Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, c. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, C. 1

SI EST PRINCIPIUM PRIMUM.

Supponendum autem est quod principium sit, ex comparatione eorum quae fluunt a principio: in omnibus enim invenitur aliqua mutabilitas quae non convenit primo principio.

a. Unde Isidorus: "Materia mutabilis est, quia de informi transit ad formatum" ; angeli et animae mutabiles sunt, dum in bonum et malum sunt vertibiles; in creaturis vero corporalibus patet quod mutabiles sunt. Ex quo concluditur, cum immutabile omnino sit prius mutabili et hoc ab illoc dependet, aliquod esse principium quod est immutabile.

b. Praeterea, Ioannes Damascenus: "Intellectualia, angelos scilicet et animas, secundum electionem et eam quae est in bono profectionemet eam quae estex bono abcessionem intensam et remissam dicimus transmutari, reliqua vero secundum generationem et corruptionem et augmentationem et diminutionem et secundum qualitatemtransmutationem et localem motum". Omnia autem haec cum sint vertibilia, necesse est esse ab aliquo quod est invertibile omnino; ei ergo convenit esse principium, cum omnis transmutatio ultimo dependeat ab omnino intransmutabili.

c. Praeterea, non est aliqua creatura, quae non habeat possibilitatem ad aliquam perfectionem naturaliter; nihil autem se ipsum perficit: distant enim natura perficiens et perfectibile; ergo necesse est aliquod esse perfectivum; erit ergo aliquod principium quo alia perficientur, quod non aliunde perficietur.

d. Hoc idem potest elici ex aliis conditionibus quae sunt causae vel principii et eius quod est ex principio sive causatio.

PrevBack to TopNext