IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 3
IIa-IIae, Inq. 2, Tract. 3, Q. 2, M. 10, C. 3
DE POLLUTIONE NOCTURNA.
ARTICULUS I.
Utrum nocturna pollutio sit poena tantum vel etiam culpa.
Adhuc etiam quaeritur de alia poena in praesenti, quae est ex parte carnis et quodam modo ex parte animae, sicut ista iam dicta fuit ex parte animae, et est in adultis ex parte virtutis generativae, quae dicitur pollutio, de qua quaeritur I. utrum sit tantum poena an etiam sit culpa.
Et videtur quod sit poena tantum, a. eo quod contingit in dormiente; dormiens autem, cum non habeat in somno usum liberi arbitrii non potest peccare; ergo pollutio tantum videtur esse poena.
b. Item, Bernardus, in libro De libero arbitrio: "Dormientibus et infantibus non imputatur quidquid fecerint bonum vel malum". Ergo istae pollutiones nocturnae non imputantur nec in bonum nec in malum.
c. Item, super illud Deuter. 23, 10: "Si fuerit inter vos homo nocturno pollutus somno" etc. Augustinus: "In somnis non fit peccatum; aut si hoc quis peccatum putat, scilicet pollutionem, non arbitrans huiusmodi accidere nisi ex desiderio, quod falsum est, numquid et solita mensium peccata suntfeminarum?" Sicut ergo fluxus menstruorum non est peccatum, ita nec pollutio nocturna erit peccatum.
Contra. 1. Isidorus, in libro Sententiarum: "Tunc est peccatum illusio sive pollutio, si, antequam illudamur, cogitationum affectibus praevenimur".
2. Item, Gregorius, super illud Deuter. 23, 10: "Dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societate arbitretur". Sed hoc non deberet facere nisi propter peccatum; ergo pollutio sequens immundam cogitationem erit peccatum.
3. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Quaedam sunt fortes impressiones dormientium, ut inter motum dormientium et veram commixtionemvigilantium non videatur esse differentia, et tunc movetur caro et sequitur animamotum carnis". Si ergo non videtur esse differentia, et huiusmodi motus esset peccatum in vigilante, erit ergo peccatum in dormiente.
4. Item, Levit. 15, 2-3: "Vir qui patitur fluxum seminis immundus erit, et tunc iudicabitur huic vitio subiacere". Ergo pollutio appellatur vitium, et ita peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod pollutio, quae est ex parte carnis, essentialiter non est culpa, sed est poena culpae in dormiente; nec in vigilante, cum involuntarie fluit; si vero voluntarie, concomitatur culpam. Si autem quaeratur de causa immediate antecedente ipsam pollutionem carnis, distinguendum est secundum Gregorium: aut fit ex infirmitate vel debilitate, aut ex superfluitate seminis sive nutrimenti, non tamen scienter assumpti; et tunc nec quantum ad se nec quantum ad causam est peccatum, sed poena. Si vero fuerit ex crapula vel illusione vel ex immunda cogitatione, ratione crapulae vel immundae cogitationis progredientis ad consensum vel delectationem dicetur ipsa causa peccatum; et tunc ratione causae dicetur esse peccatum, quia ex peccato, non quia in se sit peccatum. Si vero ex illusione, nisi adsit aliquis motus liberi arbitrii, non est peccatum. Attendendum est etiam quod est quaedam .pollutio, quae omnino fit in somno; est alia quae fit et initiatur in somno, sed consummatur in vigilante; est alia, quae est in omnino vigilante. Si ergo pollutio est in dormiente et non est ex culpa, non dicetur esse peccatum nec secundum se nec ratione radicis, sed tantum poena. Si autem est in vigilante omnino et egreditur a voluntate, potest dici peccatum vel concomitans ipsum. Si autem consummatur in vigilante et initiatur in dormiente, potest esse cum peccato vel sine peccato. Nam si ex delectatione libidinosa liberi arbitrii, cui placet, consummetur, tunc est peccatum vel cum peccato. Si autem non ex hac radice procedit, non videtur dici peccatum.
Ad obiecta. 1. autem respondendum quod, cum dicitur pollutio peccatum, cum homo praevenitur immunda cogitatione, dicendum est quod hoc intelligitur ratione causae sive radicis.
