Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 4
DE DIGNITATE CORPORIS HUMANI QUOAD LOCATIONEM.
Quarto quaeritur de dignitate corporis humani quantum ad locationem, et quaeritur utrum caelum sit locus eius.
Et videtur quod sic: a. Quorum eadem est natura, idem est locus naturalis ; sed angelus et anima eiusdem sunt naturae: dicit enim Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod "angelus et anima natura sunt pares, officio dispares" ; ergo locus naturalis eorum est idem; sed corpus et anima unam personam constituunt; idem autem habere diversa loca naturalia impossibile est ; ergo, cum homo sit unus et idem, non debebitur ei alius locus ratione animae et alius ratione corporis.
b. Praeterea, si deberetur ei alius locus ratione corporis et alius ratione animae, aut haberet corpus locum sibi debitum naturaliter et anima suum, aut non. Si non, non esset illis perfecta quies, cum unumquodque quiescat naturaliter in loco suo. Si sic, non esset similiter perfecta quies, quia anima esset in uno loco et corpus in alio; ergo divisa essent; ergo non esset terminatus appetitus animae quem habet ad unionem corporis.
c. Item, secundum considerationem Aristotelis, in Topicis: "Si optimum in hoc genere est melius optimo in illo genere, tunc hoc genus est simpliciter illo genere melius" ; sed corpus Christi, quod est optimum in genere humanorum corporum, est melius omni alio corpore; ergo corpus humanum simpliciter melius est omni alio corpore; ergo sole et luna et stellis etc. — Quod etiam patet sic: Nec natura nec Artifex naturae facit melius propter peius, sed potius e contra, finis est optimum et melius iis quae sunt ad finem ; sed stellae factae sunt in ministerium corporum humanorum, Deuter. 4, 19: "Ne forte elevatis oculis ad caelum videas solem aut lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea et colasquae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus" etc.; sed ista non ministrant animabus nostris, sed corporibus; igitur corpus humanum melius est stellis; sed, ut patet per inductionem, corporis melioris et nobilioris locus naturalis est locus superior; ergo locus naturalis corporis humani est caelum.
d. Item, locus naturalis corporis Christi est caelum, alioquin, cum locus naturalis animae eius sit caelum, concupisceret "caro adversus spiritum" etiam nunc, quia caro naturaliter appeteret suum locum naturalem, et tunc Christus miser esset; sed idem est locus naturalis totius terrae et unius glebae, eadem ratione unius corporis et omnium ; igitur corporis nostri Iocus naturalis est caelum.
e. Item, materia et sua per se forma proportionantur, ita ut nobilioris materiae sit nobilior forma et e converso ; sed forma corporis humani est nobilissima, scilicet anima rationalis; ergo ipsum est nobilissimum; ergo naturaliter ei debetur locus supremus.
f. Item, cum absque ambiguitate et haesitatione animae locus naturalis sit caelum, habet naturalem caeli appetitum, cuius indicium est manifestum quod omnibus insitus est appetitus caeli; sed quod inest omnibus, est naturale, ut dicit Augustinus, in libro Unde malum ; igitur anima humana naturaliter appetit locum supremum, qui, si esset innaturalis corpori nostro, accideret hominem nunquam tore plene beatum, quia nunquam haberet quietum appetitum.
Contra: 1. Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo" ; sed corpus humanum non descendit de caelo; ergo non ascendit in caelum; sed res naturaliter ascendit ad locum suum, et ita videtur caelum non esse locus corporis.
2. Praeterea, corpus et locus easdem proprietates participant; sed natura corporis humani et caeli sunt penitus oppositarum conditionum et proprietatum; ergo unum non est locus alterius.
3. Praeterea, sicut dicit Augustinus, ultimo De civitate Dei, 11 cap., et in aliis multis locis, arguunt philosophi caelum non esse locum corporis humani: res enim ponderosa et ex elementis constituta locum superiorem non obtinet; sed corpus hominis ex elementis est et grave est ; ergo etc.
4. Praeterea, homo creatus est propter caelum, non caelum propter hominem; ergo dignior res est caelum quam sit homo, ergo multo fortius quam corpus humanum; ergo locus ignobilior, quam caelum debetur ei. — Prima patet per Magistrum, in Sententiis, II libro, 14 dist., cap. Sequitur: Dixit Deus, et in fine subiungitur: "Post omnia factus est homo de terra et in terra, non ad terram neque propter terram, sed ad caelum et propter caelum".
5. Item, arguit Mercurius hominem existentem duplicis naturae, corporalis et spiritualis, debere creari in caelo propter naturam spiritualem quae excellit in eo et non in terra propter naturam corporalem; sed dicit quod proprietates terrae magis dominantur in eo; locus autem sequitur naturam praedominantis, et ita patet corpus humanum pertinere ad terram et non ad caelum.
