Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 4

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 1, Q. 1, C. 4

UTRUM CREATIO CAELI ET TERRAE FUIT ANTE OMNEM DIEM.

Deinde quaeritur I. utrum creatio caeli et terrae fuit ante omnem diem.

Quod non videtur 1. per hoc quod dicitur Gen. 2,4: "Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creatae sunt in diequo fecit Deus caelum et terram". Ergo in die fecit caelum et terram ; sed suum facere nihil aliud est quam creare; ergo "in die" creavit.

2. Item, obicit Manichaeus: Numquid creavit Deus in tenebris aliquid? Quod si creavit, erat in tenebris. Quomodo ergo "habitatlucem inaccessibilem" ? Quod si habitat, in luce fecit omnia, ergo caelum etc. ; ergo "in die".

Contra: a. Dies est praesentia lucis super terram; sed nondum facta erat lux; ergo nondum fuit dies.

b. Item, Augustinus, XII Confessionum: "Informem materiam fecisti ante omnem diem" ; sed informis materia nomine caeli et terrae designatur ; ergo caelum et terra facta sunt ante omnem diem.

[Solutio]: 1. Ad quod respondeo per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim V: "Nunc autem "est hic", inquit, "liber creaturae caeli et terrae", cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non hic se ita commemorasse caelum et terram sicut in principio, antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, sed quo modo factum est caelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus, quibus universa creatura disposita atque composita reddithanc speciem, quae mundus vocatur". Per quod: patet quod creare caelum et terram dicitur dupliciter: vel informem materiam facere vel per species et formas distinguere. Hoc ultimo modo dicitur dies, cum dicit: "In die" etc. Alio vero modo accipitur in libro Confessionum, cum dicitur: "Informem materiam fecisti ante omnem diem". Hugo: "Illud primum momentum temporis, quo creata fuitomnium visibilium etinvisibilium natura, neque nox fuit neque dies et tamen tempus fuit, quia mutabilitas fuit".

2. Ad illud vero quod obicitur Deum fecisse in luce, sicut habitat in luce: respondeo quod lux dicitur vel lux intelligibilis quae ipse est, et in hac luce facit, vel lux corporalis, et in hac vel hac existente non creavit caelum et terram, cum dicatur: "Tenebrae erant super faciem abyssi".

II. Quaerit etiam Hugo de caelo et terra creatis, ubi materies illa informis substitit: an ubi modo formata subsistit an in alio loco vel minori.

[Solutio]: Ad quod respondeo, sine praeiudicio, quod ibi substitit terra ubi nunc est; alia vero quae nomine caeli designantur vel aquae circumquaque, ut non posset terra apparere quod erat. Unde dicit Hugo: "Erat terrenum hoc elementum medio eodemque imoloco subsidens, ceteris in confusione permixtis, forma meliore praeditum, sed iisdem circumquaque in modum nebulae oppansisita involutum ut apparere non posset quod erat. Illa vero tria, sicut dictum est, adhuc in una confusione permixta sive potius in una permixtione confusa, circumquaque suspensa, eo usque in altum porrigebantur, quousque nunc summum corporeae creaturae pertingit. Totum hoc spatium, quod a superficie terraemedio iacentis loco usque ad extremum supremumque ambitus caeli limitem patet, illa nebulaet caligine replebatur". Circa vero ista quae nihil certum habent ex Scriptura, nihil temere definiendum est.

PrevBack to TopNext