IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, Praeambulum
Expleta divisione peccati secundum differentias capitalium peccatorum et nascentium ex illis summarie, adiuvante Domino procedendum est ad divisionem peccati actualis trimembrem, quae est: Peccatum aliud est ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex industria sive certa malitia, et est eadem cum illa: Peccatum aliud est in Patrem, aliud in Filium, aliud in Spiritum Sanctum. Primo ergo tractandum est de dubitabilibus quae spectant ad hanc divisionem in genere; et postea descendendum est ad ea quae continentur sub singulis differentiis. Primo autem quaeritur penes quid accipiatur haec divisio; secundo, utrum idem peccatum contineatur sub diversis differentiis ; tertio, de comparatione differentiarum inter se secundum magnitudinem peccati.
On this page