Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 1

UNDE VENIAT COMPOSITIO SECUNDUM QUOD HUIUSMODI.

Ad primum sic: 1. Compositio elongatur a Primo, cum Primum sit omnino simplex. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Est bonum solum simplexet hoc solum est incommutabile, quod est Deus". Item, Anselmus: "Cuius partes cogitari nonpossunt, id in partes nullus intellectus dissolvere potest. Si ergo Deus est compositus, aliquid Deo, maius potest intelligi. Nam illud quod nec actu nec intellectu dissolvi potest, maius est quam illud quod actu vel intellectu est dissolubile". Cum ergo Primum sit simplex, compositio non causabitur ab eo, eo quod non habet similitudinem cum ipso. Si autem causatur a creatura, cum omnis creatura habeat aliquod genus compositionis, erit processus in infinitum; ex quo relinquitur quod non erit aliqua causa compositionis.

2. Item, dicit Augustinus, in XI De civitate Dei: "Creataab ipso non sunt simplicia, et obhoc mutabilia" ; quod autem mutabile est, sicut dicit Augustinus, in libro Contra epistolam fundamenti, aliunde est et aliunde est mutabile: est enim a Deo, sed mutabile ex hoc quod est de nihilo. Et Contra adversarium Legis et Prophetarum: "Propterea bona sunt, quoniam a summo bonobona facta sunt; mutabilia vero, quia non deipso, sed de nihilo facta sunt". Cum ergo mutabile sequatur compositum et mutabilitas compositionem, erit compositio rei, non quia est ab aliquo, sed quia est ex nihilo.

Contra: a. Dicitur in libro De articulis fidei: "Cuiuslibet compositionis necesse est esse aliquam causam". Ex quo relinquitur quod compositio causam habet.

b. Item, omne compositum, in eo quod huiusmodi, partes habet vel pars est, ut aliud fiat ex eo. Si ergo "nihil se ipsum componit", erit aliqua alia causa compositionis; ergo compositio causam habet, cum non se ipsa subsistat.

Respondendum est quod compositionis est aliqua causa. Cum autem quaerimus causam, aut quaerimus efficientem aut materialem. Et dicendum est quod compositio habet causam efficientem similiter et causam materialem, ex quibus fit compositio. Si vero quaeratur causa formalis compositionis, in quantum est compositio, non dicetur habere causam formalem aliam a se, et quia compositio non pertinet ad perfectionem rei, sed ad imperfectionem, ideo dicetur hoc habere, quia ex nihilo processit in esse.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod licet Primum simplex sit, nihilominus tamen est compositio ab ipso; sed secundum hanc rationem non est per viam similitudinis, sed per viam dissimilitudinis.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod alia ratio est quodammodo eius quod est compositum et eius quod est mutabile. Nam mutabile respicit terminum a quo et in quid ; quod autem mutabile in nihil est mutabile, hoc est quia ex nihilo; esse tamen mutabilis est ab eo quod est immutabile. Compositum vero quod est compositum habet tum ex ratione componibilium, tum ex ratione componentis, et ita semper ad ens reducetur, scilicet ad ens increatum ex parte primo componentis, ad ens creatum ex parte componibilis.

PrevBack to TopNext

On this page