Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 7

DE POENA SCHISMATICORUM.

Septimo quaeritur de poena schismaticorum.

Puniuntur autem schismatici spiritualiter per excommunicationem et depositionem, sicut habetur in Extra, De schismaticis, Fraternitati, et c. 1 similiter. Puniuntur etiam manu militari, sicut habetur XXIII, quaest. 5, Quali, ubi dicitur: "Divinae et humanae leges statuerunt, ut ab Ecclesiae unitate divisi et eius pacem iniquissime perturbantes, a saecularibus etiam potestatibus comprimantur. Nec quidquam maius estunde Deo sacrificium possitis offerrequam si id ordinetis, ut qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compelli". Et iterum: "Si qua ecclesiastici officii persona, cui subiectus est, restiterit seu schisma fecerit, excommunicetur; si vero hoc contempserit et permanserit schismata faciendo, per potestates publicas opprimatur".

PrevBack to TopNext