Text List

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 6

Ia-IIae, Inq. 3, Tract. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 6

DE ORDINE VERBORUM GENESEOS 1, 28—31.

ARTICULUS I.

De verbis Crescite et multiplicamini

Et "benedixit illisdicens: Crescite et multiplicamini" etc

Quaeritur I. de coniunctione viri et feminae utrum fuit ante peccatum.

Et obicitur sic: 1. "Concubitus", sicut dicit Augustinus, "non est nisi mortalium corporum".

2. Si enim immortalia essent corpora, non esset decisio sicut nec decisio a sole et luna et huiusmodi corporibus: quae enim corpora recipiunt diminutionem, recipiunt per consequens corruptionem; sed ante peccatum habebant corpora immortalia; ergo non fuit necessaria coniunctio maris et feminae.

3. Praeterea, sufficienter salvaretur species in illis duobus individuis; ergo, cum generatio sit ad conservationem speciei, non erat necessaria generatio et ita nec coniunctio.

4. Item, homo habet quodam modo communem naturam cum animalibus ex una parte, ex alia parte cum angelis; sed secundum illud commune quod habet cum animalibus est generatio sive coniunctio ad generandum, secundum autem illud quod commune est cum angelis non est generatio, sed multiplicatio per alium modum ad completionem numeri electorum; si ergo homo in statu innocentiae esset confirmatus sicut angelus, non esset in illo statu generatio, sed alia multiplicatio. — Item, hoc arguunt ex hoc quod non erat coitus maris et feminae nisi postquam peccaverunt: ex quo apparet tunc introduci primo necessitatem generationis.

5. Item, in Matth. 22,29-30 legitur qualiter Dominus respondit Sadducaeis: "Erratis, nescientes Scripturas: in resurrectioneneque nubent nequenubentur, sed erant sicut angeli Dei". Quid ergo aliud innuitur nisi quod in resurrectione revocabuntur homines ad statum innocentiae et multo nobiliorem ? Quantum ergo de statu innocentiae, si homo esset confirmatus, non videretur nisi quod homo duceret vitam angelicam.

6. Item, de homine, postquam peccavit, dictum est: "Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus" ; per quod innuitur quod homo, postquam peccavit, declinavit ad ea quae erant communia cum iumentis. — Item, ad idem Gregorius Nyssenus: "Vere iumento similis factus est homo, qui hanc animalem generationem in sua natura suscepit propter conversionis casum, qui ei ex formationemateriae contigit".

Contra: a. Constat quod ante peccatum habuerunt virtutem generativam; et a potentia poterat egredi actus sine libidine, cum libido sit poena peccati; ergo in statu innocentiae manentes poterant generare.

b. Item, si multiplicatio fieret alio modo, ad quid esset discretio sexus? cum discretio sexus per se ordinetur ad coniunctionem et coniunctio ad generationem filiorum ad cultum Dei.

c. Item, cum corpus adhuc esset animale, non spirituale, secundum quod dicitur I Cor. 15,46: "Prius quod animale, deinde quod spirituale", ad animale vero pertinet generatio; restat ergo quod, si mansissent in statu innocentiae, esset generatio.

d. Item, Augustinus, De civitate Dei: "Quisquis dicit non fuisse coituros nec generaturos, nisipeccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem hominum necessarium fuisse peccatum? Si enim non peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent, generare non possent, profecto ut non soli essent duo iusti homines, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si credere absurdum est, illud potius est credendum quod sanctorum numerus quantum supplendae sufficit illi beatissimae civitati, tantus existeret, etsinemo peccasset, quousque filii huius saeculi generant et generantur. Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, sipeccatum non fuisset, et diligendum prolem gignerent et pudendam libidinem non haberent".

Ex quibus omnibus concluditur quod esset coniunctio maris et feminae, etiam si non peccassent, ut multiplicaretur numerus praedestinatorum. — Quod concedimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium respondeo quod, cum dicitur concubitus est mortalium, intelligendum est illorum qui de natura habuerunt possibilitatem moriendi, licet nunquam morerentur. Unde Adam, licet esset immortalis, id est potens non mori, tamen erat mortalis, id est potens mori, id est possibilis. Non autem dicitur quod concubitus necessario sit mortalium, id est eorum qui habent necessitatem moriendi.

2. Ad secundum dicendum quod, licet haberent corpora immortalia quae nunquam morti essent subiecta, nihilominus posset in eis esse decisio seminis ex vi sementiva. Nec ex hoc sequeretur corruptio: licet enim de corpore diminueretur, non tamen esset illa diminutio, secundum quam dicimus quod post augmentum corporis esset diminutio, quae senium induceret et consequenter dissolutionem.

