Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 3

UTRUM CORPUS SIT ASSUMPTUM MEDIANTE ANIMA.

Consequens est quaerere utrum corpus sit assumptum mediante anima.

Ad quod sic: 1. Separata anima a carne, adhuc mansit unio carnis et deitatis; ergo immediate uniebatur caro deitati; non igitur mediante anima vel intellectu.

2. Item, essentialiter est deitas in omni creatura et immediate, quia non est in una creatura per aliam; sed multo magis est in humana natura, in qua est essentialiter et personaliter; ergo est in humana natura, scilicet corpore et anima, immediate, non in uno propter aliud; ergo sine medio unitur deitas carni.

3. Item, cum in unione anima aliquo modo ponatur medium, quomodo separato medio ab extremis, sicut in morte Christi anima a corpore, non fiet separatio extremi ab extremo, id est deitatis a corpore? Si ergo manet unio deitatis ad corpus, non est inter illa medium rationalis anima.

Ad oppositum a. est auctoritas Ioannis Damasceni: "Unitum est carni per [medium] intellectum, Dei Verbum".

b. Item, Gregorius: "Carnem Deitas anima mediante suscepit".

c. Item, Augustinus, in Epistola ad Volusianum: "Ipsa deitas animam rationalem et per eamdemcorpus humanum sibi aptavit".

Respondeo, distinguendo quod est medium necessitatis et est medium congruitatis. Medium necessitatis ligat extrema ita quod, eo remoto, separantur extrema; quemadmodum harmonia sive contemperantia corporis dicitur ligans animam et corpus, ideo ipsa destructa, sequitur separatio. Medium vero congruitatis non ligat extrema, sed dicit ordinem in extremis, quemadmodum est in elementato: quamvis enim simul sint elementa quatuor, tamen ordine naturae media sunt inter ignem, qui est subtilissimus, et terram, quae est grossissima, aer et aqua. Secundum ergo hunc modum si loquamur de medio necessitatis inter spiritualem substantiam increatam, quae est deitas, et corporalem creatam in Christo, nullum fuit medium. Si vero loquamur de medio secundum ordinis congruentiam, medium est duplex, scilicet spiritus et anima, quia inter spiritualem naturam non conformem corpori et corpoream substantiam non conformem spiritui divino sunt duo media ordinatae naturae, videlicet natura spiritualis conformis spiritui divino et spiritualis natura conformis spiritui humano. Et haec dicuntur spiritus et anima, spiritus quantum ad superiorem partem animae, in quantum est separabilis, anima vero secundum inferiorem partem, secundum quam est animans corpus et unibilis. Et hoc modo intelligitur quod a doctis dicitur quod "per spiritum animam et per animam corpus humanum sibi coaptavit".

[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet solutio ad primo et secundo obiectum. Unde Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Ut supremum animae, intelligentia sive mens" quae dicitur spiritus, "imaginem et similitudinem gerit [sui] superioris, id est Dei, unde et eius susceptiva esse potuit et ad unionem personalem, quando ipse voluit, absque ulla demutationenaturae suscepta fuit, sic supremum carnis, id est sensualitas, animae gerens similitudinem, ad unionem personalem eius essentiam suscipere potest, id est animae". Unde relinquitur quod hoc modo inter Deum et corpus medium est spiritus et anima.

3. Ad ultimum vero dicendum quod, cum summa bonitas communicat se alicui, nunquam ab eo recederet, cui se communicat, nisi esset indignitas illius, aliter non esset summa bonitas, et hoc tenet, sive communicet se dando gratiam sive uniendo se cum creatura. Quia ergo humana natura in Christo tam in corpore quam in anima non fuit possibilis ad indignitatem, non fuit separabilis unio Verbi ad carnem, sicut nec animae ad Verbum.

PrevBack to TopNext