Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 1

UTRUM IN ANGELIS POTENTIA SIT EADEM CUM ESSENTIA

Quod autem potentia sit eadem cum essentia, videtur 1. ex comparatione ad animam rationalem. Dicit enim Augustinus, in libro De Trinitate, quod "memoria, intelligentia et voluntas sunt una mens, una vita, unaessentia" ; sed nonnisi essentia animae rationalis; ergo potentia in anima rationali est eadem cum essentia; sed maior simplicitas est in angelo, sicut dicit Isidorus ; ergo in angelo erit potentia, ad minus aliqua, eadem cum essentia.

2. Item, in libro De anima et spiritu, dicitur quod "Deus est omniasua, anima vero est quaedam sua", ut potentiae. Ergo multo fortius est in angelo.

3. Item, angelus est substantia simplex, sicut dicit Dionysius ; sede in simplici substantia idem est potentia et essentia; ergo in angelo etc.

Contra: a. Summae simplicitatis est quod potentia sit eadem cum essentia; sed angelus non est summe simplex; ergo non omnino idem est in angelo potentia et essentia.

b. Praeterea, si idem esset omnino, non oporteret ponere potentiam mediam in angelis inter essentiam et operationem; sed dicit Dionysius quod "supercaelestia dividuntur in tria, scilicet essentiam, virtutem et operationem" ; virtutem autem vocat potentiam; ergo potentia non est idem cum essentia.

c. Praeterea, potentia multiplex est in suo actu, essentia vero non est nisi unica in suo actu ; ergo potentia non est idem secundum substantiam cum essentia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod potentia non est eadem penitus quod essentia. Dici tamen potest idem, sicut in anima rationali, quia se ipsa omnino potest.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod, cum dicitur quod "memoria, intelligentia et voluntas sunt una essentia", non est aliud dictu nisi quod una essentia animae est quae potest meminisse, intelligere et velle, non quod sit eadem essentia in genere potentiae: tunc enim essent una potentia. Similiter potest intelligi de essentia, ratione eius quod subest, non autem quod potentia dicatur essentia Vel substantia, sicut est in Deo.

2. Ad aliud dicendum quod "anima est quaedam sua", ut fiat distinctio inter potentias substantiales sive vires ex una parte et accidentia ex alia, quantum ad hoc quod potentiae et vires substantialiter adhaerent et unum sunt cum anima quantum ad substantiam, non dico quantum ad essentiam: potentiis enim substantialibus subsistit anima; accidentia vero, ut prudentia, fortitudo et huiusmodi, non adhaerent substantialiter, quia haec accidentaliter adsunt. Unde potentiae et vires substantiales dicuntur idem quod anima ratione indivisionis et adhaerentiae substantialis, accidentia vero non, quia substantialiter non adhaerent.

3. Ad tertium dicendum quod, licet simplicitas sit in angelo, non est tamen omnimoda simplicitas, et ideo non est idem potentia quod essentia omnino, quia nihil est sua potentia penitus praeterquam Deus.

PrevBack to TopNext