IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 1
UTRUM PECCATUM SIT IN PRETIOSITATE VESTIUM.
Circa primum sic: 1. Dicit Chrysostomus: "Non est simul corpus et animam ornare, non estsimul mammonae servire et Christo obedire". Sed servire mammonae peccatum est; ergo a simili ornare corpus, cum sit incompossibile cum ornatu animae, est peccatum.
2. Item, Gregorius: "Nemo existimet in fluxu aut studio pretiosarumvestium peccatum deesse, quia, si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem Baptistam Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset; si hoc culpa non esset, nequaquam Paulusper epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: "Non in veste pretiosa"", I Tim. 2, 9.
3. Item, Gregorius: "Nemo vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior ceteris esse videatur. Nam quia pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeritur, res ipsa testatur quod nemo vult ibi pretiosis vestibus uti, ubi non possit ab aliis videri. Quam culpam melius etiam e diverso colligere possumus, quia, si abiectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista vigilanter de Ioanne Baptista quod indutus erat "pilis camelorum"non diceret".
Contra. a. Ornatus vestium propter humanam necessitatem et honestatem est introductus. Dicitur enim Gen. 2, 25, in fine: "Erat uterque nudus, Adam scilicetet uxor eius, etnon erubescebant" ; sed postea, introducto peccato, cognoverunt se "nudos", "et fecit eis Dominus tunicas pelliceas" ad ornatum.
b. Item, dicitur Matth. 11, 8: "Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt". Ex quo accipitur quod ornatus vestium pretiosarum competit principibus et illis qui sunt a latere principum.
c. Item, omnia corporalia sunt facta propter hominem; ergo et ipsa indumenta et indumentorum circumstantiae; sed circumstantiae indumentorum sunt pretiositas materiae et decor formae; ergo et haec facta sunt propter hominem; si ergo homo utatur eis eo modo quo debet, non peccat.
d. Praeterea, pretiositas vestium sic conceditur sicut pretiositas ciborum; sed pretiositas ciborum quibusdam personis conceditur; ergo similiter pretiositas vestium.
e. Praeterea, in ipsis vestibus non videtur esse ratio pretiositatis, sed in ipsa raritate et hominum aestimatione: quod enim alicubi vile est, alibi est pretiosum; non ergo negatur homini propter decentiam vestium pretiositas.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod licet secundum nobilitatem personae, secundum consuetudinem terrae, secundum dignitatem officii, ornare se vestibus pretiosis, ita tamen quod absit libido in voluntate et scandalum in exteriori opere.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum quod tunc non simul corpus et anima ornantur, quando propter libidinem circa ornamentarum corporis, quod est deterius sive minus bonum, non curatur de ornamento animae. Unde dicit Chrysostomus: "Corpus multo deteriori circuendumest stola, intellectus autem purpura. Nunc autem contrarium facis, civitatem varie ornans, regem, scilicet intellectum, dimittens trahi ligatum post irrationabiles passiones".
2. Ad secundum vero dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit "studiopretiosarum vestium": studium enim dicitur vehemens applicatio animi; hic autem sumitur pro vehementi applicatione animi, per quam meliora deterioribus postponuntur; cum autem hoc fuerit, peccatum est.
3. Ad tertium dicendum est quod non dicit hoc Gregorius quin aliquis possit uti pretiosis vestibus non ad inanem gloriam, sed quia de difficili et raro est sine veniali peccato. Unde facienda est vis in hoc quod dicit "nemo", id est nullus homo; et accipitur homo sicut dicitur I ad Cor. 3, 3-4: "Nonne homines estis? Nonne carnales estis?"
On this page