Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 2
QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM SECUNDUM DEFINITIONEM.
Definit autem Anselmus liberum arbitrium sic, in libro De libero arbitrio: "Liberum arbitriumest potestas servandi rectitudinem propter se", id est propter ipsam rectitudinem.
Item, ponitur alia definitio Augustini, quae talis est: "Liberum arbitrium estfacultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur gratia assistente, malum vero gratia desistente".
Item, alia est B. Bernardi, in libro De libero arbitrio: "Liberum arbitrium est consensus obvoluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium".
ARTICULUS I.
De singulis definitionibus.
PROBLEMA I.
De definitione Anselmi.
Circa primam definitionem Anselmi, quae est: "Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se", obicitur: 1. Non enim videtur quod universaliter conveniat, quia liberum arbitrium est commune Deo et angelis bonis et malis ; sed "potestas servandi rectitudinem" non est in angelis malis nec in damnatis, cum non possit eis inesse rectitudo; ergo non potest in eis servari; ergo eis non convenit haec definitio.
2. Item, in creatura rationali est potestas servandi rectitudinem et eam deserendi; et potestas liberi arbitrii est ad haec duo; quare ergo definitur tantum per alterum?
3. Item, "liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se" ; sed nihil ad se ipsum ordinatur tamquam ad finem; ergo non bene dicitur "potestas servandi rectitudinem propter rectitudinem".
Respondeo: 1. Dicendum est quod "potestas servandi" dupliciter accipitur. Uno modo, secundum quod colligitur a parte eius quod potest servare et eius quod potest servari et medii per quod potest servari: secundum hunc modum absente rectitudine non est "potestas servandi rectitudinem" ; sic autem non sumitur in definitione liberi arbitrii quam ponit Anselmus. Alio vero modo dicitur "potestas servandi" solum quantum ad illud quod pertinet ad naturam potentis, et secundum hunc modum absente rectitudine est "potestas servandi rectitudinem". Et est exemplum Anselmi de potestate videndi, quae uno modo colligitur ex vidente et viso et medio, et secundum hoc, cum absens est visibile vel cum detectus est debitae dispositionis ex parte medii, dicitur quod homo non potest videre rem illam; alio vero modo dicitur potentia videndi tantum quantum ad virtutem quae est ex parte videntis, et secundum hunc modum, sive sit absens sive praesens obiectum sive medium dispositum sive non, dicitur potestas videndi.
2. Ad hoc quod quaeritur quare non definitur potestas deserendi, cum sit potestas oppositorum, dico quod potestas oppositorum dicitur dupliciter: quandoque oppositorum ita quod utriusque per se; quandoque ad unum per se, ad alterum per accidens; quandoque ad alterum per se, ad alterum non. Liberum ergo arbitrium nec est ad malum per se nec ad malum per accidens, sed est tantum mali. Quando ergo dicitur potestas deserendi, non determinatur finis eius, sed illud circa quod.
3. Ad illud quod obicitur quod rectitudo non est finis sui ipsius, unde non est servanda propter se, dico quod duplex est rectitudo: una creata et altera increata; secunda est in Deo, prima in libero arbitrio, quae est ad illam. Rectitudo ergo illa, propter quam ista est servata, est rectitudo increata. Definitur enim liberum arbitrium ut est commune Deo et creaturae; ergo oportet sumere rectitudinem secundum quod convenit utrique: et sic respectu Dei causam finalem, respectu creaturae rationem tantum et non causam finalem, quia ipsa non est causa finalis sui ipsius.
PROBLEMA II.
De definitione Augustini.
Circa secundam definitionem, quae est: "Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente et malum eadem desistente", sic obicitur: 1. Dicit enim Anselmus quod, si aliquid additum alicui minuit et separatum auget, non est illud nec pars illius; sed potestas peccandi, in quantum huiusmodi, minuit libertatem; liberior enim est qui potest recte agere et non potest non recte agere quam qui potest recte agere et non recte ; ergo possibilitas peccandi non est pars libertatis ; ergo nec liberi arbitrii; ergo non est ponendum in definitione illius.
2. Item, non est una facultas diversarum potentiarum; sed ratio et voluntas sunt diversae potentiae; ergo liberum arbitrium non est facultas illarum potentiarum.
