IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 2, C. 5
DE DAMNO QUOD ACCIDIT EX DERISIONE
a. Damnum autem ostenditur in retractione bonorum a poenitentia. Unde Gregorius: "Si qua forte in aliorum actibus exoriri n bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt".
b. Ostenditur etiam damnum ex retractione a vitae perfectione. Unde super illud Psalmi: "Tota die exprobrabant mihi inimici" etc., Glossa: "Quos diabolus aliter nequit perdere, arte quadam vult capere; facit enim irrideri poenitentes, quasi iurent in eorum detestationem irrisores, qui laudabant eos dum cum eis erant saeculares".
c. Retrahit etiam a fide. Unde super illud Psalmi: "Repleti sumus despectione", Glossa: "Irridetur a tenente quod amat qui sperat non visa; et ei dicitur: Quid credis, insane? Vides quod credis?"
[Solutio]: Ex iis ergo elicitur triplex damnum, quod ex irrisione accidit, ratione cuius derisio malum debet dici. Et, licet occasio sit boni, non propter hoc debet dici bonum: nullum enim malum est, ut dicit Augustinus, ex quo Dominus non eliciat bonum; nec tamen ipsum propter occasionem bonum dicetur.
On this page