Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, Praeambulum

Consequenter dicendum est de peccato maledictionis, in quo fit imprecatio poenae. Et recte post contumeliam et detractionem: licet enim conveniant in genere, quia utrobique peccatur in proximum, in hoc tamen praeponuntur contumelia et detractio ipsi maledictioni, quia in illis duobus fit vituperatio per improperium culpae, in hoc autem fit vituperatio per imprecationem poenae. Circa autem hoc peccatum haec sunt consideranda: Primum est utrum maledicere sit semper malum; secundum est si est tantum mortale peccatum; tertium est utrum sit maledicendum creaturae non habenti rationem vel intellectum; quartum est utrum sit maledicendum creaturae rationali, utpote angelicae vel humanae; quintum est, si maledictio fertur super humanam creaturam, ex qua causa ferenda est; sextum est de comparatione huius peccati ad alia peccata; septimum est utrum sit tantum Dei maledicere; octavum est utrum aeque conveniant maledictiones in Novo Testamento sicut in Veteri.

PrevBack to TopNext