III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, Praeambulum
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, Praeambulum
Primo igitur quaeritur de necessitate incarnationis, an scilicet necesse fuerit Deum incarnari. Sed quia haec quaestio ponit lapsum humanae naturae, ideo inquiremus hoc ordine:
In principio, an sit humana natura lapsa vel taliter a Deo instituta; deinde, ostenso quod sit lapsa, quaeretur utrum sit lapsa reparabiliter vel irreparabiliter; consequenter, probato quod reparabiliter, inquiretur utrum necesse sit eam reparari; exinde, an possit reparari [sine satisfactione peccati per quod lapsa est; ulterius, an possit reparari] per se an per alium; postmodum, habito quod non per se, sed per alium, an possit reparari per creaturam; postea, ostenso quod non per creaturam, an oporteat fieri reparationem per Deum, et hoc aut per Deum per se aut per Deum hominem. Et concludetur quod oportet reparationem fieri per Deum hominem.
On this page