3. Ad tertium dicendum quod, licet posset species hominis salvari in illis duabus personis conditis, non tamen sic salvaretur ut fieret multiplicatio praedestinatorum usque ad determinatum numerum, sicut dicit Augustinus quod "sanctorum numerus, quantum complendae sufficit illi beatissimae civitati, tunc existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc per Dei gratiam colligitur de multitudine peccatorum quousque filii huius saeculigenerant et generantur".

4. Ad quartum dicendum quod, licet generare sit ex parte naturae communis cum brutis, non tamen generare filios ad cultum Dei: generatio enim respicit conservationem speciei, et sic est commune; respicit etiam multiplicationem rerum speciei ad cultum Dei, et sic non est commune, sed proprium; et hoc modo esset hominis, si stetisset in statu innocentiae.

5. Ad quintum dicendum quod differens erit status gloriae, quando "neque nubent neque nubentur, sed erant sicut angeliDei", a statu innocentiae etiam confirmato. Multo enim nobilior erit, ubi non erit nutrimentum corporale necessarium nec generatio, sicut fuisset in statu innocentiae: in statu enim innocentiae primo esset corpus animale, in statu vero gloriae esset corpus spirituale. Unde resurrectio gloriosa non revocat ad statum primum innocentiae, sed perducit ad nobiliorem.

6. Ad ultimum dicendum quod, licet illud: "Homo cum in honore esset" etc. intelligatur de statu post peccatum, in quo est generatio libidinosa, nihilominus ante peccatum conveniebat aliquo modo cum iumentis: in quantum enim homo habuit corpus animale, et secundum hoc posset generare sine peccato.

II. Deinde quaeritur ratione eius quod supra posuit quasi quinque differentias, scilicet pisces, volatilia, bestias et creaturam super terram et reptile quod movetur in terra, hic autem non ponit nisi tres differentias.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod supra designavit secundum differentias mobilium sive motuum in locis: unde quinque erunt. Nam sunt mobilia in aqua, quae suum habent motum; mobilia in aere, quae suum; mobilia vero in terra quaedam sunt ambulantia in silvis, quaedam in agris et haec significantur per iumenta sive per creaturam quae movetur super terram, quaedam vero repunt super terram. Alia vero divisio accipitur secundum differentias locorum, scilicet aeris et aquae et terrae: ut aeris sint volatilia, aquae pisces, animantia terrae deputentur ipsi terrae.

ARTICULUS II

De verbis Ecce dedi vobis escam.

"Dixitque Deus: Ecce dedi vobis escam" etc. 1. Hic potest quaeri 1. quare post conditionem hominis recapitulat omnia vitam habentia ad hominem referendo sive ordinando, non autem facit mentionem de luminaribus, cum tamen et ipsa propter hominem facta sint.

2. Praeterea, cum omnia vitam habentia in quantum huiusmodi consimiliter ad hominem referantur, propter quid distincte agit de terrae nascentibus et animalibus secundum quod ad hominem ordinantur.

3. De tertio quaeritur: sicut prius dixit de productione terrae nascentium quam animantium, quare non prius haec ad hominem retulit, sed posterius; prius enim dixit: "Dominamini piscibus" etc. et post sequitur: "Ecce dedi vobis" etc.

Solutio: 1. Ad primum dicendum quod de ordine luminarium non facit hic mentionem, non quia non ordinentur ad hominem, sed quia non ordinata sunt secundum subiectionem. Hic autem loquitur de ordine subiectionis, quo subiecta fuerunt animantia et terrae nascentia homini; sed luminaria non sic, sed subiciuntur Deo, ut secundum nutum eius moveantur, referuntur autem ad hominem in hoc quod dicitur: "Erunt in signa et tempora" etc.

2. Ad secundum dicendum quod, licet conveniant animantia cum terrae nascentibus in vita, nihilominus distinguuntur in hoc quod animantia superaddunt perfectionem animae sensibilis: unde et animantia dicuntur; terrae vero nascentia, licet animam habeant vegetabilem, non dicuntur animantia: non enim animam habent secundum acceptionem sumptam communiter, sed dicitur a Philosopho pars partis animae eo quod non percipitur motus aliquis localis; et ideo aliter ordinantur ad hominem terrae nascentia quam animantia: nam terrae nascentia ordinantur ad utrumque, animantia ad hominem tantum. Unde Gregorius Nyssenus: "Post gramina et animantia factus esthomo quadam via ad perfectionem, consequenter natura proficiens": omnium namque specierum crescentis et sensibilis homo participat. 3. Ad tertium dicendum quod ordo mutatus est in fieri ipsarum rerum et in relatione ipsarum ad hominem, quia progressus in fieri erat secundum imperfectum et perfectum quousque ad perfectionem esset deventum, ordo vero in subiectione ad hominem a magis perfecto tendit ad minus perfectum; animantia enim subiciuntur homini, terrae nascentia homini et animantibus, et ideo dixit: "Ecce dedi vobis in escam et cunctis animantibus terrae".