3. Item, "facultas voluntatis et rationis" convertitur cum libero arbitrio; ergo superfluum est illud quod additur: "qua bonum eligitur" etc.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod est triplex libertas, scilicet naturae, gratiae et gloriae: libertas naturae libera est a coactione, libertas gratiae a culpa, libertas gloriae a miseria. Quando ergo dicitur quod separatum auget et additum minuit non est pars illius, non intelligitur de libertate naturae, quia illa non potest augeri vel minui — Bernardus: "Sicut in bono, ita in malo aeque perdurat voluntas" — sed dicitur respectu eius quod est a culpa et a miseria: potest enim culpa augeri et minui et miseria. Unde magis liberum potest esse ab iis tantum; unde potentia eligendi malum gratia desistente est pars libertatis, non secundum quod communis est cum Deo, sed secundum quod creatura.
2. Ad aliud dicendum quod ratio dicitur dupliciter. Est enim aliquando ratio cognitio veri, et haec non pertinet ad liberum arbitrium secundum quod huiusmodi. Dicitur etiam ratio cognitio boni, et hoc dupliciter, quia potest esse cognitio boni quod est faciendum simpliciter vel non faciendum, et haec iterum non habet unitatem cum voluntate, secundum quod "liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis" ; ratio etiam potest esse cognitio boni, non solum quod faciendum sit vel non faciendum, sed cognitio boni faciendi ad hoc ut fiat, et haec est proxima dispositio ad voluntatem. Sicut ergo proxima dispositio et forma habent quodam modo unitatem, ita secundum hanc viam ratio et voluntas, ut sint quasi una potentia, et secundum hoc potest esse una facultas voluntatis et rationis: rationis ut consulentis, voluntatis ut inclinantis.
3. Ad tertium dicendum quod non superfluit illud quod apponitur in definitione: "quabonum eligitur". Nam, etsi convertantur liberum arbitrium et facultas voluntatis et rationis, non tamen propter hoc datur intelligi quod ista facultas sit oppositorum; intelligitur autem per hoc quod sequitur: "qua bonum eligitur" etc. — Praeterea, duplex est facultas voluntatis et rationis. Est enim quaedam facultas naturalis quae est determinata ad unum tantum, et ista non convertitur cum libero arbitrio; est alia facultas voluntaria quae se habet ad opposita, et haec convertitur cum libero arbitrio et haec determinatur per hoc quod sequitur: "qua bonum eligitur" etc.
Problema III
De definitione Bernardi.
Circa tertiam definitionem, quae est: "Liberum arbitrium est consensus obi voluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium", sic obicitur: 1. Quaeritur enim quid dicatur hic "consensus", aut scilicet consentire cum sensu mentis aut cum sensu carnis. Si cum sensu mentis, sic nullus consensus esset malus; si vero cum sensu carnis, sic nullus consensus esset bonus. Restat ergo quod istud erit consensus ad utrumlibet vel cum sensu mentis, qui scilicet consensus est bonus, vel cum sensu carnis, qui scilicet consensus est malus; sed iste consensus medius non videtur pertinere ad liberum arbitrium — unde dicit Bernardus: "Nemo putet ideo dictum liberum arbitrium quia inter bonum et malum potestate vel facultate versetur" — ergo consensus, secundum quod indifferenter est ad bonum et malum, non pertinet ad liberum arbitrium.
2. Item, quaeritur de hoc quod dicitur "ob voluntatis inamissibilem libertatem", ex quo videtur quod libertas voluntatis sit inamissibilis, et hoc videtur falsum. Dicit enim Augustinus, in Enchiridion, quod "homo male utens libero arbitrio perdiditse et ipsum". Ergo liberum arbitrium est amissibile; sed hoc non intelligitur quantum ad potentiam; ergo quantum ad libertatem; ergo libertas est amissibilis.
3. Item, quaeritur de hoc quod dicitur "ob rationis indeclinabile iudicium". Nam distinguit B. Bernardus inter liberum arbitrium et liberum consilium; haec autem ultima pars definitionis videtur convenire libero consilio; non ergo solum convenit libero arbitrio: liberi enim consilii est eligere quid expediat vel non expediat.
4. Praeterea, dicit Bernardus: "Si ratio induceretnecessitatem voluntati, non iam esset voluntas libera". Iudicium ergo rationis respectu voluntatis non est nisi per modum consilii; ergo liberum arbitrium non videtur differre a libero consilio nec e converso; erit ergo liberum consilium consensus etc.