2. Ad id vero quod dicit B. Gregorius, dicendum quod aliud est loqui de ipsa immunda cogitatione perducente ad consensum et aliud est loqui de ipsa pollutione. Immunda enim cogitatio perducens ad consensum reddit indignum societate fidelium; privat enim caritate seu gratia. Si vero fuerit immunda cogitatio, de qua nescitur utrum perducat ad consensum, reputet se indignum; pollutio autem ipsa sequens in carne non propter hoc est peccatum, sed sequela peccati.
3. Ad id vero quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, dicendum est quod, licet videatur esse indifferentia inter motum dormientium et commixtionem vigilantium quantum ad apparitionem imaginativae, tamen est differentia. In commixtione enim potest esse peccatum et est, nisi excusetur per matrimonium; in commixtione vero imaginativa, sicut est in somno, non est in se peccatum, licet procedere possit ex peccato.
4. Ad id vero quod dicitur k Levit. 15, 2—3, dicendum quod vitium ibi accipitur pro poena, non pro culpa, secundum quod vitium ad quamdam corruptionem naturae pertinet. Sic ergo pollutio, licet non sit peccatum in dormiente, signum tamen est culpae praecedentis aliquando; et licet non proveniat ex immunda cogitatione, tamen, sicut dicit Isidorus, flendum est; dicit enim: "Qui nocturna polluitur illusione, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiatinquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, suae culpae tribuat suamque immunditiam statim fletibus tergat", quia, sicut dicit Gregorius, "bonarum mentium estibi culpam agnoscere, ubi culpa non est" ; haec autem agnitio est in poena; dicitur enim in Iob: "Si iustus fuero, ignorabit hoc ipsumanima mea".
II. Quaeritur postea: Aliquis pollutus est in somno; postmodum excitatur, placet quod sic sibi accidit; quaeritur ergo utrum per placentiam pollutionis praecedentis possit fieri praecedens peccatum.
Quod non, videtur. 1. Ante enim quam esset placentia, iam erat completa pollutio, et erat poenalis tantum; sed quod iam totaliter est completum, per adventum subsequentis non transmutatur de specie in speciem; ergo, sive veniat placentia postmodum sive non, non fiet illa pollutio de poenali tantum culpabilis.
III. Quaeritur etiam: Si alicui placeat quod sic sibi acciderit, utrum illa placentia sive consensus sit peccatum vel non.
Et quod peccatum sit, videtur. 1. Constat enim quod illa pollutio quidam motus erat inordinatus in ipso polluto; tale autem placere non debuit; sed placentia eius, quod placere non debuit, magis mala est; quare videbitur peccatum esse consensus ille.
Sed contra. a. Placentia sive consensus non dicitur bona vel mala nisi ex parte eius super quod transit; unde, si consentimus bono, faciendo eis modis quibus debet fieri, bonus est consensus, si autem malo, malus est. Ergo, si pollutio illa carnis, quae praecessit, aut fuit indifferens quiddam aut bonum, quia poenale fuit, poenale autem secundum quod huiusmodi bonum est animae patienti, videtur quod placentia illa super pollutionem praeteritam nullo modo fuerit mala et ita neque peccatum.
b. Praeterea, ex aliqua causa bona potest esse quod placeat illi quod fuerit pollutus, sicut torte placet illi, quia prius sentiebat se gravatum, nunc autem sentit se exoneratum. Si ergo haec non sunt nisi bona, quare erit illa placentia mala?
Solutio: II. Ad primum dicimus quod secus est de consensu praecedente actum et de eo qui sequitur. Consensus enim praecedens causa est actus, qui ex ipso consequitur, et ideo et bonitatem et malitiam eamdem vel consequentem possunt sortiri actus et consensus ille sive placentia. Sed consensus qui sequitur actum, cum iam omnino actus ille perfectus sit antequam placentia illa veniat, non est causa illius actus, et ideo ille consensus, sive bonus sive malus sit, actui praecedenti non imponit malitiam vel bonitatem, Unde concedimus bene quod ex consensu illo non fit pollutio praecedens peccatum, sicut obiciebatur.
