Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 1
Utrum elementa secundum aequalitatem molis fuerint in corpore Adae.
Circa primum sic proceditur. Quaeritur primo si elementa secundum aequalitatem molis fuerunt in corpore Adae.
Quod non, videtur sic: a. Ut supra dictum est et vult Philosophus, denominatio fit a natura praedominante; unde, licet corpus primi hominis formatum fuerit ex quatuor elementis, tamen dicitur formari de terra propter rationem praedominantis; sed non habet terra praedominium virtutis: quod patet, cum sit elementum, minimum habens de specie et minime activum ; igitur praedominatur in mole.
b. Item, Augustinus, VII Super Genesim, assignans differentiam inter creationem animae et corporis plasmationem, dicit: "Quid est, unde anima flatu Dei facta est? Nam quid est aliud limus nisi terra humida?" Ex hoc videtur quod corpus primi hominis fuerit solummodo compositum ex limo, qui est terra et aqua, vel quod dicitur ex iis componi propter praedominium illorum in corpore ipso, et, sive sic sive sic, elementa non sunt in aequalitate molis in ipso.
c. Si diceretur quod haec, scilicet terra et aqua, habent praedominium in virtute, quod tamen non credo esse verum, ex hoc adhuc sequeretur propositum, quia impossibile est haec habere in aliquo praedominium virtutis nisi haberent praedominium molis.
d. Item, si aequalis essent molis aut quantitatis, igitur ibi esset omnimoda intemperantia et improportio virtutis, quia virtus ignis improportionaliter excederet virtutem terrae et ipsam, cum sit corpus inflammabile, ut patet in impressionibus elementatis, ex vapore terrestri inflammaret et consumeret vel forte aqua ignem destrueret, et ita nullo modo miscerentur.
e. Praeterea, in corpore humano abundant partes grossae respectu subtilium; sed grossae fiunt ex soliditate terrena; ergo per inaequalitatem molis se habent elementa. — M aior manifesta est sensui. Minor patet per Augustinum, Super Genesim, VII: "Non est quidem animae humanae natura nec de terra nec de aqua nec de aëre nec de igne quolibet, sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtilioris naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem" ; et parum infra: "Anima, quoniam res est incorporea, corpus, quod incorporeovicinum est, sicuti ignis vel potius quasilux et aer, primitus agit, et per haec cetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnissubstantia solidatur".
Contra: 1. Omnis mixtio est secundum minima ; igitur et mixtio in corpore Adae erat secundum minima; sed minimi ad minimum non potest esse proportio inaequalitatis; ergo etc.
2. Item, quaelibet pars mixti est mixta: unde in singulis partibus mixti est reperire unionem miscibilium. Ex iis potest sic argui: Ubicumque est reperire unum elementum secundum molem, est reperire aliud, et eisdem terminis clauduntur; ergo nullum excedit vel exceditur ab alio; aequalis est ergo extensio omnium secundum molem sive molis dimensionem; ergo sunt ibi in aequalitate molis.
3. Item, ut habetur ab Algazel, "cum commixtioelementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis" etc., tunc est corpus aptum ad susceptionem animae rationalis; sed constat quod corpus Adae fuit aptum ad susceptionem animae rationalis; ergo in illo erat commixtio elementorum in perfectiori aequalitate; sed, ut habetur a Constantino, in Pantechni, aequalis est commixtio elementorum quae continet aequaliter quantitates et qualitates elementorum; ergo etc.
