Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 1, C. 3

QUOMODO FIAT ILLA VISIO

Tertio quaeritur quomodo fiat visio illa. Et exponit B. Augustinus, in XII Super Genesim ad litteram: "Sancti angeli mirismodis visa sua facili quadam ac praepotenti unitione vel mixtione nostra esse faciunt et visionem suam quodam ineffabili modo in spiritu nostro informant".

1. Potest ergo quaeri de hoc quod dicit quod "visa sua faciunt esse nostra". Numquid sicut speculum oppositum visui, ut non aliud faciat angelus quam offerat speciem sive similitudinem? Quod si sic esset, eo modo quo est apud angelum, esset apud imaginativam; sed hoc est falsum; nam apud angelum est intellectualiter, apud vim imaginativam sensibiliter. Nec videtur sic esse sicut angelus facit visa sua apud alium angelum: utrobique enim est visum intelligibile secundum eumdem modum. Quo ergo modo illud visum, quod est intelligibile apud angelum, fit sensibile apud spiritum imaginarium ?

2. Item, dicit quod "quadam unitionepraepotenti vel mixtione faciunt" ista. Numquid ipse angelus unitur cum ipsa anima secundum illam vim? Vel unio dicitur esse ratione effectus: ratione enim essentiae non potest dici, cum nihil unum fiat ex angelo et anima; si vero est ratione effectus, numquid potest angelus speciem unire sive similitudinem cum virtute imaginativa, quae prius nunquam fuit in illa? Quod non videtur: illa enim unio per sensus exteriores fit in sensu interiori.

3. Item, dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, quod "ipsi significativas similitudines in spiritu nostrodiscernunt". Ratione cuius quaeritur utrum huiusmodi visiones fiant aliquando non ad significandum aliquid.

4. Praeterea, angelus habet posse huiusmodi super animam ut suas visiones ei imprimat. Numquid anima habet huiusmodi posse ut suas visiones imprimat in angelo?

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, licet visum intelligibile sit apud intellectum angelicum, potest tamen esse sensibile apud vim imaginativam cui imprimitur: recipiens enim recipit secundum suam possibilitatem, non secundum >modum ipsius agentis qui imprimit ; et ideo non est talis receptio qualis est in visu a speculo sive a re visibili, nec talis qualis est in intellectu ab alio intellectu.

2. Ad secundum dicendum quod unitio illa est quantum ad effectum, non quantum ad essentiam: effectus autem in hoc attenditur quoad coniunctionem similitudinum, quae sunt in imaginativa, ad quam coniunctionem excitat spiritus angelicus. Quo autem modo hoc fit, sicut dicit Augustinus, Super Genesim, "sciredifficillimum est et explicare operosissimum".

3. Ad tertium vero dicendum quod in ipsa vi imaginativa aliquando fiunt huiusmodi apparitiones per spiritum angelicum, "et tunc aliquid eventurum vel non eventurum, faciendum vel devitandum denuntiatur" ; unde ad aliquid significandum fit huiusmodi apparitio. Unde Augustinus: "Cum bonus spiritus arripitfideles, mysteria loquentes aut accedente intelligentiaveros Prophetas aut ad tempus quod per eos oportet ostendividentes atque narrantes facit", Non sic autem est, cum a corpore causa existit.

4. Ad quartum dicendum quod aliud est de angelo et de anima, secundum quod dicit Augustinus: "Interest boe quod illi nostras, si nolumus, noverunt, nos autem ipsorum, nisi ostenderint, nosse non possumus, quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spirìtualibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne ab aliorum oculis videantur, abscondimus" · Unde aliter est de angelo et de anima rationali: anima enim nostra recipit ab angelo et non e converso.

PrevBack to TopNext