Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 1
Utrum primus homo habuit gratiam et virtutes ante lapsum.
Quod sic, videtur: a. Luc. 10, 30: "Qui etiam exspoliauerunt eum et plagis impositis" etc.; et exponunt Sancti et Glossa quod "exspoliaverunt eum gratuitis et vulneraverunt in naturalibus". Ergo, si hoc intelligitur in primo homine, primus homo non tantum habuit naturalia, sed etiam gratuita ante peccatum.
b. Item, Bernardus: "Cum videret patrem nostrum hominum aemulus caritate circumdatum et omni virtute vestitum, et hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam amisit, invidit insanabilis homicida". Ex hoc igitur patet quod primus homo et caritatem habebat et omnem virtutem.
c. Item, Adam recepit mandatum disciplinae; sed, si illud mandatum servasset absque gratia, meruisset; si igitur illud mandatum datum erat sibi in meritum obedientiae, videtur quod Deus non dederit sibi in praeceptum praeter gratiae adiutorium, alioquin dedisset ei in malum: quod nullo modo decet facere Deum.
d. Item, hoc habetur a Magistro Sententiarum, II libro, dist. 29, cap. "Praeterea, quaeri solet", ubi ad hoc ostendendum introducuntur auctoritates plures.
Contra: 1. Deus sciebat ipsum statim esse lapsarum; ergo sciebat quod illud gratiae donum in nullo esset sibi utile, sed potius esset illi in nocumentum; si igitur sapiens artifex non debet aliquid frustra facere vel etiam quod vertatur in operis sui damnum et nocumentum, videtur quod non dederit illi gratiam.
2. Item, Adam quia iustitiam originalem habuit, quando peccavit, et voluntarie perdidit, nunquam eam recuperavit; ergo pari ratione, si habuisset donum gratiae gratum facientis, nec ipse nec aliquis posterorum eius gratiam recuperasset; si igitur gratiam gratum facientem ipse recuperavit, videtur quod ante lapsum eam non habuerit.
3. Item, Adam habebat optima naturalia et nullam habebat pronitatem ad malum nec difficultatem ad bonum ; ergo, si caritatem et gratiam habuisset, totaliter Deo adhaesisset; ergo nunquam in peccatum cecidisset; sed constat quod cecidit; ergo gratiam ante lapsum non habuit.
4. Praeterea, ex quo habebat optima naturalia, gratia apposita terebatur totaliter in Deum, et ita esset confirmatus sicut erant angeli.
5. Item, Lucifer non habuit gratiam gratum facientem ; si ergo Adam gratiam gratum facientem habuit et ab illa cecidit, ergo de altiori gradu cedidit quam angelus; ergo videtur quod peccatum eius fuit incurabilius quam peccatum angelicum; si ergo hoc constat esse falsum, ante peccatum non habuit gratiae donum.
6. Item, prius debet aliquis probari quam in amicum assumi; hoc non solum est verum in amicitia humana, verum etiam in amicitia divina; unde dicitur Hebr. 8: "Abraham pater nostertentatus est, et per multas tribulationes probatas, Dei amicus effectus est". Si igitur nullus habet Dei gratiam quin habeat Dei amicitiam, videtur quod ante tentationem Adam non habuerit gratiam; sed statim post tentationem peccavit; ergo non habuit gratiam ante lapsum.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum quod circa hoc duplex consuevit esse opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod Adam non habuit gratiam gratum facientem, pro eo quod non videtur credibile quod lapsus esset, si tale adiutorium habuisset. Ad auctoritates autem et rationes respondent, dicentes quod Adam habuit multas gratias gratis datas et naturam habuit valde bonam et propterea Sancti videntur aliquando dicere ipsum habuisse gratuita ante lapsum, non quia habuit donum gratiae gratum iaci-entis, sed donum gratiae gratis datae, et per illud poterat tentationi resistere et ad gratiam gratum facientem disponere se ipsum.
Sed, quoniam auctoritates Sanctorum expresse videntur dicere de gratia gratum faciente, sicut patet ex obiectis, et huic etiam consona videtur Sacrae Scripturae auctoritas et rationis probabilitas, ideo est alia opinio communior, verior et probabilior, quam etiam Magister Sententia,rum sustinet, scilicet quod Adam ante lapsum gratiam gratum iacientem habuit, per quam non solum malo resistere, sed in bono proficere potuit, et illa gratia adiutus ita bene meruisset, mandatum Domini observando, sicut demeruit transgrediendo. Hanc igitur opinionem sustinendo concedere possumus rationes quae ad primam partem inducuntur.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium quod Deus sciebat statim ipsum esse lapsurum: dicendum quod propter hoc non debuit dimittere donum gratiae sibi dare, duplici ratione. Primo quidem, quia simul cum hoc praesciebat quod bonum debebat de lapsu eius elicere. Secundo vero, quia Deus in conferendo gratiam non attendit futura peccata, sed idoneitatem praesentem ad gratiam, sicut patet cum confert gratiam in tempore praescitis et eis quos ab aeterno reprobavit. Et in utroque eorum commendatur Dei largitas et sapientia et arguitur hominis ingratitudo et iniustitia in hoc quod a tam benefico et tam benigno se avertit sine causa.
