IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3
UTRUM PERMITTENDI SINT IUDAEI RITUM SUUM IN SOLEMNITATIBUS ET ALIIS OBSERVARE.
Quod non, videtur. 1. Peccant enim mortaliter in celebrando ritus suos, cum iam tempus legalium transierit; et dicit Hieronymus quod legalia mortifera sunt observantibus; et in hoc concordat Augustinus. Restat ergo quod peccant mortaliter observando. Cum ergo Ecclesia non obviet huiusmodi facinori, videtur consentire, maxime cum possit obviare: "qui enim manifesto facinoridesinit obviare, cum possit", consentire videtur, sicut dicit Augustinus ; peccat ergo Ecclesia. Restat ergo quod Ecclesia permittere non debet quod Iudaei in solemnitatibus legalibus suos ritus observent.
Contra. a. Videtur quod Ecclesia det eis auctoritatem, dum praecipit eos non impediri a custodia suarum solemnitatum, sicut habetur in dist. 45, Qui sincera, ubi dicitur: "Omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus ipsi et patres eorum per longa colentes tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam". Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur in Extra, Sicut Iudaei, ubi dicitur: "Praesertim in festivitatum suarum celebratione nullatenus quisquam eos fustibus vel lapidibus perturbet". Sed Ecclesia non dat auctoritatem peccandi; ergo non peccant suas solemnitates celebrando; permittendi ergo sunt in huiusmodi ritibus.
b. Quod etiam videtur per hoc quod dicit Gregorius: "Quid utilitatis est arcere Iudaeos a solemnitatibus suarum feriarum, quando, etsi contra longum usum fuerintvetiti, nil ad fidei conversationem illis proticit? Aut cur Iudaeis qualiter suas cerimonias colere debeant regulas ponimus, si perhoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo ut potius ratione et mansuetudine sequi nos velint, non fugere". Ex quo accipitur quod permittendi sunt suas solemnitates legales observare.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod permittendi sunt permissione tolerantiae, sicut habetur in Extra, Consuluit, ubi dicitur quod "pro magno debent habere quod in veteribus synagogis in suis observantiis tolerantur" ; si enim prohiberentur suos ritus servare, iam quasi ad fidem cogerentur; coacta autem servitia Deo non placent. Praeterea, dicit Gregorius: "Quorum mentem reddita ratio ad plenum non potest provocare, si asperitatibus cogerentur, procul pelleret adversitas".
Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum est quod Ecclesia, licet ita permittat, non tamen consentire dicitur, quia ille consensus, qui reputatur in peccatum, intelligitur in delictis manifestis, ubi tenetur ad correctionem illorum qui sibi subiciuntur vel in uno fidei vinculo sunt cum ipsa ; hoc autem non habet locum in hac parte, et ideo non dicitur consensus, sed permissio tolerantiae, ne deterius contingat et ut aliquo modo bonum eliciatur.