Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 7

UTRUM HAERESIS SE EXTENDAT AD OMNIA CREDIBILIA.

Septimo quaeritur utrum haeresis ad omnia credibilia se extendat an solum ad credibilia quae pertinent ad articulos fidei.

Quod videtur, a. per hoc quod haeresis opponitur fidei; fides autem est circa veritatem "secundum pietatem" ; haeresis ergo extenditur ad omnia ea quae sunt in Sacra Scriptura. Unde Hugo de S. Victore: "Veritas secundum pietatem dicitur Sacra Scriptura, quia ea docet et amando complectitur quae ad religionem Dei pertinent". Error ergo, sive sit in fide sive in moribus, haeresis dicetur.

b. Praeterea, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, distinguit "tria genera credibilium: Quaedam creduntur et nunquam intelliguntur, sicut sunt historiae; quaedam vero creduntur prius et postea intelliguntur", sicut sunt articuli fidei, Isai. 7, 9, secundum Septuaginta: "Nisi credideritis, non intelligetis" ; quaedam vero simul "creduntur et intelliguntur", sicut multa in libro Sapientiae. Fides ergo, cum extendat se ad omnia ista, ad tot autem per oppositum potest se extendere haeresis ad quot se extendit fides, ergo haeresis erit circa illa tria genera credibilium.

Contra. 1. Videtur quod haeresis non sit circa illa credibilia quae ita "creduntur" quod "nunquam intelliguntur, sicut sunt historiae". Si enim hoc esset, cum Sancti diversa sive contraria sentiant circa historias, ex altera parte haeresis censeretur ; sed non censetur; non ergo haeresis est circa illud genus credibilium.

2. Similiter quidam Sancti senserunt contraria de operibus sex dierum; ex neutra tamen parte est haeresis; non ergo haeresis est circa credibilia illo modo.

3. Similiter videtur quod non sit haeresis circa credibilia secundo. modo. Dicit enim Augustinus, in libro De utilitate credendi, quod "tunc credere culpandum est, cum deDeo aliquid indignum creditur vel de homine facile creditur", sed primum proprie est contra fidem. "In ceteris vero rebus si quis credit, si se id nescire intelligat, nulla culpa est". "Cum autem de Deo aliquid indignum creditur", est erroneum; cum autem de homine, suspiciosum est sive temerarium. Secundum hoc ergo de Christo, in quantum est homo, si aliquid non recte credatur, non erit haeresis, utpote de passione vel resurrectione et huiusmodi; ergo, cum ista sint credibilia secundo modo, non erit haeresis circa omnia credibilia secundo modo. — Similiter videtur quod non sit circa credibilia quae simul "intelliguntur et creduntur", sicut sunt principia, quoniam quicumque est haereticus deviat ab aliquo articulo fidei; sed ille, qui crederet fornicationem non esse mortale, non propter hoc deviat ab aliquo articulo fidei, immo aliquis habens fidem hoc bene posset credere; ergo non est haeresis circa illa credibilia. — Item, aliqua simul "creduntur et intelliguntur, sicut sunt rationes humanae sive scientiae vel de numerisvel de quibuscumque aliis disciplinis". Sed circa has non est haeresis; unde Hieronymus, Super Epistolam ad Titum: "Si quis artem grammaticam vel dialecticam vel alias noverit, non improbamus; scientiae enim sunt veritatis, non pietatis". Ergo haeresis est circa credibilia quae pertinent ad veritatem "secundum pietatem", sicut fides, sicut dictum est ; ergo haeresis non est circa credibilia quae simul "creduntur et intelliguntur", sive sint principia sive sint rationes vel scientiae humanae.

4. Similiter in iis quae sunt circa divinitatem quidam contraria dixerunt. Quidam enim dixerunt quod notiones, sicut paternitas et generatio, non sunt Deus, sed sunt assistentes; alii dixerunt contrarium. Restat ergo quod alia istarum opinionum est falsa; videtur ergo quod alter illorum sit haereticus, si pertinaciter affirmet. Quidquid enim est in Deo, Deus est; paternitas est in Patre et est ipse Pater; persona autem non distinguitur ab essentia; ergo paternitas est Deus. Si vero notio non est Deus, et est, est igitur creatura; qui ergo dicit notionem esse Deum, secundum hoc dicit creaturam esse Creatorem. Videtur ergo quod altera illarum assertionum, si fuerit pertinax, est haeretica.

