Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 1
Utrum homo conditus statim habuit scientiam perfectam.
Quaeritur ergo utrum conditus statim habuit scientiam sive cognitionem perfectam an proficiendo studio et disciplina pervenit ad illam.
Quod primo modo, videtur sic: a. Ut habetur ab Augustino, Super Genesim ad litteram, primus homo perfectus conditus fuit secundum corpus et in ea perfectione quam competebat habere in virili aetate; sed multum dedecuisset hominem, talis perfectionis secundum corpus, fuisse in tenebris ignorantiae secundum animam; ergo, cum nihil exeat immediate ab Optimo cum nota indecentiae, relinquitur quod conditus fuit perfectus in scientia: perfectus, dico, ea perfectione quam requirebat perfectio animae perficientis corpus huiusmodi.
b. Item, Hugo, De sacramentis: "Sicut, quantum pertinetad perfectionem staturae et aetatis humani corporis, primum hominem perfectum factumcredimus, ita quoque, quantum ad animam, cognitionem veritatis et scientiam, eam dumtaxat, quae primae perfectioni congrua fuit, perfectam mox conditum accepisse putamus et ad illam non studio etdisciplina aliqua per intervalla temporis proiecisse, sed simul et semel ab ipso suae conditionis exordio una ac simplicidivinae aspirationis illuminatione illam percepisse".
Contra: 1. Iob 33, 25: "Consumpta est caro mea", Glossa: "Primus homo ante peccatum neque stultus neque sapiens fuit".
2. Item, distinguitur natura angelica ab anima humana, quia illa creata est plena formis, haec autem nata est in corpore perfici: unde facta est sicut tabula rasa. Si igitur anima Adae condita est plena cognitione et multitudine formarum, ergo videtur quod anima eius non distinguatur ab angelo et iterum quod anima eius non sit eiusdem speciei cum aliis animabus.
3. Item, duplex est creatura rationalis: angelica et humana; angelica natura in omnibus eius suppositis fuit praedita eadem sive consimili illustratione scientiae et cognitionis in suo exitu in esse: omnes enim angeli in sui conditione praediti fuerunt perfectione scientiae; a simili videtur de humana creatura quod in omnibus suppositis debuit esse praedita consimili illustratione scientiae et cognitionis, et ita omnes homines debebant in ortu primo esse sapientes vel ignorantes. Ergo, cum posteri Adae in ortu suo sint ignorantes et studio et disciplina per temporis intervallum proficiant, videtur quod similiter fuit de illo.
Respondeo quod Adam ab exordio suae conditionis, sicut vult Hugo et Magister Sententiarum, habebat scientiae complementum. Et hoc conveniebat tum propter comparationem ipsius ad principium suum ab ipso colendum, tum propter comparationem ad genus ex ipso propagandum, tum propter comparationem ipsius ad genus animalium ab ipso gubernandum. Primo ergo secundum comparationem ipsius ad suum principium decuit fieri scientia completum. Si enim decet Deum opera perfecta facere, quanto magis ipsum natura decuit iacere perfectum et quantum ad esse et quantum ad bene esse, secundum quod exigebat status naturae, qui origo omnium sui generis et quodam modo est finis omnium ! Et quia factus erat ad Deum colendum, leges divinas scire debuit, secundum quarum observationem posset Deo placere et in via morum recte ambulare. — Secundo, per comparationem ad genus humanum ex ipso propagandum. Si enim ipse conditus est ut quasi esset paterfamilias in tota domo paradisi terrestris, et optime sedet sapientia et scientia in genitoribus ut exempla praebeant posteris recte ambulandi et sequendi se, indubitanter decens fuit ut Deus hominem primum totius generis humani patrem, principium et seminarium, secundum possibilitatem naturae et exigentiam eius faceret in cognitione perfectum. — Tertio, per comparationem ad genus animalium regendum hoc ipsum decens erat et idoneum. Si enim Deus hominem praeposuerat ceteris bestiis et animalibus ut ad nutum eius cetera