II. Sed adhuc restat quaestio quare non loquitur hic de piscibus, et praeter hoc volatilia interserit inter animantia terrae et ea quae moventur in terra, in quibus est anima vivens, cum haec dicantur. animantia terrae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod de piscibus non facit mentionem distincte, quia nutrimentum suum accipiunt in aqua, licet aliqui pisces nutriantur ex iis quae sunt in terra; sed illa, de quibus hic facit mentionem, nutriuntur ex iis quae de terra ortum habent, ut volatilia et cetera quae moventur in terra.

Ad aliud vero dicendum est quod differentia est inter animantia terrae et ea quae moventur in terra. Per animantia enim terrae ambulantia designantur, per ea vero quae moventur in terra, reptilia. Et hoc patet in alia translatione: "Et omni reptili repentiP super terram, quod habet spiritum vitae". Ordinantur ergo ea secundum nobilius et minus nobile et in quantum plus prosunt homini.

III. Sed adhuc quaeritur de hoc quod hic data sunt terrae nascentia in escam homini, infra vero, nono, ipsa animantia, et non hic, cum tamen utraque natura materialis sit et possibilis sit ad nutrimentum respectu hominis, in statu tamen innocentiae non est data esca nisi de terrae nascentibus.

Respondeo: Quanto maior erat fortitudo viventis, tanto competebat cibus austerior, quanto vero erat maior fragilitas, tanto cibus ad nutrimentum competentior, ut fieret infirmitatis relevatio. Et quod maior esset fragilitas post, patuit ex hoc quod abbreviata fuit vita hominis post diluvium.

ARTICULUS III.

De verbis Factum est ita et Vidit Deus cuncta quae fecerat et Perfecti sunt caeli.

I. Deinde quaeritur de hoc quod dicitur: "Et factum est ita" et non ponitur: "Fecit" etc. sicut in praecedentibus, vel aequipollens, sicut in primo die, ubi dictum est consimiliter ; nam si sic intelligeretur: "Et factum est ita", ut poneretur sicut in praecedentibus, tunc esset sensus: vel creverunt et multiplicati sunt vel ad primum ederunt de fructibus et herbis terrae, quorum neutrum adhuc intelligitur verum; restat ergo quod sensus erat: Et factum est in cognitione hominis quod homo habebat facultatem edendi de illis. Et ideo attendendum est quod alius est modus loquendi hic et in primo die, et alius in aliis diebus, ut notetur lux esse facta quando data est cognitio angelicae naturae, hic autem, cum data est cognitio humanae creaturae, ut converteret se super illa quae erant ordinata ad ipsum.

II. "Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona".

1. Quaeritur quare non dixit sigillatim de homine: "Et vidit Deus quod esset bonum" ? cum multo melior sit in genere suo rationalis creatura quam vegetabilis vel sensibilis.

2. Item, quare hic post primam commendationem in fine sexti diei dixit: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona?"

[Solutio]: 1. Ad primum respondet Augustinus multipliciter: quod non de homine dixit sigillatim, ut innueret quid futurum esset de homine sigillatim accepto, in universo tamen semper habuit bonitatem et habet. — Sed pari ratione dicendum esset de luce per quam significatur angelus, cum Deus praevideret peccatum ipsius. Ad quod responderi potest quod factura lucis, licet taceretur eius commendatio propter hanc rationem quoad angelos apostatas, non tamen taceretur quoad stantes et quoad commendationem corporalis lucis, non sic autem de homine, qui totus peccavit. — Aliam etiam assignat rationem quare tantum assignat bonum hominis in universitate: homo enim est quasi omnis creatura et ideo, facta commendatione aliorum, commendatur homo in illis, et praeter hoc in universitate, eo quod superaddit perfectionem universi respectu illorum.

2. Ad secundum dicendum quod ad completionem singulorum conveniebat quamdam bonitatem universo attribuere, ut nihil remaneret quod non ordinaretur ad bonum. Unde Augustinus, IV libro Super Genesim: "Deus, naturarum optimus conditor, peccantium vero iustissimus ordinator est, ut etiam si qua sigillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eisuniversitas pulcra sit".

III. "Igitur perfecti sunt" etc. Conclusio est ex praedictis.

Sed potest quaeri de qua perfectione loquitur, prima scilicet vel secunda, et quare dicit pluraliter caelos, singulariter vero terram.

Respondeo: Perfectio designat conditionem horum et quantum ad materiam et quantum ad formam. Quantum ad materiam, cum dictum est: "In principio creavit": etc.; quantum ad formam, cum dictum est: "Fiat lux" etc. Caelos autem dixit pluraliter, terram singulariter, quia terra .est ad modum centri, caeli vero ad modum sphaerarum quae volvuntur circa centrum; centrum vero est unum, plures vero sunt orbes circa idem centrum, maiores et minores; sic est etiam de caelis, ut circa terram sit caelorum diversitas, ut unum ab alio contineatur.

PrevBack to TopNext