[Solutio]: Ad quod potest dici quod haeresis ad tria genera credibilium extenditur per oppositionem fidei, tamen secundum quamdam analogiam. Nam circa illa credibilia quae "prius creduntur et postea intelliguntur", scilicet circa articulos, invenitur prima; ratio fidei, et per oppositum ipsa haeresis. Similiter fides extendit se ad illa credibilia quae simul "creduntur et intelliguntur", ut quod fornicatio est mortale peccatum et huiusmodi, et per oppositum haeresis. Deinde fides extendit se ad credibilia quae sunt in historiis in canone Sacrae Scripturae contentis.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum respondendum est quod, cum in Sacra Scriptura quaedam sint pertinentia per se ad fidem, quaedam ad mores, haeresis proprie se extendit circa ea quae sunt fidei. Sed quia in moribus sunt quaedam credibilia, sicut dictum est, circa illa potest haeresis attendi, si contrarium illi veritati pertinaciter asseratur. Aliud enim est, si quis fornicatur vel adulteratur, et tunc facit contra praeceptum morale; aliud vero si fornicationem dicat non esse peccatum vel non esse mortale peccatum, et hoc pertinaciter affirmet contra doctrinam Sacrae Scripturae: sic enim censetur haereticus.

2. Ad secundum vero dicendum quod aliud est dicere historiam non esse veram et aliud est historiam exponere sic vel sic et opinari circa eius expositiones. Ille autem qui diceret historiam non fuisse veram et pertinaciter, haereticus iudicaretur. Sed sic non faciebant Sancti opinantes de sex diebus. Ipsi enim non destruebant historiam illam, immo omnes in ipsa concordabant, differenter tamen ipsam exponebant, quia quidam exponebant eam de diebus materialibus, quidam de spiritualibus, sed hoc non est destruere historiam, sed exponere. Unde tales expositiones sunt declarativae Scripturae, quoniam dicunt hoc Sancti rationibus ad hoc inducentibus. Unde Augustinus: "Sancti Patres quod ita diversa senserunt, a Spiritu Sancto est". Concordant ergo omnes in historia, quia historia dicit tot fuisse dies, sed discordant in expositione dierum. Unde ex Spiritu Sancto moventur Sancti ad istas expositiones ad Scripturae declarationem, et, si sit ibi aliquando falsitas, "hoc non est ex natura hominis primitus instituti, sed ex poena damnati". In natura enim primo instituta non erant opiniones nec erunt similiter in gloria, sed modo sunt, quia opinio importat poenalitatem.

3. Ad tertium dicendum quod haeresis est circa illa principia quae sunt in Sacra Scriptura, cum scilicet male creditur circa illa. Et dico quod non oportet quod omnis haereticus deviet ab articulo fidei, immo e converso oportet quod omnis qui deviat ab aliquo articulo fidei sit haereticus. Nam sicut fides non solum se extendit ad articulos, immo etiam ad alia credibilia quae non sunt articuli, sed sunt sicut principia, ita dicimus de haeresi. Unde non oportet quod ubi est haeresis, quod ibi sit deviatio ab aliquo articulo, nisi sit haeresis circa credibilia quae "prius creduntur et postea intelliguntur", circa quae est haeresis secundum suam primam rationem quemadmodum et fides. De aliis autem quae simul "intelliguntur et creduntur", cuiusmodi sunt rationes humanae etc., ut errare circa geometriam et huiusmodi, bene concedimus quod non est haeresis nec de huiusmodi tantum loquitur Augustinus, cum dicit: "Quaedam simul creduntur et intelliguntur", sed quae sunt quasi principia quaedam et per se nota in theologia, quemadmodum fornicationem esse mortale peccatum et superbiam. — Ad aliud quod obicitur de articulis, dicendum quod sicut huiusmodi articuli non creduntur de homine puro, immo de homine Deo unito, ita dicimus quod haeresis, quae est in male credendo circa ista, non est in credendo aliquid culpandum de homine puro, immo de Deo homine vel de homine Deo, et ideo erroneum est quod male creditur circa illos articulos, et ideo est haeresis circa illa: non enim pertinent ad fidem nisi quia creduntur de homine unito Deo. Ideo dicimus quod haeresis est circa illa sicut et fides: loquitur enim de homine puro, cum dicit cum autem de homine, suspiciosum sive temerarium.

4. Ad illud quod obicitur de notionibus, dicendum quod in talibus non contingit esse opiniones plures simul veras, immo altera est necessaria, altera autem falsa, quoniam huiusmodi pertinent ad summam veritatem. Et propter hoc, si aliquis assereret quod huiusmodi notiones non essent Deus, alter autem quod essent Deus, illa, quae diceret notiones esse Deum, ad veritatem reduceretur, altera autem ad falsitatem, quoniam non contingit circa ea, quae ad summam veritatem pertinent, contrarias asserere opiniones quin semper altera sit tenenda, altera reprobanda. Magistri autem, qui circa hoc opinabantur, opinando dicebant, non cum pertinacia asserendo contra determinationem Ecclesiae; unde non sunt censendi haeretici. Si enim diceretur ab Ecclesia quod illorum unum simpliciter esset tenendum, acquiescerent. Beatus autem Bernardus illi parti assentit quod notio divina sit idem quod Deus.

PrevBack to TopNext