut similitudine vel specie cognoscitur. Et iis duobus modis notio dicit quid creatum vel concreatum. Tertio dicitur ipsa dispositio formae, quae Deus est et vera Trinitas, qua cognoscibilis est, et haec est notio increata et dicitur duobus modis: uno modo dicitur dispositio formae, qua cognoscitur in unitate et indistinctione, et hoc modo notio est ipsa essentia in quantum noscibilis est; alio modo dicitur dispositio, qua cognoscitur in personarum Trinitate sive in distinctione, et hoc modo accipitur in praesenti inquisitione notio. Secundum hoc ergo dicendum, secundum rationem intelligentiae propriam in divinis, quia proprietas est quo est distinctio personae a persona, relatio vero in Trinitate est habitudo personarum in invicem, sed in creaturis est relatio personarum ad invicem. Unde Ioan. 14, 11: "Ego in Patre et Pater in me", Pater est in Filio et Filius in Patre. Notio vero est per se et prima et propria ratio distinctionis et relationis, ut per quod distinguitur persona a persona vel per quod refertur persona ad personam. Sciendum etiam quod dicitur proprietas, quoniam uni soli convenit, ut generare convenit soli Patri: proprietas est ut hunc ab alio distinguens, relatio hunc ad illum referens, ut socratitas distinguit Sortem a Platone, et paternitas est referens Sortem patrem ad Platonem filium eius; notio est ut hunc distinctum ab illo notum faciens. Prima et propria discretio Trinitatis est in iis tribus: relatio, proprietas, notio, quoniam sicut essentia facit esse, et proprietas facit differre et relatio referri et notio facit in relatione distinctum cognosci.

[Ad obiecta.]:1-4.Ad quatuor prima patet responsio per distinctionem praedictam notionis.

5. A d quintum quod obicit quod socratitas in Socrate non est paternitas: dicendum quod secus est in Trinitate increata et in creaturis, quoniam relatio et proprietas sunt unum in Deo, in quo est summa simplicitas; sed illud unum in persona una habet duplex officium, scilicet distinguendi et referendi; sed in Socrate est socratitas habens officium distinguendi et paternitas officium referendi; unde Socrates prius est sua proprietate distinctus quam sit sua relatione relatus; sed in Trinitate sic non est quod Pater prius sit distinctus quam Pater ad Filium relatus. Unde in Trinitate forte idem est esse distinctum et esse Patrem secundum rem, sed non sic est in creatura. Unde relatio in Trinitate non est accidens substantiae, sicut accidit esse in creaturis.

6. Ad sextum dicendum quod proprietas dicitur communiter quo inseparabiliter distinguitur persona vel personae a persona vel personis, et hoc modo communis spiratio est proprietas; alio modo stricte, ut dicatur proprietas quo distinguitur persona a persona, et uni soli convenit.

7. Ad septimum dicendum quod relatio similiter dicitur duobus modis: communiter, quod designat habitudinem relativam affirmative vel negative, et hoc modo innascibilitas est relatio, quia significat privationem nascibilitatis, secundum quod dicit Augustinus, V De Trinitate, quod in eodem genere relationis secundum affirmationem dicitur relatio cum dicitur genitus, secundum negationem cum dicitur ingenitus ; proprie, quod significat habitudinem relativam affirmative. Et per hoc patet responsio.

PrevBack to TopNext