III. Ad illud autem, quod quaeritur utrum consensus respectu iam facti peccatum sit, dicimus quod potest esse sic et aliter. Si enim iuerit pollutio ex debilitate naturae vel infirmitate et postmodum ei, cui accideret, excitato placeat propter hoc quod melius serviet Deo, non credimus talem consensum esse peccatum. Si autem placeat propter exonerationem naturae tantum, utpote quia prius erat gravatus, modo sentit se alleviatum, et dico tantum ut nullam ibi velit delectationem esse, adhuc non credimus hic esse peccatum. Si autem excitato placeat, non sicut dictum est, sed placeat ei delectatio in vigilando, quam habebat aliquo modo sensualitas in dormiendo, dum consummatur pollutio in vigilia, quae inchoata fuerat in somno, sicut accidit, cum aliquis in polluendo excitatur prius dormiens, tunc potest esse peccatum; et hoc secundum duos modos. Aut enim cum excitatur quis et habet placentiam circa huiusmodi delectationem, quae orta fuerat dormiendo, est motus quasi subitus vel repentinus tantum, ita quod non ex deliberatione consentit delectationi illi, et, si deliberaret, non consentiret, et sic est veniale peccatum ratione consummationis factae in vigilia. Aut movetur non solum repente, sed etiam consentit delectationi quae obrepserat in somno, quod etiam placeret sibi habere vas debitum receptioni talis materiae, in quod refunderet illam, et hoc ex deliberatione, tunc tale, quamvis initiatum sit dormiendo, fit tamen mortale perm huiusmodi consummationem in vigilia. Unde Matth. 5, 28 non solum dicitur peccatum moechari exterius nec solum concupiscere, sed etiam videre ad concupiscendum, etiam mortale ; et ita, cum hic sit plus quam videre "ad concupiscendum", ex consensu facto in vigilia erit huiusmodi mortale. Unde is erit ordo ut in somno, secundum quod huiusmodi nullum sit peccatum, etiam si sit ibi aliqua sensualis delectatio; in vigilia autem, si ibi consummetur pollutio et sit placentia delectationis repentina solum, tunc veniale; si autem sit plenus consensus, tunc mortale. Et sic potest videri quod supra praemittebatur, videlicet quantum ad quid pollutio in somno potest fieri peccatum, utpote quantum ad consummationem in vigilia, et quale.
IV. Ex iis etiam quae dicta sunt, potest videri quiddam quod posset quaeri, scilicet de comparatione istarum pollutionum, scilicet quae maior est et quae minor, hoc est quae magis accedit vel recedit a peccato.
Dicimus enim quod minima est quae fit ex infirmitate vel debilitate; postmodum illa quae est ex superfluitate nutrimenti non scienter sumpti; deinde vero illa quae est ex crapula. Sed tamen intelligendum est quod ex crapula potuit esse dupliciter: aut enim fuit solummodo pollutio ex superfluitate nutrimenti sumpti ad crapulam aut non solummodo ex illa, sed etiam libido, quae movit ad crapulam, movit quodam modo ad pollutionem sive ad delectationem talem in sensualitate ex cognatione quam habebat delectatio gulae ad delectationem luxuriae, ut sicut venter et genitalia fuerunt proxima, ita delectatio secundum haec et secundum illa; et tunc prior pollutio minor est, sequens autem maior: unde in hac remota causa, scilicet ipsa libido, peccatum est. Ultima autem maior est, quae est ex turpi imaginatione, et specialiter quando est ab homine illa turpis imaginatio. Non enim dicitur esse ex turpi imaginatione, quia sit status in ipsa imaginativa, immo etiam transeat huiusmodi usque ad rationem; et ideo tunc anima, mota circa talia phantasmata, est tota causa huiusmodi pollutionis, quod non fuit in aliqua aliarum diffentiarum. Unde haec est maior.
ARTICULUS II
Utrum pollutio posset dici naturalis secundum naturam primitus institutam.
Et quod sic, videtur. 1. Aliae enim eiectiones superfluorum secundum vim expulsivam naturaliter possent fieri in primo statu, utpote per os, per nares et huiusmodi; ergo, si is fuit ordo ut superfluum nutritivae cederet in augmentativam et superfluum augmentativae in generativam, et ita esset revera, si istae: operarentur successive solum, ita quod tantum una post alteram, et ultra generativam non est alia vis ad quam cedat superfluum generativae: hoc solum relinquitur, ut videtur, etiam secundum naturam bene institutam, ut superfluum ipsius generativae naturaliter eiciatur vi expulsiva; hoc autem fit per pollutionem; esset ergo pollutio naturalis in primo statu.
