Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 1, C. 2
QUAE SIT CAUSA MULTITUDINIS.
Deinde, supposito quod multitudo sit, sicut quibusdam rationibus est ostensum, et loquor maxime de prima multitudine, quaerenda est causa multitudinis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod causam multitudinis est quaerere multipliciter. Si enim quaeratur causa efficiens multitudinis, dicetur quod una est prima causa efficiens multitudinis: et secundum hoc falsa est propositio philosophorum: ab uno non procedit nisi unum solum immediate, nisi sic intelligatur: quod procedit ab uno, habet rationem unius. — Si vero sumatur causa exemplaris, dicetur tunc quod ab uno multa, pluraliter tamen dicto, propter quemdam respectum multitudinis ad ipsam, et secundum hoc dicitur una causa exemplaris in essentia, ideae vero vel rationes dicuntur pluraliter.
Si vero quaeratur unde dicatur diversitas tamquam a causa in re: dicendum est quod quaedam est a forma, quaedam est a materia, quaedam etiam a tempore. Verbi gratia, diversitas a materia vel subiecto est, cum forma ignis diversificatur hac materia et illa et albedo alia est in nive et alia est in calce. Diversitas autem a forma est in generibus et speciebus. Diversitas vero a tempore est, ut albedo in mane et albedo in vespere vel cursus in mane et cursus in vespere et actus in uno tempore et in alio; sed tunc dicimus quod ipso tempore fit distinctio etsi non semper causalitas.
Si vero quaeratur de prima diversitate rerum creatarum sive conditarum: dicendum est quod se ipsis differunt, utpote materia se ipsa differt a forma et e converso, et forma unius se ipsa differt a forma alterius, et materia unius distinguitur a forma alterius.
Item, si quaeratur in eadem re de differentiis formarum quae sunt in ea, utpote de differentia modi, speciei et ordinis et huiusmodi: respondendum est quod per appropriationem ex parte causae sunt rationes appropriatae tribus personis et secundum hoc ratio pluralitatis acciperetur ex illa parte.
Si autem quaeratur de aliis formis quae sunt absolute in re, ut quantitate et huiusmodi: respondendum est quod ad principia essentialia in re reducuntur, ex quibus habent esse; nihilominus tamen quamdam inter se habent differentiam.
Ad illud ergo quod supra dicebatur quod diversitas est a materia: respondendum est quod non prima, sed aliqua posterior potest esse a materia, sicut aliqua etiam potest esse a forma. Nec est contrarium quod forma est principium unitatis, et ita non multitudinis: non enim sic est de oppositione unitatis et multitudinis, sicut albi et nigri et contrariorum, sed ab eodem principio sunt secundum prius et posterius. Nihilominus tamen in aliquibus ab alio principio est unitas, et ab alio multitudo, utpote unitas speciei dicitur esse a forma, multitudo autem individuorum a materia vel a se ipsis; aliquando est e contrario, ut unitas sit quodammodo ab unitate materiae vel subiecti, multitudo vero sive differentia a forma, et sic non semper secundum unum modum est quaerenda ratio multitudinis aut diversitatis.
Responsionem vero illorum, qui dicebant rationem numeri aut diversitatis esse ex replicatione intellectus divini super se ipsum, non approbo. Quod enim sapientia prima, prout est "numerus numerans", sicut dicit Augustinus, est causa rerum quae numerantur, non est secundum illum modum, sed exemplariter, sicut dictum est, et hoc bene apparet per hoc quod dicitur in libro De libero arbitrio, sicut supra habitum est.
Si vero quaeratur quare producta est rerum diversitas prima, respondendum est: ad manifestationem divinae potentiae, sapientiae et bonitatis. Manifestatur enim potentia plus in multitudine quam in unitate, sapientia in multorum ordinatione, bonitas vero in multitudinis perfectione; creata ergo sunt multa, ordinata in sufficientia sive perfectione, quae vocatur universitas. Nec fuit creatio multitudinis propter indigentiam ex parte creantis, sicut contingit in conditione eorum quae fiunt a voluntate humana — homo enim facit aliquando res propter sui indigentiam, et natura multiplicat formam in materia propter sui conservationem — non sic autem est in multitudine creatorum, sed est non ex indigentia, sed ex supereffluentia divinae bonitatis, cuius est communicare esse secundum omnem eius differentiam.
Attendendum est etiam quod duplex est divisio sive discretio. Una est ex defectibilitate rei existentis, et de hac non loquimur: haec enim si reducitur ad principium, potest dici ut reducatur ad privationem materiae; materia enim privata est causa deficiendi. Est autem alia discretio, quae est rerum in se vel ratione formarum, et haec est ad ostensionem divinae bonitatis.
On this page