[Solutio]: Ad horum evidentiam notandum quod duplex est aequalitas complexionis: vel in qua nullius qualitatis est excessus ab optima temperantia, ubi nullum elementum vel qualitative vel quantitative abundat respectu alterius, et haec est magis secundum rationem quam secundum rei et existentiae naturam: ista non fuit in Adam; alia est aequalitas, in qua, licet qualitatis vel qualitatum sit excessus, non tamen ultra metam secundi gradus extenditur, secundum quod dicunt physici quod complexio aequalis dicitur incolumis usque ad secundum gradum, et ista aequalitas non ponit aequalitatem a mole, sed magis a iustitia, et haec fuit in corpore Adae, et tanto melior quanto melius complexionatus. Non tamen intendimus de aequalitate a iustitia hoc modo, hoc est in sensu quo utuntur physici, sed alio modo, ut infra patebit. Concedendum est ergo, sicut ostensum est, quod elementa non erant in corpore Adae secundum aequalitatem molis; et dicimus hic molem quantitatem materialem mixtorum. — Quod autem elementa non possunt esse in corpore secundum aequalitatem a mole, haec est ratio: Quaedam sunt elementa magis habentia de materia, alia magis de specie. Quae magis habent de materia, magis comprimuntur ; quae magis de specie, magis distenduntur: propter quod non potest esse aequalitas molis, sed necessitate inaequalitas. Ratio alia ad idem est: Si esset aequalis complexio hoc modo, "tunc corpus illius complexionis nec quiesceret nec moveretur; si enim quiesceret in terra, tunc terra vinceret; similiter si quiesceret in aëre, tuncaer vinceret; si autem moveretur ab aëre in ignem, tunc ignis vinceret; si vero moveretur ad terram, tunc esset terra vincens; si autem quiesceret in aëre, tunc aer esset vincens. Convenit igitur ei ut nec quiescat in loco nec moveatur ad locum: quod est impossibile". Et haec est ratio Algazelis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur contra hoc, dicendum quod pars dicitur minima secundum speciem et secundum materiam. Secundum speciem, illa scilicet in qua salvatur species et in quo minori non potest species sive forma salvari, et hoc modo sumpto minimo' non est mixtio secundum minima, quia secundum hoc miscibilia essent in mixto secundum suas species et esset compositio, non mixtio. Secundum materiam, et hoc dupliciter: uno modo secundum quod quanta est, et hoc modo, quia materia, in quantum est quanta, divisibilis est in infinitum, non est reperire in ea minimum secundum actum, sed solum secundum potentiam; alio modo, secundum quod est perfectibilis forma elementari, et sic dicitur minimum illud quo minus non est susceptibile speciei: hoc ultimo modo dicitur quod mixtio fit secundum minima. Praeterea, notandum quod non est possibilis mixtio plurium corporum manentium in suis corporeitatibus ; sed, sicut solet dici, sicut ex pluribus formis fit una forma media, sic ex pluribus corporeitatibus fit una corporeitas, cuius est locus unus. Unde miscibilia in mixto non sunt distincta secundum locum et situm, quia habent unam formam et unam corporeitatem.
Ad id ergo quod obicitur quod minimi ad minimum non est proportio inaequalitatis: dicendum quod non est verum, prout dicitur mixtio fieri secundum minima; sicut enim determinatur a Philosopho, ex uno pugillo aquae fiunt decem pugilli aëris. Cuius ratio est quia huius est materia grossior, illius subtilior; unde hoc habet magis de mole, illud minus. Unde minimum materiae elementi, quod habet magis de specie et minus de materia, longe minus est minimo materiae elementi, quod habet magis de materia et minus de specie. Unde patet quod minimum est proportionale minimo proportione inaequalitatis; unde minimum elementi ignis et minimum elementi terrae, prout sunt in mixto, valde sunt inaequalia, sicut illud quo minus non est susceptibile speciei terrae et illud quo minus non est susceptibile speciei ignis, quorum unum est ad aliud in magna distantia et inaequalitate. Si autem quaeratur quo modo illud minimum, quod est ignis elementi, potest diffundi sive extendi per omnes partes mixti per quas se diffundit et extendit illud minimum, quod est terrae elementi, quod est magnae quantitatis respectu illius: dicendum quod hoc est ratione materiae, quae, ratione qua quanta est, potest extendi et diffundi secundum extensionem corporis longe maioris; sicut patet de gutta vini, si effundatur in vas aquae magnum, respectu illius diffunditur materia illius per totum vas illud secundum quantitatem aquae, cui commiscetur, et, ut volunt aliqui, aliquid parvae quantitatis possibile est ad diffusionem infinitam ratione quantitatis suae materiae, sicut divisibile est in infinitum ratione qua quantum est.
2. Ex iis patet responsio ad illud quod sequitur, quia, licet miscibilia in mixto aequaliter se diffundant et extendant, non ex hoc sequitur quod sint aequalis molis, quia partes materiales eorum elementorum, quae minus habent de specie et magis de materia, magis consertae sunt in mixto et compactae, partes autem materiales elementorum, quae habent plus de specie et minus de materia, minus consertae sunt et magis diffusae.
3. Ad illud Algazel quo videtur dicere quod commixtio elementorum in corpore apto ad susceptionem animae rationalis debet esse pulcrioris et perfectioris aequalitatis etc.: dicendum quod ipse loquitur comparative, scilicet habita comparatione ad corpora brutorum, ut patet per ea quae dicuntur ibidem. Dicit enim ibidem consequenter: "Spermatis necessitasvenit in corpus hominis ex cibis, qui sunt subtiliores cibis animalium et cibis vegetabilium, et ex virtutibus et mineriis, quae sunt pulcriores virtutibus et mineriis animalium". — Ad illud quod dicit Constantinus quod aequalis est commixtio elementorum etc.: dicendum quod illa aequalitas, quam ibi describit, est magis secundum rationem quam secundum rei existentiam, sicut tactum est.