2. Praeterea, illud idem quod est recte ad generationem, dum effunditur in debitum vas, pollutio est extra debitum vas effusum; sed etiam manente natura in primo statu, quod adhiberetur debitum vas aut non, hoc erat accidentale: unde possibile fuit quod non adhiberetur; quare et possibile fuit pollutionem contingere, etiam secundum primum statum naturae.
Sed contra. a. Pollutio omnis habet delectationem orientem ex concupiscentia carnis contra spiritum, de qua ad Gal. 5, 17; sed omne quod huiusmodi est, ex corruptione naturae primitus institutae est; non ergo erat possibilis pollutio secundum naturam primitus institutam.
[Solutio]: Ad hoc dicimus, secundum Augustinum, quod secundum naturam in primo statu omnia, quae erant in homine, ita erant in obedientia sui superioris et unumquodque respectu alterius, ut tandem omnia regerentur et obedirent imperio et intentioni supremi regentis sive imperantis; unde tunc nihil erat possibile accidere in corpore humano, quod non intenderet ratio; sed in primo statu nunquam vellet ratio nisi bonum nec intenderet; unde quantum ad omnia, quae spectabant ad vim generativam, nihil intenderet nisi generare prolem, et hoc ad cultum Dei; haec autem, videlicet prolis generatio, nunquam fuit per pollutionem, cum desit debitum vas, et etiam, quod plus est, si esset debitum vas et esset generatio, non tamen ad cultum Dei, adhuc non esset hoc secundum naturam primitus institutam. Cum ergo tunc nihil accideret praeter naturae intentionem, patet quod non posset tunc pollutio accidere.
[Ad obiecta]: 2. Ex quo patet solutio ad Secundum obiectum. Manente enim natura in primo statu, nunquam effunderet extra vas debitum.
1. Ad id autem quod primo obicitur, quod aliae superfluitates possent eici naturaliter: dicimus quod forte in primo statu nulla esset omnino superfluitas eicienda in corpore humano ; quod si est verum, tunc falsum supponebat illa ratio. Tamen supposito quod essent illae et eici possent, adhuc dicimus quod non esset simile hinc et inde: superfluitas enim seminis totaliter debebat esse ad generationem. Unde etiam tunc non esset aliquod semen quod non esset aptum ad generationem, qualiter nunc accidit in multis hominibus et mulieribus et sicut accidit de ovis venti in avibus ex quibus non potest produci animal. Si ergo tunc esset superfluitas seminis, ex quo non fieret generatio, superfluitas illa esset praeter intentionem naturae et rationis: quod non poterat esse primo statu durante; et ideo nunquam potuit pollutio accidere nisi post naturae corruptionem, ex qua originaliter ortum habebat.
ARTICULUS III
Utrum generativa sit infirmior et excusabilior aliis viribus.
