Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 1

UTRUM ANGELUS HABEAT POTESTATEM IN SENSITIVAM ANIMAE

Circa primum sic: I. a. Angelus malus potest super huiusmodi partem, cum tentat in somno; multo autem potentior est angelus bonus quam sit angelus malus; ergo angelus bonus potest super huiusmodi partem.

b. Praeterea, Gregorius: "Nisi aliquando somnia ex mysteriorevelationis orirentur, Iosephpraeferendum se fratribus somno non videret, nec Mariae sponsum, ut ablato puero in Aegyptum, fugeret, per somnium angelus admoneret".

c. Item, dicit Augustinus, in libro De anima spiritu: "Oraculum est, cum in somnis aliqua gravis persona vel etiam Deus eventurum aliquid aperte vel non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiat. Visio autem est, cum quis videt quod eodem modo quo apparuerat, eveniet". Sed huiusmodi apparitiones fiunt mediante angelo aliquando, sed nonnisi mediante angelo bono: non enim sunt ad illudendum; ergo angeli boni habent posse super sensitivam interiorem.

d. Praeterea, habent aliquod posse super intellectivam consulendo vel revelando; sed intellectiva potentior est et excellentior sensitiva; ergo angeli boni habent potestatem super ipsam potentiam animae sensitivam interiorem.

II. Potest etiam quaeri utrum possint super potentiam animae sensitivam exteriorem.

Quod videtur a. ex comparatione malorum spirituum. Sicut enim dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Malignus spiritus, sensibus nostris immixtus, infestat animae sanctitatem lucemque mentis obnubilat; serpit hoc malum per omnes aditus sensuales". Si ergo malignus spiritius posse habet super partem sensitivam exteriorem multo fortius bonus angelus.

Contrarium autem videtur: 1. Eo quod nulla variatio fieri videtur in sensu exteriori per operationem angeli, praeter illam immutationem quae fit secundum naturam.

[Solutio]: I-II. Ad quod dicendum quod angelus bonus habet posse super sensitivam exteriorem et interiorem, non tamen habet posse ex se, ut faciat ea quae sunt contraria naturae, sed ut per subiecta naturae moveat sensum interiorem vel exteriorem.

PrevBack to TopNext