2. Ad illud quod obicitur quod non potuit recuperare originalem iustitiam quam habuit quando peccavit: dicendum quod haec non est tota ratio, scilicet quod voluntarie amisit iustitiam illam, sed simul cum hoc facit quia iustitia originalis non tantum respiciebat voluntatem deliberativam, sed etiam respiciebat ipsam naturam institutam, gratia autem respicit ipsam voluntatem liberam ut est libera. Et quoniam voluntas de facili vertitur et revertitur, natura autem cum corruptione non sic de facili relevatur, hinc est quod magis potest recuperari gratia quam prima iustitia, quamvis utraque fuerit per peccatum amissa: non de facili, dico, quia non ante naturae reparationem. — Ad huius evidentiam nota quod Deus condidit duas creaturas vicissitudinarie invertibiles, scilicet nobilissimam, id est angelicam, et intimam, id est irrationalem. Invertibilitas autem huius suae-attestatur nobilitati, illius suae vilitati. Mediam creaturam, scilicet hominem, qui secundum aliquid est rationalis, secundum aliquid irrationalis, fecit Deus vertibilem. Angelicam naturam fecit Deus talem quod ad quod se converteret, illi invertibiliter adhaereret. Irrationabilem fecit talem quod, quantum esset de sua natura, sibi inhaereret nec aliquid supra se nec nisi propter se appeteret. Hominem autem fecit Deus vertibilem vicissitudinarie quantum ad liberum arbitrium sive quantum ad partem rationabilem, invertibilem de sua natura quantum ad partem irrationabilem. Pars autem rationalis, dummodo per obedientiam suberat dominio sui Conditoris, parti irrationali dominabatur; unde Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 15: "In paradiso enim, etiam si non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat" ; sed nolens subesse dominio sui superioris, dominium amisit sui inferioris. Unde Augustinus, eodem: "Denique, ut breviter dicatur, in illius peccatipoena quid inobedientiae nisi inobedientia retributa est? Nam quae hominis estalia miseria nisi adversus eum ipsum inobedientia eius ipsius, ut quoniam noluit quod potuit, quod quidem non potest, velit? Quis enim enumerat quam multa, quae non potest, velit, dum sibi ipsi, id est voluntati eius, ipse animus eius eoqueinferior caro eius non obtemperat? Ipsonamque invito et animus plerumque turbatur et caro dolet et veterascit et moritur et quidquid aliud patimur, quod non pateremurinviti, si voluntati nostrae nostra natura omni modo atque ex omnibus partibus obediret". Irrationabilis ergo pars, quantum est de sua natura et maxime in quantum corrupta, tantum est convertibilis ad se nec potest erigi sive converti secundum debitum iustitiae originalis ad suum superius dominio sive potestate partis rationalis, cuius inobedientiae inobedientia retributa est. Propter autem colligantiam partis rationalis et irrationalis necesse est partem rationalem deflecti et declinare; secundum motum partis irrationabilis: propter quod ante reparationem naturae corruptae non recuperabitur perfecte naturalis iustitia.
3. Ad aliud quod obicitur quod si Adam habuisset gratiam, inseparabiliter Deo adhaesisset: dicendum quod hoc non oportet, quia liberum arbitrium, habens gratiam, de sua libertate, quae cogi non potest dum manet invertibilitate in qua conditum est, moveri potest praeter gratiae inclinationem et frequenter movetur, nihil considerans de eo ad quod movet gratia. Unde frequenter contingit quod homo, valde praeditus gratia et virtutibus, inordinate afficitur, pro eo quod non semper fertur actualiter in illud summum bonum, ad quod desiderium illius assurgit per gratiam, et sic intelligendum est accidisse ipsi Adae.
4. Ad aliud quod obicitur quod confirmatus esset ut angelus: dicendum quod non est simile, tum quia angelus habet nobiliora naturalia, tum propter corpus quod habebat adhaerens, ratione cuius retardabatur ne totaliter ferretur in Deum; erat enim corpus illud tunc animale. Nihilominus aliter retardabat tunc, aliter nunc, quia nunc retardat movendo ad contrarium, tunc retardabat non sinendo libere et expedite ferri et moveri in Deum: propter quod non sequitur quod fuisset confirmatus.
5. Ad illud quod obicitur quod Lucifer non habuit gratiam gratum facientem etc.: dicendum quod hoc verum est. Ex hoc tamen non sequitur quod homo peccaverit maiori ingratitudine, pro eo quod Lucifer optima habuit naturalia, propter quod dicitur fuisse quodam modo deiformis, et pro eo quod proximior erat statui gloriae: unde simul recepisset gratiam et gloriam. Homo vero nec talibus fuit praeditus naturalibus et conditus fuit ut magno temporis intervallo haberet gratiam ante gloriam, in cuius signum positus erat in terra, quae est locus longe distans a caelo. Unde in transgrediendo nec adeo cecidit de alto ut Lucifer nec adeo fuit ingratus nec adeo per peccatum depravatus.
6. Ad illud quod obicitur quod prius debet homo tentari quam in amicum assumi: dicendum quod illud intelligitur de illa amicitia quae facit hominem Deo privatum et familiarem, per quem modum dicit ipse Dominus Apostolis, Ioan. 15, 15: "Vos autem dixi amicos" etc. De amicitia autem large sumpta hoc non potest intelligi apud Deum, licet possit intelligi de amicitia apud homines, pro eo quod, nisi Deus gratiam daret in probando, potius reprobaret quam approbaret: non enim habemus per quod possumus approbari a Deo nisi per eius donum. Non sic autem est de homine respectu hominis, et sic patet responsio ad illud.
On this page