Quaeritur postea: 1. Inter omnes peccantes, qui maxime excusabiles sunt, sunt qui peccant ex infirmitate aut saltem, si non maxime, excusari tamen debent plus quam alii qui non ex infirmitate, et quanto infirmiores, tanto excusabiliores iis qui minus. Si ergo inter omnes vires maxime corrupta est generativa in homine, excusabilis videtur esse magis in executione actuum suorum quam aliae; ergo quod prodeat in actum suum, minus imputabitur ad peccatum circa ipsam quam circa alias; sed nutritiva et augmentativa possunt prodire in actus suos absque peccatis; ergo et ipsa generativa poterit. Cum ergo unum operum suorum sit emittere superfluitatem per pollutionem, videtur quod pollutio poterit fieri et in somno et in vigilia absque peccato.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod est quaedam infirmitas, quae est poenalis tantum, et est alia, quae est poenalis et vitiosa. De illa, quae est poenalis tantum, verum est quod quanto maior est, tanto excusabiliorem reddit illum in quo est, si peccet ratione illius. Sed de illa, quae poenalis est et vitiosa, non est verum quod quanto maior est, tanto excusabilior reddatur infirmus illa. Et hoc patet manifeste hoc exemplo: aliquis existens in gratia peccat, peccans infirmatur, et ex illa impotentia occasionaliter cadit in aliud peccatum, et ex illo infirmior est et sic deinceps; tamen, licet sit modo infirmior, non est excusabilior qui peccat ex consuetudine, licet sit infirmior, quam qui semel peccavit tantum: ipsa enim infirmitas sua vel ex quo infirmabatur erat ex peccato ipso. Dicimus ergo quod poenalitas sive corruptio, quae est in generativa, non est poenalis tantum, sed est poenalitas vitiosa, utpote quae est causa peccati originalis in posteris. Fuit enim in ipsa duplex corruptio: una in se, qua erat impotens resistere malo et pronus ad peccatum, et haec fuit corrupta sicut et aliae; alia autem fuit, eo quod habebat corruptionem non solummodo in se, sed ad transfundendum in aliis, quod non habuit aliqua aliarum: et quantum ad hoc dicitur magis corrupta vel infirmior quam aliae.
[Ad obiecta]: 1. Quod ergo dicitur quod infirmior vis magis debet excusari, hoc intelligendum este esse verum, quando ille excessus infirmitatis in ipsa infirmiori est in eodem genere in quo fuit infirmitas aliarum; sic autem non fuit hic: maioritas enim infirmitatis, qua abundat generativa a ceteris, non fuit in eodem genere, in quo fuit aliarum infirmitas, sicut manifestatum est.
Sed adhuc obicietur: Abstracta illa corruptione, quae est ipsius generativae respectu transfusionis in alios, numquid adhuc infirmior est in se quam aliae vires? — Ad quod dicimus, secundum primam distinctionem, quod, etsi infirmior sit, tamen infirmitas ista non solum est poenalis, sed poenalis et vitiosa ; et revera tantum est infirma ista ut ipsa non possit exire in actum suum sine vitio, loquendo absolute, nisi excusetur vitium per aliquod bonum. Et ratio huius est, sicut iam dictum est in Quaestione de originali peccato, quoniam, cum natura tota peccasset in Adam peccante, debuit corrumpi actus ipsius naturae, non solummodo corruptione poenali, sicut alii actus, qui erant naturales, scilicet actus nutritivae et augmentativae, sed etiam corruptione vitiosa. Unde, propter hoc quod debita erat haec vis naturae specialius quam aliae, naturae communi dico propter peccatum naturae, specialiter inflictum est huic potentiae, et non alii, ut non posset exire in actum suum sine peccato, nisi excusaretur aliquo bono; quod non fuit in aliis viribus, quae corruptae fuerunt tantummodo corruptione poenali, sed non vitiosa.
ARTICULUS IV
Utrum pollutio reddat indignum ad Sacramentum Altaris.
Ultimo quaeritur de causalitate ipsius pollutionis, secundum quod causa dicitur esse indignitatis ad Sacramentum Altaris.
Videtur enim quod non debeat accedere ad Sacramentum huiusmodi qui pollutus est nocte, 1. per illud quod dicitur I Reg. 21, 4. Dicitur enim quod, cum venisset David ad Abimelech sacerdotem et petiisset panes propositionis, noluit Abimelech dare nisi mundi essent pueri a mulieribus. Si ergo illud fuit figura Sacramenti Altaris a quo prohibebat immunditia corporalis, multo magis immunditia corporalis prohibet accessum ad veritatem ipsius sacramenti.
2. Item, actus uxorius, qui et meritorie potest fieri, prohibet de congruo hominem accedere ad hoc sacramentum: cuius est ratio quia in hoc sacramento maxime debet homo esse conversus ad spiritualitatem in percipiendo Pp illud, in hoc autem actuM maxime efficitur homo caro; valde ergo disconveniunt huiusmodi actus et perceptio ipsius sacramenti. Multo magis ergo ipsa pollutio debet repellere a perceptione ista, cum non possit fieri meritorie et sit ibi maior foeditas sive inquinatio quam in actu uxorio. — Sed contra hoc est auctoritas Gregorii, in qua dicitur quod "illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii, ut arbitror, abstinere debet humiliter".
