III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 2
UTRUM FILIUS DEI PRAEDESTINATUS SIT ESSE HOMO.
Consequenter quaeritur utrum concedendum sit quod Filius Dei praedestinatus sit esse homo, sicut e converso.
1. Et cum esse Filium Dei sit ex gratia illi homini, propter quod est dicere illum hominem praedestinatum esse Filium Dei, esse autem hominem non est ex gratia Filio Dei, ergo non erit dicere Filium Dei esse praedestinatum ut sit homo.
2. Item, quia unio humanitatis ad deitatem est per gratiam illi homini, ideo est dicere illum hominem esse praedestinatum Filium Dei; ergo, cum unio deitatis ad humanitatem non sit ex gratia Filio Dei, ergo non erit dicere Filium Dei esse praedestinatum esse hominem.
3. Item, cum hoc quod dicit praedestinatum ponat antecessionem respectu praedestinati, nihil autem antecedit Filium Dei, ergo non potest dici praedestinatus esse homo, vel aliquid aliud.
Ad oppositum sic: a. Filius Dei est homo, ergo vel ex gratia vel ex natura; sed non ex natura est homo; relinquitur-igitur quod ex gratia est homo; si igitur ex gratia est homo, ergo est praedestinatus esse homo, cum constet quod illa gratia sit praedestinata, qua Filius Dei est homo.
Responsio: Refert cum dicitur de aliquo praedestinatus absolute vel sine determinatione et cum dicitur cum determinatione. Cum enim dicitur iste homo est praedestinatus absolute, sensus est est praevisus ad habendum gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Propterea non est dicere 'Filius Dei est praedestinatus nisi cum determinatione, scilicet Filius Dei secundum quod homo. Cum vero dicitur cum determinatione, ut cum dicitur ille homo est praedestinatus Filius Dei, sensus est, id est praeordinatus ex gratia ad hoc ut sit Filius Dei. Secundum hoc ergo dicendum quod, cum dicitur Filius Dei est praedestinatus esse homo, sensus est, id est praeordinatus ex gratia ad hoc quod sit homo. Distinguendum est autem in hac propositione. Nam respectus antecessionis denotatur per hanc praepositionem prae, cum dicitur praeordinatus ; et respectus causalitatis, qui notatur per hanc praepositionem ex, cum dicitur ex gratia, potest esse respectu suppositi vel respectu illius ad quod dicitur ordinatus. Si respectu suppositi, falsa est, quia suppositum est Filius Dei, respectu cuius non est accipere causalitatem vel antecessionem. Si respectu eius ad quod dicitur esse ordinatus, scilicet quod est esse homo, vera est, quia respectu esse hominis est antecedens divina ordinatio et gratia causa, et est sensus Filius Dei est praeordinatus esse homo ex gratia, ut antecessio et causalitas dicatur respectu eius quod dico esse homo, non respectu Filii Dei.
On this page