Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2

UTRUM ANIMA SIT UNA VEL PLURES IN TRIBUS POTENTIIS.

Secundo quaeritur utrum anima sit una vel plures in tribus potentiis, vegetabili, sensibili et rationali.

Quod autem sit una, sic ostenditur: a. Sicut se habet perfectibile ad perfectibile, sic perfectio ad perfectionem; sed non differt in homine perfectibile a vegetabili, sensibili et rationali, quia unus homo secundum rem est vegetabilis, sensibilis et rationalis; ergo una erit perfectio secundum substantiam.

b. Item, si essent multa et secundum substantiam et secundum potentiam, actus unius non impediretur per actum alterius; sed contrarium videmus, quod anima occupata circa actum unius impeditur ab actu alterius; ergo sunt eadem substantia: vegetabilis, sensibilis et rationalis.

c. Item, si essent differentes secundum substantiam et potentiam et operationem, in nullo convenirent et sic impossibilis esset unitio in homine: non enim uniuntur quae in aliquo non conveniunt.

d. Item, si hoc esset, esset homo diversarum specierum: differentiam enim speciei facit diversitas substantialis perfectionis.

e. Item, arguitur hoc ex resurrectione: Cum enim non dicatur anima resurgere, sed corpus, anima autem corpori resurgenti coniungitur, si sensibilis in homine esset alterius substantiae quam rationalis, et similiter vegetabilis: aut desinerent esse, et ita non esset idem totum in resurrectione quod prius erat; si vero non desinerent esse, essent tres substantiae separabiles, quarum nulla esset altera, et ita localiter divisae, et ita vegetabilis, quantum est de se, in homine esset substantia separabilis; quod cum non sit, necesse est esse unam substantiam in iis tribus.

f. Item, Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Neque duas animas in unohomine esse dicimus, sicut Iacobuset alii Syrorum scribunt, unam animalem, qua animetur corpus et immixta sit cumsanguine, et aliam spiritualem, quae rationem ministret; sed dicimus unam eamdemque animam in homine, quae etcorpus sua societate vivificet etsemetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii".

Contra: 1. In semine sive in embrione ante infusionem animae rationalis praecedit quaedam potentia qua vegetatur et sentit ; sed illa potentia non est sine substantia; ergo animam rationalem praecedit substantia animae vegetabilis et sensibilis; ergo diversae sunt substantiae anima vegetabilis et sensibilis et rationalis.

2. Item, non est eadem substantia corruptibilis et incorruptibilis, sed corruptibilis est sensitiva, incorruptibilis rationalis; ergo non sunt idem secundum substantiam.

3. Item, separabilis et inseparabilis, mixta corpori et non mixta non sunt eadem substantia.

[Solutio]: Ad quod potest responderi quod una est substantia in homine habens has virtutes; unde "anima rationalis, cum separatur, secum trahit sensum et imaginationem", sicut dicitur in libro De anima et spiritui.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur de embrione dicendum quod illa substantia, cuius est illa virtus, non se habet per modum perficientis, sed per modum artificis praeparantis ipsum corpus, quod debet esse organum ipsius animae, quae est perfectio. Nec dicetur esse animal ante ultimam perfectionem: animal enim a perfectione dicitur, non a praeparatione. Et si dicatur a Philosopho esse animal, hoc non est nisi ut distinguatur a corpore huiusmodi in quo non est virtus talis praeparatoria, non ut per hoc designetur esse in specie: non enim ut huiusmodi posset in se subsistere.

2. Ad aliud dicendum quod non est eadem substantia corruptibilis et incorruptibilis. Substantia enim illa, quae ita praeparat et est corruptibilis, non est eadem cum ipsa substantia animae rationalis; virtus autem sentiendi, quam dicit Augustinus separari cum corpore, unius substantiae est cum potentia intellectiva et, licet non sit separabilis ex ratione qua est sensibilis, est tamen separabilis ratione substantiae in qua fundatur. Ista vero sensibilis, licet in genere conveniat cum sensibili in brutis, in brutis autem sit corruptibilis, non propter hoc est in homine corruptibilis, quia in brutis non ordinatur nisi ad necessitatem corporis corruptibilis secundum tempus determinatum conservandi et ideo cum corpore corrumpitur; non sic autem est de homine: sua enim ordinatio non tantum est ad perfectionem necessitatis corporalis, sed ad ministerium virtutis intellectualis et ulterius ad hoc quod sicut meretur cum virtute intellectuali vel demeretur, ita praemietur vel puniatur.

3. Consimiliter potest responderi ad tertio obiectum. Sicut enim separabile et inseparabile non conveniunt eidem substantiae, ita nec mixtum et immixtum; sed nihil prohibet substantiam secundum unam potentiam operari praeter corpus, secundum aliam operari in corpore sive per corpus.

PrevBack to TopNext