Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1

UTRUM ANGELI HABEANT POTESTATEM SUPER INTELLECTIVAM ANIMAE.

Ad primum sic: I. 1, Dicit Augustinus quod anima rationalis ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita creatura formetur; sed angelus est creatura; ergo eo mediante non formatur anima.

2. Praeterea, anima rationalis, in quantum huiusmodi, est ad imaginem Dei; "imago autem est similitudo expressa" ; ergo imago, per quam reformatur, inest ei immediate a Deo; sed haec non datur mediante angelo.

Contra; a. Sicut daemones habent quod possunt excitare intellectum ad malam cogitationem, ita boni habent quod possint excitare ad bonam.

b. Item Hieronymus: "Angeli hominibus auxilium tribuunt, ministrantes eissalutem et annuntiantes eis dona largissima" ; sed annuntiando dona, habent posse super intellectum; ergo angeli habent posse super intellectum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod habent aliquod posse, sicut dicit Augustinus, Super Genesim.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum autem in contrarium dicendum quod anima non formatur ab angelo formatione gratiae vel gloriae, sed formationem, si quam habet, ex habilitatione dispositionis habet.

2. Ad idem facit illud quod secundo obiciebatur; imago enim similitudinis, quae fit per dilectionem vel per cognitionem gratuitam, non datur mediante angelo.

II. Sed adhuc quaeritur utrum tale habeant posse quod necesse sit animam recipere.

Quod videtur: 1. Superior enim substantia non, agit in inferiorem sine aliquo effectu in inferiori: ut sol, in aerem cum agit, diversas in eo facit impressiones, et similiter est de igne; restat ergo quod aliquis effectus necessario erit in intellectu rationali ex ipsa actione angelica.

Contra: a. Dicit Damascenus, loquens de malis angelis; "Violentiam inferre non praevalent: in nobis enim est suscipere vel non suscipere immissiones eorum" ; sed immissiones dicuntur illae actiones; ergo in intellectu humano est suscipere vel non suscipere actionem angelicam sive effectum actionis angelicae; ergo similiter in bonis angelis est.

[Solutio]: Ad quod dicunt quod in intellectu humano est suscipere effectum actionis angelicae vel non suscipere.

[Ad obiecta]: :1. Ad obiectum autem in contrarium dicunt quod non est simile de substantia habente liberam voluntatem et de substantia quae habet appetitum naturalem tantum. Ubi enim est substantia quae habet appetitum naturalem, non requiritur nisi dispositio per quam habilitetur sine omni impedimento ad recipiendum actionem sui agentis; ubi autem est libera voluntas, etsi non sit aliud impedimentum, sufficit quod non adsit votuntas ad capiendum ab agente creato. Secus autem est de agente increato, qui potest immutare voluntatem rationalem secundum quod vult et nihilominus remanebit libera. —- Aliter potest dici quod secus est de affectu humano et intellectu. Intellectus enim humani est suscipere necessario effectum actionis angelicae, nisi contingat quod ex vehementi inclinatione ad aliud totaliter conversus inerit ad idem; affectus autem sive voluntatis non est suscipere necessario propter eius absolutam libertatem. Et de hoc intelligitur quod dicit Damascenus quod "violentiam inferre non praevalent".

PrevBack to TopNext