obedirent, sicut non decet sapientem dominum curam rerum suarum stulto gubernatori committere, sed prudenti, quoniam acceptus "est regi minister intelligens", sicut dicitur in Prov. 14, 35, sic non decuit Deum facere hominem non intelligentem, Sed intelligentem et cognoscentem, ut sciret quid unicuique expediret: quod et fecit. Cuius rei signum est quod Adam omnibus nomina imposuit et hoc fuit eius nomen quod Adam primo nominavit: quod certe recte facere non potuisset nisi omnium naturas et proprietates a prima conditione cognovisset. Unde Hugo: "Idcirco ipse Creator non a se aut ab angelo aliquo singulis quibusque animalibus, sed ab homine nomina formari voluit, ut manifeste ostenderet quod singulorum naturam et usum et officia ex insita sibi homo ratione agnovit. Quae enim propter illum creata erant, ab illo regenda et disponenda erant, et idcirco horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam reliquit". — Super omnes has rationes est ratio ex parte status, quia, cum homo 'in statu illo deberet esse rectus et expeditus in actibus affectus, ut non claudicaret, expeditus et rectus esse debuit in considerationibus intellectus; hoc autem est per scientiae complementum. Et sic, ut rationibus praedictis apparet, decebat sapientiam divinam facere hominem in scientiae complemento.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc per Glossam, quae dicit quod "primus homo neque fuit stultus neque sapiens": dicendum quod intellectus Glossae non est illum caruisse scientia vel sapientia ante peccatum et post peccatum fuisse sapientem, sed intellectus est ipsum, quantum ad considerationem actus peccati et ad commissionem eiusdem, neque fuisse sapientem neque stultum: sapientem non, quia horum observatione non cavit sibi; stultum non, quia non ignorans peccavit. Et hoc videtur ex verbis Glossae, quae sunt haec: "Notaeum ante peccatum neque sapientem neque stultum fuisse neque sapienter neque stulte peccasse. Sapiens enim est qui observatione peccati agenda vel vitanda novit, stultus veroqui sequenda vel vitanda omnino ignorat".
2. Ad hoc quod obicitur quod natura angelica distinguitur ab anima humana per hoc quod illa creata est plena formis etc.: dicendum quod hoc intelligentia angelica est plena formis de natura illius est. Eo enim quod non est nata uniri alicui corpori, non est nata in corpore perfici, neque per progressum a cognitiva exteriori ad interiores et ab interioribus proximis et mediis ad primam simpliciter et supremam in cognitionem exteriorum pervenire, sed perficitur quantum ad cognitionem actu plenitudine scientiarum in sui conditione impressarum. Quod autem anima Adae fuit condita in plenitudine specierum, hoc non fuit illi naturale sive ex sua natura, sed ex gratia superaddita, scilicet gratis data. Unde hoc non facit quod anima Adae sit eiusdem speciei cum natura angelica, quia hoc habet natura angelica ex sua natura, sed anima Adae ex gratia superaddita. Neque hoc iterum facit animam Adae alterius naturae quam sint aliae animae, sicut neque arbores, quae statim in sua productione fuerunt plenae fructibus, fuerunt alterius speciei quam illae quae procedunt modo secundum temporis diuturnitatem et varietatem.
3. Ad illud quod obicitur quod angelica natura in omnibus suppositis fuit praedita consimili illustratione scientiae etc.: dicendum quod non est similis comparatio primi hominis ad alios quae est angelorum ad invicem. Primus homo erat origo et principium seminarium omnium hominum: propter quod conveniebat ipsum creari perfectum quantum ad ea quae requirit perfectio naturae et quantum ad corpus et quantum ad animam, sicut supra tactum est. Praeterea, ut ex dictis patet, plures sunt rationes quare primus homo creari debuit in complemento scientiae, quarum nulla est quod procreati ab ipso debebant in consimili procreari complemento, ut patet intuenti.
On this page