IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 9
DE NECESSITATE HAERESUM.
Et videtur quod necesse sit haereses esse, a. sicut habetur I Cor. 11, 19: "Necesse est haereses esse, utqui probati sunt, manifesti fiant". Ergo bonum est haereses esse.
b. Item, Augustinus, De vera religione: "Ecclesia catholica, per totum orbem late diffusa, omnibus errantibus utitur ad profectum. Utitur enim gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulcritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit". Haeresis ergo est expediens Ecclesiae catholicae.
Contra. 1. Non dicimus de aliis peccatis quod necesse sit ea esse, utpote fornicationem vel superbiam vel invidiam; pari ergo ratione non dicetur quod necesse est haeresim esse.
2. Praeterea, haeresis est maximi nocumenti, sicut habetur ad Tim.: "Profana et vaniloquia devita; multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum ut cancer serpit". Ergo non est necesse haereses esse.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod nomen huius quod est necessarium dicitur multipliciter. Uno modo dicitur necessarium quod impossibile est aliter se habere, et hoc modo non dicitur haeresis necessaria ipsi Ecclesiae. Alio vero modo dicitur necessarium quod secundum se est expediens, et isto modo iterum non dicitur necessarium. Tertio vero modo dicitur necessarium quod secundum accidens est utile: ad hoc enim utile est "haereses esse", ut magis declaretur veritas fidei catholicae et excutiatur pigritia ab iis qui se exercent in divinis Scripturis. Unde in Glossa super illud I Cor. 11, 19 dicitur: "Utamur haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam doctrinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores et cautioressimus. Prosunt ergo haeretici nobis, non verum docendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum et aperiendum catholicos excitando. Permittit ergo divina providentia haereticos esse, ut pigritiam excutiamus et divinam Scripturam nosse cupiamus". Unde in libro Sap.: "Filiuseruditus sapiens erit, imprudente autem ministra utetur".
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum ergo in contrarium dicetur quod non est simile omnino in aliis peccatis et in isto peccato. Alia enim peccata, etsi in se mala sint et ex illis aliquod bonum eliciat Deus, tamen non tantum quantum ex isto peccato. Ex actione enim istius peccati acquiritur exercitium Ecclesiae, sicut ex persecutione, quae a tyrannis infertur. Unde Augustinus: "Omnes inimici Ecclesiae, vel errore caecati vel malitia depravati, prosunt, quia, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si vero male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam. Ab adversario enim mota quaestio discendi exstat occasio: multa enim ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calidainquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et praedicantur instantius".