5. Praeterea, cum dicitur "rationis iudicium indeclinabile", aut dicitur "indeclinabile" quia non potest declinari in non rectitudinem, et secundum hoc liberum arbitrium ex parte rationis semper recte iudicaret, sive sequeretur recta voluntas sive non: quod cum non sit, eo quod ratio est recta et non recta sicut voluntas bona et mala, non dicetur "indeclinabile" secundum hanc rationem. — Si vero dicatur "indeclinabile iudicium" quia nunquam voluntas moveatur nisi ex iudicio rationis - contra hoc est quod voluntas aliquando scienter movetur in malum, et cum scienter movetur in malum, movetur contra iudicium rationis: sicut enim dicit Bernardus, multa facit contra consilium sive iudicium rationis; non ergo hoc modo dicitur "indeclinabile". Quo ergo modo dicitur "indeclinabile" ?
Respondeo d: 1. Ad primum dicendum quod "consensus" ob hoc dicitur quia medium est, sicut dicit Bernardus, inter sensum mentis et sensum carnis sive appetitum; aliquando vero consentit in id quod dictat sensus mentis, aliquando in id quod dictat sensus carnis, non tamen aeque se habet ad utrumque ex natura, sed per se habet ut ordinetur ad sensum mentis, scilicet ut ordinetur ad bonum, et ideo dicitur non aeque se habere ad utrumque.
2. Ad secundum dicendum quod libertas naturae non est amissibilis, secundum quod natura essentialiter accipitur in iis in quibus est. Secundum autem quod natura dicitur naturale bonum innocentiae quod primitus est datum — prout dicitur in II libro Sententiarum, 24 dist.: "Libertas arbitrii est ab omni labe et corruptela rationis immunisatque voluntatis rectitudo et omnium potentiarum animae vivacitas" — sic est amissibilis. Amissibilis etiam est secundum quod importat in se libertatem a peccato. Iis ergo modis dicitur amissibilis. Sed secundum hunc modum non accipiebatur in ratione, sed quia cogi non potuit aut non decuit.
3. Ad tertium dicendum quod non est idem liberum arbitrium et liberum consilium, sicut dicit Bernardus: "Iudicii enim est discernere quid liceat et quid non liceat, consilii autem est probare quid expediat, quid non expediat" ; hoc autem non est idem illi: multa enim per iudicium licita vel illicita decernimus, quae tamen licita non approbamus et illicita [non] respuimus; hoc autem modo accipitur "iudicium" in ratione liberi arbitrii, non prout est commune arbitrio et consilio.
4. Ad quartum dicendum quod, licet ratio non imponat necessitatem voluntati et ita "iudicium rationis" non videatur aliud esse quam consilium, tamen non est sic consilium sicut ponitur in intentione liberi consilii: hoc enim est consilium quod procedit ex gratia vel defectu gratiae. Iudicare autem, primo modo dictum, fuit ex ipsa ratione in se, magis tamen proprie liberum consilium dicitur tantum ad libertatem gratiae referri.
5. Ad quintum dicendum quod iudicium dicitur "indeclinabile", quia inseparabile est secundum quod ratio inseparabilis est a libero arbitrio. Unde dicit Bernardus: "Habet voluntas rationalis, quocumque se vertit, rationem semper comitem et quodam modo pedissequam, non quod semper exratione, sed quodnunquam absque ratione moveatur". Non autem accipitur "iudicium indeclinabile" a rectitudine, sicut obiectum est.
ARTICULUS II.
Qualiter distinguantur istae tres definitiones inter se.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum sint quatuor causae — causa movens prima et causa finalis et causa materialis vel quod se habet ad modum causae materialis et causa formalis — definitio B. Bernardi attenditur in comparatione ad causam moventem, cum dicitur quod "liberum arbitrium est consensus": consensus enim dicit conversionem virium ad causam moventem; in nobis enim est consentire Deo vel non consentire. Definitio vero Anselmi data est in comparatione ad finem, secundum quod dicitur "potestas conservandi rectitudinem propter se": rectitudo enim aeterna est finis ad quem ordinatur liberum arbitrium per se, mediante suo actu. Definitio vero liberi arbitrii, quam ponit Augustinus, attenditur penes potentias, rationem scilicet et voluntatem, quae se habent ad modum causae materialis: moventur enim a primo motore ad bonum; gratia vero est forma, secundum quam diriguntur in finem. Sic ergo potest attendi differentia istarum definitionum supra positarum. — Nec hoc obstat quod potentiae illae possunt ex se moveri libere in malum. Non enim ad hoc creatum est liberum arbitrium, sed, cum possit in malum, cedat ei in meritum non consentire malo, prout dicitur in Eccli. 31, 10: "Qui potuit facere mala et non fecit" etc.