Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 1

UTRUM IACTANTIA SIT VENIALE PECCATUM AN MORTALE.

Ad primum sic: videtur quod sit veniale peccatum.

1. Dicitur enim Iob 15, 17, super illud: "Ostendam tibi", Glossa: "Proprium est arrogantis, ut cum rectum etiam parum senserit, inde elevetur". Sed elevari de scientia vel de sensu aliquantulum non semper est mortale peccatum; ergo iactantia aliquando non est mortale peccatum.

2. Praeterea, potest aliquis ostendere laudem suam et non peccare, sicut faciebat Apostolus, II ad Cor. 10, 13: "Nos non inimmensum gloriabimur" ; et 11, 5: "Existimome nihil minus fecisse a magnis apostolis". Cum ergo veniale peccatum minus elongetur a recto quam mortale, potest aliquis laudem suam ostentare venialiter.

3. Hoc etiam videtur ex comparatione ad vanam gloriam, cuius gratia agitur iactantia. Vana enim gloria aliquando est mortalis, aliquando venialis; ergo iactantia, quae ad illam ordinatur, aliquando erit venialis.

Quod autem sit peccatum mortale, videtur, a. per hoc quod dicitur Eccli. 6, 2, super illud: Non te extollus in cogitatione, Interlinearis: "Iactantiam et superbiam prohibet". Ergo iactantia est mortale peccatum.

b. Item, super illud I ad Cor. 4, 7: "Quid habes quod non accepisti?" Glossa: "Sciendum est neminem posse discerni ab illa perditionis massa, nisi qui hoc bonum habet ut credat quod quidquid boni habet, gratia Salvatoris accepit". Et post sequitur: "Aliud genus arrogantiae hic, amovere conatur". Ergo non discernitur a massa perditionis qui habet hoc genus arrogantiae; ergo arrogantia est peccatum mortale.

Item, super illud Iob 35, 3: "Dixisti enim: non tibi placet", Glossa: "Arrogantes, cum non possunt reprehendere iuste quae sunt, reprehendunt mentiendo quae non sunt". Sed hoc est peccatum mortale; ergo arrogantia est peccatum mortale.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod iactantia sub generali nomine potest esse veniale vel mortale. Veniale, cum ostentat se de eo quod habet leviter, sine alterius depressione; cum autem ostentatio ista pervenit ad hoc ut sua laus praeponatur laudi divinae, est mortale peccatum. Si vero ostentat se de eo bono quod non habet, si hoc fuerit ex surreptione mentis, adhuc est veniale; si vero ex deliberatione rationis sufficienti praehabita, videtur esse mortale vel si hoc est cum intentione deprimendi alium iniuste.

[Ad obiecta]: Ex iis patet qualiter respondendum est ad praeobiecta. Quaedam enim rationes concludunt iactantiam esse mortale peccatum, cum est sub quibusdam determinatis circumstantiis; quaedam vero esse veniale peccatum, cum est praeter illas circumstantias.

PrevBack to TopNext