Respondeo quod corpori humano de divina providentia triplex debetur locus, scilicet paradisus terrestris, terra et caelum. Fuit enim homo collocatus in statu innocentiae "in paradiso voluptatis, utoperaretur et custodiret illum", Gen. 2, 15: "operaretur", inquam, non ad fastidium vel laborem, sed ad solatium et corporis exercitium. In statu culpae eiectus de paradiso positus iuit in terra, ut laboribus et sudoribus ea vesceretur, sicut habetur Gen. 3, 17. In statu gloriae collocandus est in caelo, ut ibidem in vita beata et perpetua glorietur. Dicendum ergo quod caelum est locus corporis humani quantum ad statum gloriae, et caelum empyreum sive angelorum, ubi erit in participatione gloriae cum anima. Unde Augustinus, De anima et spiritu: "Si enim tam disparem naturam carnis et animae ad unam foederationem atque amicitiam Deus coniungerepotuit, nequaquam erit ei impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, ut .sit ei gloriae quod fuit sarcinae, ad consortium beatorum spirituum, qui in sua puritate perstiterunt, exaltare atque ad suae gloriae participationem sublimare; ad hoc siquidem sola caritate, nulla necessitate, illum creavit Altissimus, ut suae beatitudinis particeps fieret". Argumenta igitur quae sunt ad istam partem, sunt concedenda.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum in contrarium dicunt quidam quod, quamvis debeatur corpori humano locus superior, non tamen ascendit in caelum nisi virtute divina uniente corpus animae et elevante animam et corpus; quod quidem corpus dicitur descendisse de caelo ratione animae, quae creata est, in qua sunt proportiones numerales et harmonicae concreatae ad corpus suum. Sed, quia ista solutio videtur alludere errori philosophorum ponentium animas creatas in caelo et descendere per zodiacum ad incorporationem, quod est error et haeresis, ideo potest responderi ad illam auctoritatem aliter, secundum quod respondet Augustinus, in libro De agone christiano. Illa enim auctoritas magis intelligitur de Christo quam de puro homine; unde sequitur: "Filius hominis, qui est in caelo". Dicit enim Augustinus: "Non intelligunt quoniam corpus non ascendit in caelum. Dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed levatum est in caelum, illo levante qui ascendit. Verbi gratia si quis descendatde monte nudus, cum autem descenderit, vestiat se et vestitus iterum ascendat, recte dicimus: Nemo ascendit nisi qui descendit; nec vestem consideramus quam secum levavit, sed ipsum, qui vestitus est, solum dicimus ascendisse". — Vel potest intelligi de membris verbum illud, ut patet ex Glossa, quae, etsi ascendunt in caelum, non ascendunt propria virtute, sed virtute capitis cui adhaerent. Unde Glossa ibidem: "Renati spiritualiter ascendunt in caelum, sed nonnisi sint membra cohaerentia illi qui in una persona est homo et Filius Dei, ut sciat iste nullum ex se, sed per Christumposse ascendere, et ideo non dicit homines ascendere, sed Filium hoministotum cum corpore, qui secundum deitatem descendit de caelo et est in caelo".
2. Ad aliud dicendum quod, licet corpus humanum et caelum sint oppositarum conditionum, scilicet habito respectu ad statum viae, communicabunt tamen easdem, quantum requirit convenientia quae debet esse loci et locati, quando ablata erit corruptio, corpulentia, obscuritas et ponderositas a corpore, ut quando dotatum erit dotibus gloriae, quod erit, quando verificabitur illud Apoc. 21, 18: "Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mando". Quod verbum exponens Gregorius, Iob 38, dicit: "Auri metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere, vitri vero natura est ut extrinsecus visum puraintrinsecus perspicuitate perluceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur, absconditur, in vitro quilibet liquor, qualis continetur interius, talis exterius demonstratur atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent et puritate translucent? Unde hic dicitur: "Ipsa vero civitas"etc.. Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur. Et quoniam ipsaeorum claritas vicissim sibi in alterniscordibus patet, et dum uniuscuiusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur, hoc ipsum "aurumsimile vitro mundo"esse memoratur. Ibi quippe uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilissibi".
3. Ad illud quod sequitur patet responsio ex dictis. Praeterea, potest addi verbum Petri Alphonsi dicentis: "Passer et anser exeisdem elementis sunt, sed passer sursum ascendit, anser non. Unde hoc? Siquia passer minoris corporis et ideo levior, anser maioris et ideo gravior, ergo secundum hoc vultur et aquila, quae grandiora sunt, non volarentsuperius. Si forte quia ex subtilioribuselementis, patet tamen quod spiritus facit ea ascendere sursum: nam sine spiritu non ascenderent". Cum ergo corpora unita erunt spiritibus, deposita corruptione omni et gravedine, quid mirum si corpora facta conformia spiritui sursum poterunt ascendere et ad nutum spiritus moveri? Augustinus, ultimos De civitate Dei, 11 cap.: "Cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae levaresursum terrena corpora non valebunt?" Quasi diceret: sic.
4. Ad aliud dicendum quod, cum homo dicatur factus esse propter caelum, haec praepositio propter non dicit habitudinem finalem illo sensu quo caelum sit finis hominis, sed potius habitudinem suppositionis, sub hoc sensu: propter caelum, id est ut sit dominus caeli, eo modo quo dicit Apostolus: "Omnia vestra sunt", I Cor. 3, 22. Vel potest dicere habitudinem loci ad locatum, sub hoc sensu: homo factus est propter caelum, scilicet inhabitandum.
5. Ad aliud patet responsio ex dictis. Et intelligendum est quod, licet homo sit duplicis naturae, propter quam videtur ei duplex locus congruere, tamen propter plures causas congruebat homini terra ad inhabitandum: una fuit aptitudo ad poenitudinem; alia fuit aptitudo ad merendum: aptior enim erat locus ad faciendum poenitentiam et ad merendum terra ista miseriae et defectus multiplicis quam alius locus; alia fuit convenientia corporis humani corrupti cum terra maledicta, Gen. 3, 17; alia fuit indigentia alimoniae quae congruebat. — Si autem obiciatur quod videtur fieri violentia animae ex hoc quod detinetur in loco inferiori, sicut fieret corpori tali si teneretur in loco superiori: dicendum quod anima potest esse deorsum sine violentia, quia non est ita essentialis spiritibus locus sursum sicut corporibus locus deorsum.