3. Sed videtur quod etiam debet abstinere a perceptione. Dicitur enim super illud Deuter. 23, 12, ubi dicitur quod deberent ferri immunditiae extra castra: "Redditur causa, quia "Dominus in media castrorum ambulatum"". Si ergo haec erat causa, cum multo magis Dominus in Sacramento Altaris posset dici esse "in medio castrorum" — est enim ibi ipsa divinitas vere et ipsa humanitas ratione corporis et animae — nullo ergo modo debet accedere pollutus ad percipiendum. Ibi etiam dicit Glossa quod etiam "corporalem munditiam diligit Deus".
4. Item, plus unitur et incorporatur aliquis Christo in perceptione Sacramenti Altaris quam in consecratione: potest enim existens in mortali consecrare, non tamen incorporari. Cum ergo maius sit illud in quo fit incorporatio, debet abstinere a perceptione.
[Solutio]: Ad quod responderi potest quod dupliciter dicitur debitum: vel iustitiae vel congruitatis. Quantum est de debito iustitiae, non prohibetur ille, qui pollutionem habuit per superfluitatem nutrimenti assumpti, a perceptione sacri mysterii: praecessit enim in praecedenti ipsa superflua sumptio et potuit purgari per poenitentiam; unde remanet tantum pollutio sicut poena. Quantum autem est de debito congruitatis, abstinere debet ab immolatione sacri mysterii, nisi fuerit maxima necessitas, ut si teneatur celebrare quotidie nec habeat quem substituat, vel si solemnis fuerit dies, ita quod scandalum esset nisi celebraret.
[Ad obiecta]: 1. Primae ergo duae rationes sic intelligendae sunt ut si immundus fuerit a mulieribus, non accedat, eo quod indignus est propter peccatum et tenetur abstinere, manente peccato. Non autem sic est de pollutione, quae potest fieri sine peccato; si vero esset cum peccato, similiter est abstinendum.
2. Ad aliud vero dicendum quod aliud est de actu uxorio et de actu pollutionis. In actu enim uxorio, licet meritorie possit fieri, tamen de difficili fit sine peccato aliquo, eo quod immiscet se libido. Et ideo in partibus illis, ubi sacerdotes habent coniuges, sicut est in partibus Orientalibus, propter honestatem non accedebant ad ministrandum, cum cognovissent uxores. Pollutio autem sine peccato potest fieri et, licet tanta sit foeditas in carne, non tamen in anima.
3. Ad tertio obiectum dicendum quod illud Deuter. 23, 12 in figura intelligebatur. Unde qui habent immunditiam spiritualem mortalem, quae vere est immunditia, non accedant ad perceptionem sacramenti, quia "Dominus est in medio castrorum", cuius sunt "oculi mundi et ad iniquitatem respicere non potest", sicut dicitur Habac. 1, 13. Si vero fiat sermo de corporali munditia, illam etiam diligit Deus; unde nullatenus facienda est in castris; castra autem spiritualia sunt ipsae ecclesiae; unde non convenit ministris ecclesiae iacere intra ecclesias dedicatas, propter immunditias corporales, quae eis accidunt, si aliter fieri possit.
4. Ad ultimum vero dicendum quod aliud est de perceptione et aliud de consecratione. Consecrare enim sacerdotum est, percipere vero est clericorum et laicorum ; consecrans etiam ordinat se ad percipiendum et non e converso, ideo maior dicitur actus; multa autem repellunt a maiori, quae non repellunt a minori. Unde multa sunt illicita sacerdotibus, quae licita sunt populo; et licet incorporetur aliquis Christo in perceptione digna Sacramenti Altaris, pollutio poenalis tantum non omnino reddit indignum. Unde distinguendum est quod quaedam est poenalis tantum in se et in origine sua, quaedam vero est poenalis et vitiosa ratione originis. Cum autem est vitiosa ratione originis, aliquando concomitatur peccatum, aliquando antecedit. Cum concomitatur, de congruo videtur esse abstinendum, quousque fiat purgatio a vitio vel per contritionem vel etiam per confessionem; si vero veniale peccatum fuerit concomitans et necessitas immineat celebrandi nec sit cui confiteatur, ipsa necessitas excusat.