Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 4

UTRUM DILECTIONE ELECTIVA ANGELUS DILIGAT SE ET ALIUM ANGELUM.

Quarto quaeritur utrum angelus diligat se et alium angelum dilectione electiva sive rationali, secundum quod supra dictum est.

Et videtur quod non: 1. Quia dilectio rationalis tendit in alterum ut sit dilectio ; ergo, cum ipse non sit alter a se, rationalis dilectio non tendit in se.

2. Praeterea, si alius angelus diligitur ista dilectione, hoc est vel secundum quod participat cum ipso in natura vel in quantum participat cum ipso in ratione imaginis divinae vel in quantum potest participare gratiam aut gloriam sive participat. Si secundum primum modum, non distinguetur dilectio naturalis a rationali. Si modo secundo, hoc non videtur: non enim videtur quod ratio cognoscat se imaginem vel ad imaginem nisi ex aliqua gratia sibi data; ergo per consequens non diligit se illa dilectione nisi ex aliqua gratia sibi data; ergo ratio ex se ipsa non habet dilectionem sui vel alterius angeli sub hac ratione. Sed nec tertio modo videtur, quia diligere se vel alium angelum ex consideratione participationis gratiae vel gloriae est ultra se; ergo angelus non diligit se dilectione rationali ex consideratione istius participationis.

Contra: Sed videtur contrarium. a. Dei enim, cuius est summa dilectio, est diligere se; angelus ergo, si diligit se dilectione rationali sive intellectuali, in hoc assimilatur Deo; sed multo maior est indivisio inter diligentem et dilectum, cum Deus diligit se, quia est summa indivisio, quam sit inter diligentem et dilectum, cum angelus diligit se; ergo non repugnat dilectioni rationali sive intellectuali quod angelus diligat se.

b. Praeterea, quod angelus diligat angelum, ad hoc inclinat natura et ad hoc inclinat gratia; ergo ratio, quae est media, sive intellectus ex cognitione sibi data ad hoc inclinat; ergo angelus diligit alium angelum dilectione huiusmodi.

Respondeo quod angelus et se ipsum et alium angelum diligit dilectione electiva.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem dicendum quod illud verbum dilectio ut sit, semper in alterum tendit excludit proprium et privatum amorem, et loquitur de dilectione gratuita, quae nunquam reflectitur in diligentem per praecisionem. Unde ex verbo illo non habetur quin et dilectio electiva et naturalis sit respectu diligentis. — Praeterea, ut tactum est supra, angelus diligens se est alter in quantum diligit et in quantum diligitur, quia diligit suum esse, suam vitam, quae est altera ab ipso.

2. Ad aliud dicendum4 quod angelus diligit alium angelum dilectione electiva, et ratione participationis eiusdem naturae et ratione qua participat cum ipso in ratione imaginis. — Ad illud quod obicitur quod tunc non distinguitur a dilectione naturali, dicendum quod non sequitur; idem enim, cum diversimode accipitur, potest esse ratio diversorum modorum diligendi, sicut in dilectione mercenaria et filiali: in utraque enim est bonitas prima ratio diligendi, sed in una est ratio ipsa bonitas in quantum est bonitas, in alia ipsa bonitas in quantum est benefica. Similiter in proposito. Unde participatio eiusdem naturae est ratio dilectionis naturalis, in quantum consideratur ut ens absolute: simile enim natura movetur ad diligendum sibi simile, in quantum est simile, Eccli. 13,19: "Omne animal diligit sibi simile". Participatio autem eiusdem naturae, ut cadit sub iudicio debiti diligendi, est ratio dilectionis electivae: intellectus enim angeli, cognoscens aliquid esse simile alteri, iudicat illud debere diligi ab illo, et ita conformitas sive participatio eiusdem naturae, ut cadit sub iudicio debiti diligendi, est ratio dilectionis electivae. Praeterea, conformitas in imagine fuit ratio diligendi dilectione electiva: cognoverunt enim, ad minus indistincte, quod erant conditi ad imaginem Dei, scilicet in quantum imago dicitur "expressa similitudo". Bene enim sciverunt naturali cognitione nullam creaturam Deo similiorem illis, sed gratia addita distinctius et clarius cognoverunt se esse ad imaginem, scientes per essentiae simplicitatem et distinctionem potentiarum naturalium sive habituum se expressissime, prout possibile fuit creaturae, ad Dei imitationem, quantum ad unitatem essentiae et distinctionem personarum, conditos esse. Secundum igitur quod cognoverunt, dilexerunt: unde cognoscentes se esse ad imaginem Dei conditos, se mutuo dilexerunt dilectione electiva. -— Ad id ergo quod obicitur quod naturali cognitione sine gratia non cognoverunt se esse ad imaginem: dicendum quod, etsi non distincte cognoverunt, indistincte tamen, scientes nullam creaturam Deo similiorem illis, et ita illos expressissime ad imaginem Dei conditos esse.

PrevBack to TopNext